Latin
|
English
|
AFFIRMATIO VERO EST ENUNTIATIO ALICUIUS DE ALIQUO, NEGATIO VERO EST ENUNTIATIO ALICUIUS AB ALIQUO.
|
|
3.6.1 Definitis quattuor aliis propositis, nomine scilicet, verbo, oratione, enuntiatione, duo quae restant, definit, affirmationem scilicet et negationem.
|
|
3.6.2 Sic iunge: Illa praedicta ita erant definienda sed ista sic: ENUNTIATIO ALICUIUS DE ALIQUO, id est enuntians affirmando aliquem terminum de aliquo, sive categorice praedicatum subiecto copulet, sive hypothetice consequens antecedenti. ALICUIUS AB ALIQUO, id est quae enuntiat removendo aliquem terminum ab aliquo, sive scilicet separando sive exstinguendo.
|
|
3.6.3 Notanda est causa ordinis quam habuit in definiendo. Nomina et verba, quia priora sunt oratione tam institutione quam significatione, prius definit, nomen quoque ante verbum, quia prius est tam inventione quam proprietate constructionis. Prius enim nomina inventa fuerant, ad quae verba in constructione reducta copularentur, et prius nomine rem designare oportuit quam verbo apposito ostendere rem nominis aliquid facere vel pati vel esse vel non esse. Unde in nomine constructio incipit et in verbo perficitur.
|
|
3.6.4 Orationem vero, quia genus est enuntiationis, id est superius, prius enuntiatione definit, tum quia prius est significatione sicut omne superius, cum significatio in <inferiore> <claudatur>, tum quia ipsam in definitione enuntiationis positurus erat, ne videlicet ignotum per ignotum definiret. Eadem causa enuntiationem ante affirmationem et negationem definit. Affirmatio quoque multis de causis prior esse negatione ostensa est.
|
|
3.6.5 Non est hoc loco praetereundum quaerere, utrum hae definitiones affirmationis et negationis omnem affirmationem et negationem includant. Quod si ponamus, quaerendum restat in impersonalibus enuntiationibus, quid cui copulemus vel quid a quo removeamus, veluti cum dicitur:Ventum est ad ecclesiam vel:Contingit hoc esse (vel: non esse).
|
|
3.6.6 Sed fortasse dicitur quod:Ventum est ad ecclesiam nisi adiciam a quibus, non est propositio; si autem dicam:Ventum est ab aliquibus (vel: ab illis) ad ecclesiam (vel: venitur) hoc est illi veniunt ad ecclesiam vel venerunt, tunc primum propositionem facio, et 'venitur' et 'uentum est' praedicatur, 'ab illis' vero sive 'ab aliquibus' subiectum est.
|
|
Similiter cum dicitur:Taedet me Paenitet me accusativi subiciuntur, verba vero praedicantur. Et tunc profecto cum personae apponuntur verbis impersonalibus, non est dubium ea propositionem facere. Non enim dicuntur haec impersonalia nisi quia in constructione generaliter omnibus personis associari possunt nec sunt ad unam personam restricta sed aeque omnibus tam personis quam numeris coniunguntur, ut:Taedet me, te, illum, nos, vos, illos Curritur a me, a te, ab illo, a nobis, a vobis, ab illis.
|
|
3.6.7 Si quis etiam 'curritur' iuxta Priscianum resolvat in 'cursus fit', cum dicitur:Curritur ad ecclesiam videtur 'curritur' tam praedicati quam subiecti locum obtinere, ac si dicatur: Cursus est ad ecclesiam, secundum id scilicet quod ad ecclesiam dirigitur. Vim namque substantivi verbi omnia verba continere videntur, ut 'ambulat': est ambulans, sic 'curritur': cursus est. Unde etiam in resolutione:Curritur ab illis dicimus, quoniam illi sunt currentes.
|
|
3.6.8 Sed fortasse illud quod oportet obicietur quod 'curritur', cum simplex sit dictio, compositum non habet intellectum unum, sine quo praedicatio fieri non potest. Quem etiam Aristoteles sine compositis significari superius negavit atque omnino confirmavit nomine <sive> verbo simpliciter prolatis enuntiationis intellectum non <compleri>. Praeterea quod verbum proprietatem significatam non in essentia sed in adiacentia significare debet, quod in resolutione etiam 'curritur' inveniemus. At vero 'cursus est' ad adiacentiam cursus non pertinet sicut nec 'homo est' ad adiacentiam hominis, nec ullus esset sensus, quem volumus, cum diceretur:Curritur ab illis id est: Cursus est ab illis.
|
|
3.6.9 Unde nullo modo 'curritur' propositionem reddit, nisi supponatur a quibus, nec 'cursum <est>' nec 'venitur' nec 'uentum est' nec caetera similiter impersonalia, quae ad casus velut ad personas coniunguntur, si casus non <apponantur> vel saltem subintelligantur.
|
|
3.6.10 At vero quid in caeteris dicemus, quae omnino impersonaliter ponuntur nec ad casus construuntur sed ad <infinitiva> tantum, quae similiter impersonalia sunt, ut cum dico 'Evenit' 'Accidit' vel 'Contingit currere hominem' vel 'non currere'? Plura etiam nomina huiusmodi structuram habent, ad <infinitiva> scilicet verba, ut 'possibile' 'impossibile' 'necessarium' 'verum' 'falsum' et quandoque 'bonum' vel 'malum' vel 'utile' vel 'honestum', ut:Bonum est currere (vel: non currere) et plura alia nomina, quae sicut ista tria tam personaliter quam impersonaliter construi possunt. Sicut enim dicitur:Bonus est cursus hominis (vel: Non est bonus) ita etiam dicitur:Bonum est currere (vel: non currere). Si quid vero in huiusmodi enuntiationibus praedicetur, de quo praedicetur perquirendum est et quid cui coniungatur in sensu.
|
|
3.6.11 Priscianus autem in Secundo Constructionum, ubi docet ex omnibus modis verborum solum infinitivum coniungi verbo substantivo, dicit tam infinitivum verbum accipi pro nomine ipso rei quam verbum significare. Cum enim (inquit) dico 'Bonum est legere', nil aliud significo nisi 'Bona est lectio'. Sed tunc quidem dubium non est, quid praedicetur vel subiciatur, quia tunc 'legere' pro nomine positum personaliter accipitur.
|
|
3.6.12 Sed quid erit si impersonaliter in vi verbi sumatur, cum enim dicimus:Bonum est Socratem legere dialecticam cum iam 'legere' in vi nominis substantivi sumi non potest, ubi <ut> accidens coniungitur et lectionem ut adiacentem continet? Similiter cum dicimus:Bonum est non legere (<vel>: hominem esse; vel: non esse) quaerendum iudico quid cui copulemus. Nam cum bonum sit sumptum a bonitate, cui bonitatem tribuamus et <quid> bonum esse dicamus quaerendum est.
|
|
3.6.13 Quod si dicamus bonum esse Socratem legere dialecticam, profecto 'Socratem legere dialecticam' personaliter ponitur, cui per est verbum tertiae personae bonum copulatur, ac si dicatur:Istud est bonum quod est: Socratem legere dialecticam. Praeterea cum Socratem legere dialecticam non sit aliquid, falsa est propositio, quae ei bonitatem copulat.
|
|
3.6.14 Ut igitur et impersonalitatem constructionis seruemus et veritatem, cum dicitur:Bonum est Socratem legere dialecticam hic est sensus: Evenit aliquid boni propter hoc quod Socrates legit dialecticam. Sed et hic 'evenit' impersonale est sed nil accidentis continet significationem, sicut nec verbum substantivum quando impersonaliter ponitur, velut ibi in Prisciano:Est quando Aeoles pro nihilo digamma accipiunt. Unde si quis quaerat:Quid evenit? cum dicitur:Evenit aliquid boni propter etc. nullam constructionem facit, quia male <quid> sicut nominativum coniungit impersonali, cui sine infinitivo non potest sociari; et tunc erit accidens. Ut ita dicatur:Quid esse <evenit>?
|
|
Similiter si dicatur:Taedet me legere non est quaerendum:Quid taedet me? sed:Quid facere taedet me? ut impersonalis sit constructio, quippe 'me legere' vel 'me facere' personalem non habet significationem magis quam perfectae orationes. Nullus enim modus verbi orationem facit quae personalem significationem habeat. Unde sicut:Socrates legit [vel: Socratem legere] haec tota oratio non habet personalem significationem, ita nec 'Socratem legere' nec 'Socratem esse legentem', sicut habet 'Socrates legens' vel 'Socrates ens legens', quae personalibus coniunguntur verbis.
|
|
Cum ergo dicitur impersonaliter:Evenit me legere si quaeratur:Quid evenit? vel dicatur:Aliquid evenit (vel: Nil evenit) nullius est proprietatis constructio, quia personalia impersonalibus iunguntur. Sicut et cum dicitur:Curritur ab illo si quaeratur:Quid curritur? vel, <cum dicitur>:Cursum est ab illo <si> quaeratur:Quid cursum est? et dicatur:Aliquid curritur (vel: Nil) nulla potest esse constructio neque quicquam dicere. Cum itaque resolvens:Bonum est me legere dico:Evenit esse aliquod bonum ex hoc quod lego, Quid evenit? vel:Ex quo evenit aliquod bonum? non potest quaeri, quippe quid nominativus cum evenit iungi non potest nec similiter aliquod bonum, quia haec personalia sunt, illud impersonale.
|
|
3.6.15 Similiter si dicatur:Me legere est aliquid (vel: non est aliquid) et legere in vi infinitivi modi ponatur, male cum 'est' vel 'aliquid', quae personalia sunt, copulatur. Sed si ita accipiam:Mea lectio est aliquid (vel: Me legere) faciam nomen dicti propositionis -- ac si dicatur hoc dictum propositionis --, potest constructio valere, sive vera sit sive non, quia tunc personalia sunt subiecta et praedicata et verbum interpositum.
|
|
3.6.16 Similiter cum dico:Possibile est Socratem legere et impersonalem facio sensum, si quaeratur:Quid sit possibile? non valet constructio, vel si dicatur:Aliquid est possibile (vel: Nil). Quod 'possibile est' impersonaliter ponitur sicut 'uentum est', et talis est sensus: Potest contingere ut Socrates legat; quod enim dicitur 'ut Socrates legat' personalis oratio non potest esse. Potest etiam pro 'Possibile est' impersonaliter ponitur nec ullam determinat formam, de quo in Modalibus disseremus.
|
|
3.6.17 At vero huiusmodi impersonalitas proprietatem enuntiationis orationibus non aufert, quae eis praedicatum relinquit et subiectum. Unde Aristoteles in Modalibus 'possibile' et caeteros modos praedicari dicit, 'esse' vero et 'non esse' subici, quantum inquam ad constructionem, sicut et quantum ad constructionem, non quantum ad sensum praedicata vocat modos. Cum ergo Aristoteles affirmationem et negationem definit dicens:
|
|
Quae enuntiat aliquid de aliquo vel aliquid ab aliquo
|
|
ad terminos constructionis respicit, qui quandoque personales sunt, quandoque impersonales, et est talis sensus: affirmatio est enuntiatio quae unum terminum de alio copulando, id est affirmando, enuntiat; negatio quae removendo, id est negando, enuntiat -- sive personaliter sive impersonaliter copulatio vel remotio fiat. Personaliter vero fit, si una res alicui essentialiter copuletur, ut si dicamus hoc esse illud, vel essentialiter removeatur, ut si dicamus hoc non esse illud.
|
|
3.6.18 Est autem, quando <infinitiva> verba personalibus quoque verbis copulantur, et tunc subiecti locum in constructione non <obtinent>, sed determinationis, ut si dicam:Ego volo legere librum (vel: possum legere librum). Unde si inferam:Volo aliquid vel:Possum aliquid (vel: Non) nulla est constructionis proprietas, quia sine infinitivo verbo haec verba perfectionem non habent. Sunt itaque verborum <determinationes> sicut et subiecta quaedam personales, ut:Video parietem quaedam impersonales, ut:Volo videre parietem quippe parietem rem nominando continet, respectu cuius visionem mihi inesse dico sed videre parietem rem aliquam non continet, ex qua ostendam mihi inesse visionem. Unde si quaeratur cum dicitur:Volo videre parietem respectu cuius voluntas mihi convenire dicatur, non possum assignare, quia impersonalis subicitur determinatio sed tamen possum assignare determinationem sic: Quia habeo voluntatem videndi parietem, id est ut uideam parietem.
|
|
3.6.19 Omnes itaque perfectae orationes ipsae per se totae nullam rem personaliter subiectam habent; imperfectae <autem> aliae habent, ut 'homo albus' 'homo currens' 'res quae est homo' aliae non habent, ut 'Socratem currere' 'hominem esse album'. Nulla itaque propositio rem aliquam personaliter habet subiectam; et quaedam propositio ex impersonalibus terminis iungitur, ut:Contingit Socratem currere (vel: Possibile est) etc. quaedam ex personalibus, sicut:Homo est animal (vel: non est animal) Homo albus currit (vel: Non). Unde illae tam secundum se quam secundum terminos impersonales dici possunt, hae vero personales secundum terminos.
|
|
QUONIAM AUTEM EST ENUNTIARE ET QUOD EST ESSE ET QUOD NON EST ESSE ET QUOD EST NON ESSE ET QUOD NON EST> NON ESSE ET CIRCA EA QUAE SUNT EXTRA PRAESENS TEMPUS SIMILITER CONTINGIT OMNE QUOD QUIS AFFIRMAVERIT NEGARE ET QUOD QUIS NEGAVERIT AFFIRMARE: QUARE MANIFESTUM EST QUONIAM OMNI AFFIRMATIONI EST NEGATIO OPPOSITA ET OMNI NEGATIONI AFFIRMATIO.
|
|
3.6.20 Definitis sex illis quae se definire proposuit, et insuper una et multiplici propositione et simplici propositione, id est categorica, de qua intendit, definita, ut eam a composita separet, diligenter simplicium propositionum id est categoricarum naturas prosequitur, et primum in his quae utroque termino ad eundem ordinem participant, quarum alias contradictorias esse, alias contrarias assignat, alias neutras, et singularum proprietates circa verum et falsum diligenter distinguit.
|
|
3.6.21 Sunt autem propositiones aliae participantes in aliquo termino, quae videlicet aliquem terminum communem habent, sive scilicet praedicatum, sive scilicet subiectum, sive utrumque, aliae in nullo participantes. Participantium autem aliae altero tantum termino participant, aliae utroque.
|
|
3.6.22 Quae autem altero participant, tribus modis participant secundum tres figuras syllogismorum, quas in Analyticis Posterioribus ponit, cum videlicet id quod subicitur in una propositione praedicatur in alia sic:Omne animal est animatum, Sed omnis homo est animal et haec est prima figura, vel cum idem praedicatur in utraque propositione sic:Omnis homo est animal, Sed nullus lapis est animal quae est secunda figura, vel cum idem subicitur in utraque sic:Omnis homo est mortalis, Sed omnis homo est rationalis quae est tertia figura.
|
|
3.6.23 Participantium vero in utroque termino duo sunt modi, quia vel ad eundem ordinem participant, de quibus hic agit, vel ad ordinis commutationem, quae fit secundum transpositionem conversionis, de quibus in Prioribus Analyticis tractat et in secundo libro huius operis. In Prioribus enim Analyticis simplicem conversionem ostendit, quae ad syllogismorum modos necessaria erat, in secundo vero libro, ubi aequipollentias propositionum assignat secundum finiti et infiniti praedicationem, dat principium conversionis per contrapositionem, sicut ostendemus.
|
|
3.6.24 Hic itaque tractare incipiens naturas propositionum participantium utroque termino ad eundem ordinem prius assignat, quid sit contradictio, id est quae sint invicem affirmatio et negatio dividentes. Et ut hanc contradictionem ostendat naturaliter esse in omni genere categoricarum propositionum, praemittit duas categoricarum propositionum divisiones, quibus genera, id est manerias, propositionum distinguit, dicens contingere aliquando nos enuntiare per categoricam propositionem id est proponere aliquid esse id quod est, per <quod> veras affirmativas habemus, ut cum dicimus hominem esse animal, et, cum ipse sit animal, dicimus ipsum tale quid esse quod ipse est. Aliquando etiam contingit nos enuntiare aliquid esse id quod ipsum non est, per quod habemus falsas affirmativas, veluti cum dicimus:Homo est lapis dicimus hominem esse lapidem, quod ipse tamen homo non est. Aliquando vero aliquid non esse id quod ipsum est, per quod habemus falsas negativas primarum affirmationum, veluti cum dicitur quod:Homo non est animal dicimus hominem non esse animal, quod tamen ipse est. Aliquando autem enuntiamus aliquid non esse id quod non est, per quod habemus veras negativas secundarum affirmationum, veluti cum dicitur:Homo non est lapis quia hic dicitur hominem non esse lapidem quod, scilicet lapis, ipse homo non est.
|
|
3.6.25 Et ne 'esse' et 'non esse' praesentis tantum temporis designativa intelligantur et tantum in praesenti tempore contradictio fieri videatur, subdividit has affirmationes et negationes per singula tempora, ut aliae de praesenti, aliae de praeterito, aliae de futuro intelligantur. Et primum naturas propositionum prosequitur in propositionibus de praesenti, postea generaliter in omnibus maxime propter quorundam opinionem qui in futuro contingenti, ubi neutra dividentium est vera vel falsa determinate, contradictionis proprietatem esse negabant, quod inferius tractare incipit: "In his ergo quae sunt et quae facta sunt" etc.
|
|
3.6.26 Continuatio. Affirmatio et negatio sunt enuntiationes sed hae enuntiationes, simplices scilicet, de quibus intendo, variae sunt et singulae oppositas habent. Et hoc est: EST, id est contingit, <nos> ENUNTIARE esse aliquid quod ipsum est etc. Et non solum circa praesens tempus contingit nos enuntiare sed etiam ipsa quae non sunt praesens ut est praeteritum et futurum. Et hoc est: ET CIRCA EA tempora QUAE SUNT EXTRA PRAESENS TEMPUS SIMILITER etc. Et quoniam ita CONTINGIT unamquamque affirmationem NEGARE et unamquamque negationem AFFIRMARE, id est destruere per affirmationem primam, QUARE MANIFESTUM EST QUONIAM etc. Istud QUARE et illud QUONIAM quod praemissum est pro una ponuntur coniunctione, veluti si dicatur:Quoniam est homo, ergo est animal. Illatio vero a partibus praemissis potest esse vel a causa sic: Quoniam scilicet contingit nos huiusmodi facere enuntiationes.
|
|
3.6.27 Nota quod ait OMNI NEGATIONI, OMNI ita esse intelligendum, ut huiusmodi oppositio singulis tam affirmationibus quam negationibus attribuatur, quippe nec de hypotheticis id hoc loco ostendit. Sed nec de omnibus categoricis; non enim omnes negativae categoricae affirmationem contradictoriam habent, id est dividentem, ut sunt negativae separativae:Omnis homo currens non est homo Quidam homo currens non est homo Socrates currens non est homo quod in sequentibus ostendemus. Praeterea ipse in priore divisione per esse et non esse tantum comprehendere videtur propositiones quae personales habent terminos, cum videlicet ait nos enuntiare aliquid esse quod est etc. Sed fortasse in secunda divisione quae fit per tempora omnes comprehendit categoricas.
|
|
3.6.28 Sed <sive> omnes categoricas includat in praemissis divisionibus sive non, quod ait OMNI AFFIRMATIONI EST NEGATIVA OPPOSITA, tale est: negatio uniuscuiusque generis suprapositi, scilicet et de eo, quod est, et de eo, quod non est, et de omni tempore, habet affirmationem oppositam.
|
|
3.6.29 Possumus etiam aliter exponere, si omnem categoricam comprehendi supra dicamus sed tunc negationem proprie accipiemus quae videlicet est propositionis, non terminorum. Duobus enim modis negatio sumi videtur, large scilicet quando tam separativas quam exstinctivas comprehendit, et stricte quando solas exstinctivas includit, quae solae proprie negationes dicuntur, quia non terminos separant sed totam affirmationem negant. Et tunc quidem verum est, quod omnis negatio, scilicet negans, id est perimens affirmationem, habet affirmationem oppositam, et tunc quidem in divisionibus praemissis tantum de rectis negationibus agendum fuit, postmodum, si de non rectis negationibus agat, ad discretionem rectarum proficit, veluti cum ait:Homo est probus et:Homo non est probus simul esse veras, quando scilicet negativum adverbium est interpositum. Qui etiam postea dividentes dicit:Homo est albus et:Non est homo albus quando scilicet negatio est praeposita.
|
|
3.6.30 Quaeritur cum dicitur de omnibus veris affirmativis, quod dicunt aliquid esse aliquid quod ipsum est, utrum aliquid esse aliquid quod ipsum est sit in vi nominis vel orationis.
|
|
3.6.31 Et fortasse dicitur quod in vi nominis omnium dictorum verarum affirmationum categoricarum. Quod si est, iam non erit impersonaliter positum quod ut nomen accipitur, nec ulla significatio partium attendetur nec illud tempus habebit ad quod referatur, nec ullam coniunctionem attendemus affirmationis in verbis huiusmodi, per quod doctrina sensus affirmationis fiat, quia non est omnino in vi orationis accepta.
|
|
3.6.32 Unde potius concedendum est aliquid esse aliquid quod ipsum est in vi orationis accipi; et 'aliquid', ubicumque ponitur, nomen est omnium tam existentium quam non existentium, sicut et quando dicitur aliquid esse id quod non est, ut:Chimaera est homo vel:Chimaera est chimaera. Vel, cum aliquid nomen commune sit omnium rerum, potest haec impersonalis oratio aliquid esse aliquid quod ipsum est generaliter se habere ad omnes sensus categoricarum verarum affirmationum, quae personalibus terminis constant, ut huius quoque sensus propositionis contineat:Aliquid est aliquid sicut et istarum:Homo est animal vel:Margarita est lapis. Ex quo apparet quod et:Homo est animal et:Socrates est animal utraque dicit hominem esse animal, cum tamen altera simpliciter dicat hominem esse animal, altera determinate proponat hominem hunc esse animal. Propositio itaque dicens hominem esse animal alia simpliciter id dicit quod homo est animal, alia quod Socrates est animal vel Plato, et sic de aliis.
|
|
3.6.33 Attende etiam quod cum 'Socrates est animal' dicat Socratem esse illud quod ipse est, illud quod est neutraliter ponitur, ac si dicatur: Quae res ipse est, <et> ad animal simpliciter refertur. Ita 'quod' ex Socrate (quod subiectum est) nullam significationem determinatam accipit, sicut et cum dicitur:Socrates est animal quod Plato est. Sicut et, cum dicitur:Per mulierem intravit mors, per eandem vita vel:Mulier quae damnavit, ipsa salvavit indifferenter pronomina referimus, non personaliter, ac si dicatur: Mulier damnavit et eadem, id est res eiusdem sexus, saluavit, scilicet mulier, ut videlicet eadem secundum indifferentiam sexus, non secundum identitatem personae dicatur.
|
|
3.6.34 Nec sola pronomina indifferentem relationem habent, sicut et nomen appellativum, ad quod refertur, habet confusam nominationem, verum et demonstrativa pronomina, quae nullo praemisso indigent, confusam, non personalem, significationem habent, veluti cum sacerdos aquam antepositam benedicens ait:Qui pedibus super te ambulavit, qui te in vinum convertit id est 'tui similem', ut non de identitate personae sed de natura elementi dictum intelligatur. Non enim hanc aquam personaliter, dicimus, calcavit vel mutavit sed elementum eiusdem speciei.
|
|
3.6.35 Sicut ergo demonstrativis pronominibus quandoque non personaliter et discrete utimur sed generaliter et confuse, sic etiam <relativis>, cum ad nomen confusae significationis refertur, veluti cum dicimus, quod 'Socrates est animal' dicit Socratem esse aliquid quod ipse est, id est: esse animal, quod, scilicet animal, ipse est, quod tantum valet ac si dicatur: Dicit eum esse animal et ipse est animal.
|
|
3.6.36 Et attende quod illud suppositum quod ipse est ad sensum huius propositionis Socrates est animal non pertinet sed quaedam est determinatio praedicati, veluti si dicatur, quod 'Socrates est animal' dicit eum hominem esse animal, qui est philosophus, determinatio est subiecti nec in sensum propositionis venit, cum in propositione nil de philosophis significetur.
|
|
ET [SI] SIT HAEC CONTRADICTIO, AFFIRMATIO ET NEGATIO OPPOSITAE.
|
|
3.6.37 Quia contradictionem intendens demonstrare ostendit oppositionem affirmationis et negationis, ne quis affirmationem et negationem oppositas esse aliud quam contradictionem esse existimet, dicit has esse contradictionem.
|
|
3.6.38 Et nota quod contradictio, hoc nomen, aliquando collective accipitur, nomen scilicet simul affirmationis et negationis, aliquando singillatim in designatione scilicet singularum dividentium et tantundem valet quantum contradictoria. Cum enim ait in Tractatu modalium:
|
|
Non enim contradictoriae sibi sunt invicem huiusmodi propositiones: 'Possibile est esse' et 'Possibile est non esse' contradictiones singulas contradictorias appellat. Et rursus sit haec contradictio: Eius, quae est, necesse est non esse. Et iterum:Sequuntur igitur et hae contradictiones secundum praedictum modum. Et rursus:Nam si non, contradictio sequitur, et si quis dicat hanc non esse contradictionem, necesse est dicere: 'Possibile est non esse'.
|
|
Collective etiam Aristoteles contradictionem simul affirmationem et negationem appellat, quandoque dividentes tantum, sicut hoc loco, quandoque etiam non dividentes iuxta illud quod in sequentibus dicet: "Et quando non omnis vera vel falsa contradictio".
|
|
DICO AUTEM OPPONI EIUSDEM DE EODEM, NON AUTEM AEQUIVOCE ET QUAECUMQUE CAETERA TALIUM DETERMINAMUS CONTRA SOPHISTICAS ARGUMENTORUM IMPORTUNITATES.
|
|
3.6.39 Quoniam multae sunt affirmationes et negationes oppositae, quae dividentes non sunt, veluti:Socrates est homo et:Socrates non est animal vel:Socrates est albus et:Nullus homo est <albus> determinare incipit, quae faciant contradictionem, illae scilicet affirmativae et negativae quae sunt EIUSDEM termini DE EODEM enuntiati affirmando vel negando, illae scilicet tantum quae participant utroque termino ad eundem ordinem, non tamen omnes. Unde in sequentibus contrarias vel subcontrarias a contradictoriis separabit ostendens singularum naturas circa verum et falsum.
|
|
3.6.40 Sed quaeritur, quomodo EUNDEM terminum vocet, sive scilicet quantum ad significationem, sive quantum ad materiam vocis.
|
|
3.6.41 <Quod> si secundum significationem eosdem terminos iudicet, quid est quod statim determinat: NON AUTEM AEQUIVOCE etc.? Quippe ubi identitas significationis servatur, aequivocatio locum non habet.
|
|
3.6.42 Sed si eosdem terminos dicat secundum vocis materiam, ut postea determinationes sequentes locum habeant, non videtur omni contradictioni convenire. Cum enim dico alicui:Tu irasceris et ille negat dicens:Ego non irascor non sunt iidem termini materialiter vel in praedicato vel in subiecto et tamen affirmatio sunt et negatio dividentes, quae a diversis in diversa materia vocis proferuntur.
|
|
3.6.43 Sed fortasse nil impedit, si hoc loco non omnes dividentes nomine contradictionis <includat> sed eas tantum quae in eadem materia vocis consistunt. Unde nec contradictionem dicimus:Mucro est albus et:Non est ensis candidus quia licet habeant sensum dividentium, materiam non habent. Vocat itaque contradictionem eas tantum affirmationes et negationes quae ex eisdem terminis quantum ad materiam vocis constituuntur.
|
|
3.6.44 Sed quia uis contradictionis non solum in materia vocis consistit, verum <etiam> in proprietate veri vel falsi, secundum sensum determinat, qualiter termini contradictionem reddant, ita scilicet ut in eadem penitus significatione retineantur. Ad quam identitatem assignandam removet ea quae hanc identitatem impediunt, id est aequivocationem etc., quae diversam terminorum acceptionem faciunt, quae ipse teste Boethio in Sophisticis elenchis determinavit. Haec sex esse Boethius dicit, quibus retentis contradictionis proprietas non servatur, aequivocationem scilicet, univocationem, diversam partem, diversam relationem, diversum modum, diversum tempus.
|
|
3.6.45 Fallit enim contradictionis oppositio sumptis terminis aequivoce, cum utraeque verae sunt, ut:Cato se Uticae occidit Cato se Uticae non occidit de diversis verae sunt.
|
|
3.6.46 Quandoque etiam terminis univoce retentis fallere oppositionem ait Boethius:Ut si quis dicat: 'Homo ambulat' '<Homo non ambulat' affirmatio> de quodam homine (inquit) vera est et rursus:Negatio de speciali vera est sed [et] specialis homo et particularis univoca sunt: Quocirca sumptis univocis contradictio non fit.
|
|
Haec autem Boethii verba plena sunt quaestionis. Si enim rem universalem esse velit, quae eadem de causa vocetur homo quam particularis, nequaquam per hoc nomen 'homo' determinate agere potest magis quam de hoc homine. Quod si etiam eadem res sit universalis et particularis, et hoc aequaliter de universali dici potest quod de particulari dicitur, quia quocumque modo Socrates ambulat vel in quantum ambulat, ambulat etiam homo universalis, si idem est particulari. Praeterea univocatio non potest esse nisi ad diversa, particularis vero homo et universalis homo non sunt diversa. Si vero homo <modo> in designatione specialis vocis, modo in designatione rei ponatur, videtur aequivocatio. Sed non est, quia potius translatio dicenda est, quae nullius est proprietatis, id est non est significativa per impositionem, id est per inventionem, neque per naturam. Ideoque univoce dicitur accipi hoc nomen 'homo', cum in designatione vocis et rei ponitur, quia licet diversa significet non diversas habuit impositiones.
|
|
Est ergo vocem univoce sumi, quotiens nomen in diversis significationibus accipitur, ad quas diversas impositiones non habet, quia hoc habet significare ex propria inventionis institutione, aliud ex accidentali usurpatione, veluti si dicatur:Auriga navigat Auriga non navigat. Nam licet 'auriga' per translationem rectorem navis significet, non tamen aequivoce, quia non habet ad eum diversam impositionem sed univoce secundum Boethium, quoniam diversam inventionem in eo non habuit. Si quis autem dicat quod secundum translationem non sit oratio iudicanda vera, quoniam ex inventione idem non dicit, nos concedimus; sed Aristoteles huiusmodi determinationes magis propter importunitates sophistarum facit quam secundum rationem.
|
|
3.6.47 Qui, scilicet sophistae, ut Aristoteles in Elenchis dicit, aliquando arguunt secundum locutionem, aliquando extra locutionem. Tunc quidem secundum locutionem, quando ad eum sensum constructionem accomodant, ad quem uis constructionis ex propria inventione sese habet, sicut est in aequivocatione vel in diversitate temporis, ut:Cato legit. Habet enim 'Cato' hoc nomen ex propria inventione ad diversos mittere et 'legit' praesens et praeteritum tempus designare. Tunc vero extra locutionem <aliquis> arguit, quando ad alium sensum locutionem accomodat, in quo non fuit inventa.
|
|
Unde etiam recipiunt veram:Oculus est albus Ovum est animal Hic filius non est filius secundum hos sensus ad quos vis constructionis se non habet. Unde bene Aristoteles dicit CONTRA SOPHISTICAS IMPORTUNITATES. Importunos namque appellat, qui ratione postposita propter garrulitatem suam propositiones veras iudicant, scilicet eos sensus, ad quos vis constructionis ex propria inventione se non habet, sicut in supraposita inventione per translationem fit.
|
|
3.6.48 Similiter et diversa pars extra locutionem est, cum dicitur:Oculus est albus [Ovum non est animal] quod enim vera recipitur: 'Oculus est albus' propter partem, extra primam inventionem locutionis est.
|
|
3.6.49 Similiter et quod iste qui pater est <huius> dicitur non esse pater secundum id quod non est pater illius, extra locutionem vis relationis accipitur. Non enim, quod non est pater illius, id designat quod non sit pater.
|
|
3.6.50 Modique intelligentia extra locutionem est, cum videlicet in:Catulus videt id intelligimus quod possibiliter videt, id est quod potest videre.
|
|
3.6.51 Temporis autem diversitas secundum locutionem accipi potest, si de Socrate dicatur:Socrates legit et:Socrates non legit iuxta praesens et praeteritum tempus; et licet 'legit' diversis descriptionibus Socrati conveniat, non tamen aequivocum dicitur ad ipsum, quia aequivocum non dicitur, nisi commune sit. Commune autem non potest esse nisi ad diversas personas.
|
|
3.6.52 Sex itaque Boethius computat, quae dividentiam propositionum impedire videntur quaeque Aristoteles contra importunitates sophistarum determinat. Memini tamen quendam me libellum vidisse et diligenter relegisse, qui sub nomine Aristotelis "De sophisticis elenchis" intitulatus erat, et cum inter caetera sophismatum genera de univocatione requirerem, nil de ea scriptum inveni. Unde saepe miratus sum, quare Boethius hoc sophismatum genus ab Aristotele dicit ibi appositum esse.
|
|
3.6.53 Continuatio. Affirmatio et negatio opposita sunt contradictio, non tamen quaelibet sed DICO OPPONI <EIUSDEM DE EODEM>, hoc est fieri enuntiationem oppositam alii eiusdem termini <praedicati> de eodem termino quos habet alia propositio. EIUSDEM ET DE EODEM dico non aequivoce illis terminis acceptis, et caetera etiam removeo a contradictione, quaecumque determinare solemus contra importunos argumentatores.
|
|