Authors/Abelard/logica/GSPer/8
From The Logic Museum
Jump to navigationJump to searchLI 3.08
Latin | English |
---|---|
UNA AUTEM AFFIRMATIO ET NEGATIO EST QUAE UNUM DE UNO SIGNIFICAT, VEL CUM SIT UNIVERSALE UNIVERSALITER VEL NON SIMILITER, UT 'OMNIS HOMO ALBUS EST', 'NON EST OMNIS HOMO ALBUS', 'NULLUS HOMO ALBUS EST' ET 'QUIDAM HOMO ALBUS EST', | |
3.8.1 Hoc etiam de epilogo est in quo aperte removet errorem quem supra tetigimus, eorum scilicet qui universales propositiones nunquam unas esse iudicabant, dicens: VEL CUM SIT UNIVERSALE subiectum UNIVERSALITER, scilicet enuntiatum, VEL NON universaliter SIMILITER, id est non universaliter sed magis particulariter vel indefinite. | |
3.8.2 Solet autem quaeri, cum:aequipolleat istis duabus propositionibus: et: utrum illae duae falsae dici debeant, cum aequipolleant falsae propositioni. |
|
3.8.3 Sed si aequipollentiam recte pensamus, non est accipienda nisi tam in veritate quam in falsitate consistat. | |
3.8.4 Praeterea quaerendum est, si aequipollentiam quantum ad inferentiam sive quantum ad comitationem accipiamus aut non. | |
3.8.5 Quod si quantum ad inferentiam, non aequipollet illa illis duabus, <immo isti hypotheticae>:quae quidem hypothetica falsa est sicut categorica illa. Nunquam enim diversae propositiones simul ad aliquid disponi possunt ut antecedens vel <aliquid> ad eas, quia, dum et coniunctio interponitur, statim in unam hypotheticam diversas propositiones redigit. |
|
3.8.6 Quod si quis de aequipollentia comitationis agat, nulla est illa, quia <falsitates>, non veritates propositionum, quae nunquam sunt, sese comitantur. | |
SI 'ALBUM' UNUM SIGNIFICAT. | |
3.8.7 Ita inquam has esse propositiones unas, SI ALBUM praedicatum UNUM SIGNIFICAT, id est una est vox in significatione, cum videlicet constet de subiecto, quod in una significatione, unius scilicet intellectus, accipiatur. De albo autem ideo determinat, quia album sumptum semper multiplicem sensum habere videbatur, secundum id scilicet quod ipse Aristoteles in Praedicamentis aequivoce ipsum praedicari astruit, id est non cum ratione substantiae. | |
3.8.8 Sed licet rationem substantiae non habeat, descriptionem unam habet secundum unam inventionis eius vim, si quem unum habet intellectum, ex quo unam reddit propositionem. Alioquin ipse Aristoteles per:male unam propositionem fieri diceret. |
|
SIN VERO DUOBUS UNUM NOMEN EST POSITUM EX QUIBUS NON EST UNUM, NON EST UNA AFFIRMATIO NEC UNA NEGATIO; UT, SI QUIS PONAT HOC NOMEN 'TUNICA' HOMINI ET EQUO ET DICAT 'TUNICA ALBA', NON EST UNA AFFIRMATIO NEC UNA NEGATIO EST;> | |
3.8.9 Dixit album unam propositionem facere, si unum sit in significatione, non in materia una nominis. Modo contrariam ponit sententiam, quod si tantum unum sit nomen aliud in materia vocis et non in significatione, unam propositionem non reddit. | |
3.8.10 Et hoc est: SI NOMEN UNUM in materia vocis SIT POSITUM DUOBUS, id est pro duobus nominibus, ut scilicet eorum significationem contineat, EX QUIBUS, scilicet nominibus, NON fit unus intellectus, NON FIT per illud nomen sic acceptum UNA AFFIRMATIO. Ideo autem determinat EX QUIBUS NON EST UNUM, quia 'homo' multorum significationem nominum tenet, generis scilicet et differentiarum, quae omnia in oratione posita unum intellectum habent, sicut 'animal rationale mortale', ideoque 'homo' [quasi] habere potest unum intellectum. At vero, si <poneretur> pro 'animal' et 'rationalitas' sicut est positum pro 'animal' et 'rationale', sicut nec ista unum intellectum faciunt, ita nec 'homo' facere posset. | |
3.8.11 Aliter: SI NOMEN aliquod EST POSITUM, id est impositum, duabus rebus, EX QUIBUS rebus, id est propter significationem quarum rerum, ipsum nomen UNUM in significatione esse non possit, NON EST per ipsum UNA AFFIRMATIO. Ideo autem determinat EX QUIBUS NON EST UNUM, quia universalia nomina pluribus rebus imposita sunt singillatim, veluti hoc nomen 'Socrates' pluribus membris simul, nec tamen propter hanc pluralitatem rerum unitas sensus perimitur. Si autem sic impositum esset pluribus rebus, ut ad singulas mitteret determinate sicut aequivocum, unam non faceret propositionem. | |
3.8.12 Et hoc est quod ait: UT SI QUIS PONAT HOC NOMEN 'TUNICA' HOMINI ET EQUO tanquam certa nomina singulorum, ut scilicet tantundem valeat quantum haec duo nomina 'homo' et 'equus', ET DICAT etc. | |
3.8.13 NEC NEGATIO, scilicet huius affirmationis EST UNA. | |
NIL ENIM HOC DIFFERT DICERE 'EST EQUUS ALBUS' ET 'HOMO EST ALBUS'. | |
3.8.14 Vere non est una, quia eadem est in sensu cum istis duabus. Ab oppositis. Et hoc est: NIL DIFFERT DICERE:secundum sensum QUAM DICERE has duas propositiones 'EQUUS EST ALBUS' ET 'HOMO EST <ALBUS>'. Et hoc loco: et: quasi nomina sunt ipsarum propositionum, quod ideo determino, ne quis forte hoc totum pro una hypothetica accipiat coniuncta per et, cuius sensus, cum unus sit, non potest habere: Quippe 'Tunica' aequivocum tantundem valet quantum duo nomina absoluta sine omni coniunctione prolata, iuxta quod recte ait Priscianus plura nomina in unam vocem concidere. |
|
3.8.15 Ex quo et illorum sententia frustratur qui aequivocum de aliquo praedicantes unum enuntiationis sensum habere propositionem volunt et etiam veram esse. Veluti cum dicitur:ita accipiunt sub disiunctione -- Latrabile animal est canis, hoc est: Vel latrabile animal vel marina belua vel caeleste sidus. |
|
3.8.16 Sed hoc nequaquam ex vi ipsius vocis habet, quippe 'canis' aequivocum sub disiunctione non est impositum, quia iam ex eadem causa singulis datum esset, ex eo scilicet quod sunt aliquid illorum trium, sicut et propositionem dicimus ex eo quod est oratio vera vel falsa, vel affirmativa vel negativa. verum enim vel falsum, haec oratio, quasi universalis est de multis singillatim praedicabilis, unde et signa quantitatis recipit, ut scilicet dicamus:
|
|
Quod si 'canis' et caetera aequivoca similem acceptionem sub disiunctione haberent, ex una causa singulis convenirent nec ad aliquam per se significationem reduci possent magis quam propositio vel ad veras tantum vel ad falsas vel haec oratio verum vel falsum ad alteram. Unde falsa semper esset propositio:quippe non omne quod est vel verum animal vel pictum vivit. |
|
3.8.17 Unde Aristotelem sequentes in aequivoco plures significationes singillatim, non disiunctim, sicut in pluribus nominibus accipientes plures per ipsum aequivoce acceptum propositiones semper intelligimus, ut sint in sensu multae propositiones:quotiens canis aequivoce sumetur. Quarum sicut haec vera est et illae falsae, ita multiplex propositio secundum alium sensum vera, secundum alios falsa dicetur; nec iam tamen multipliciter accepta, cum ad unum sensum reducitur. |
|
SI ERGO HAE MULTA SIGNIFICANT ET SUNT PLURES, MANIFESTUM EST QUONIAM ET PRIMA MULTA VEL NIHIL SIGNIFICANT -- | |
3.8.18 Quia scilicet:eadem est in sensu cum duabus illis propositionibus, ergo MANIFESTUM EST QUONIAM est multiplex. A causa vel a parte, secundum hoc quod multiplex alia habet sensus illarum, sicut haec alia alios. Unde etiam causam repetit dicens: SI, id est quia, HAE duae MULTA SIGNIFICANT, ET ideo SUNT PLURES in significatione. |
|
3.8.19 VEL NIL. Multa, inquam significabit:multipliciter accepta VEL ex tota NIL, cum scilicet constet, quod unum non significat. Ideo autem apposui VEL NIL, quia fortasse quorundam sententia erat, quod propositio, ubi termini multipliciter accipientur, omnis significationis uacua esset ex confusione ambiguitatis. |
|
NEQUE ENIM EST ALIQUID HOMO EQUUS --; | |
3.8.20 Quod plures <sunt> in significatione:et: per quas ostendit multiplicem esse: probat per subiecta nomina, quae non sunt eiusdem significationis, ut sunt multivoca. |
|
3.8.21 Sic iunge: Bene dictum est has duas propositiones esse plures in significatione, quia subiecta earum nomina, 'homo' scilicet et 'equus', non sunt unum aliquid in significatione. A causa. Quod autem in significatione unum esse non possunt, ostendit per hoc quod oratio res oppositas nominat, ut etiam de rebus hoc legi possit, quod scilicet nunquam ALIQUID EST HOMO et EQUUS, id est utraque substantia. | |
3.8.22 QUARE NEC IN HIS NECESSE EST HANC QUIDEM CONTRADICTIONEM VERAM ESSE, ILLAM VERO FALSAM.> Quia scilicet huiusmodi propositiones, quae multiplices sunt, plures in sensu propositiones continent, contingit aliquando affirmationes et negationes earum non esse dividentes. A causa. Et hoc est: NON EST NECESSE IN HIS, id est in talibus propositionibus, scilicet multiplicibus, alteram partem contradictionis etc. | |
3.8.23 Quod autem ait: NON EST NECESSE, innuit quandoque hoc contingere, quandoque non. Si enim dicam:et: hic dividunt, quia omnes affirmationes hic verae sunt et omnes negationes non. Si vero dicam: non dividunt, quia tam affirmatio partim vera est, partim falsa, et negatio similiter. |
|
3.8.24 Quod autem ait: NEC IN HIS, ad hoc respicit, quod superius etiam in unis propositionibus dividentiam veri vel falsi fallere monstravit sicut in indefinitis vel particularibus. Hoc etiam idem innuit in contrariis propositionibus evenire. Ubi enim istae simul verae sunt, necesse est illas quae istarum dividentes sunt, simul esse falsas. Tale est ergo NEC IN HIS, ac si diceret: non solum in quibusdam suprapositis unis fallit dividentia sed etiam in multiplicibus. |