Authors/Abelard/logica/GSPer/9

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | logica‎ | GSPer
Jump to navigationJump to search

LI 3.09

Latin English
IN HIS ERGO QUAE SUNT ET QUAE FACTA SUNT NECESSE EST AFFIRMATIONEM VEL NEGATIONEM VERAM VEL FALSAM ESSE;
3.9.1 Finito epilogo et dilucidata unitate vel multiplicitate propositionum, ad proprietatem contradictionis redit, quam supra posuerat, ut eam diligenter perquirendo expediat et determinet, qualiter vere aptari possit etiam propositionibus de futuro contingenti, quibus convenire non videbatur.
3.9.2 Bene autem circa proprietatem contradictionis immoratur tum, quia de contradictione specialiter intendit, ut supra meminimus, ubi expeditis definitionibus promissis naturas propositionum distinguere coepit dicens: "quoniam autem est enuntiare" etc., tum quia verba, quibus proprietatem illam assignaverat, magis ad falsum sensum quam ad verum sese videbantur habere.
3.9.3 Ait enim sic: "alteram" partem contradictionis "necesse est esse veram et alteram falsam", hoc est alterum quod dicitur contradictione necesse est evenire, alterum necesse est non evenire, verbi gratia:

Socratem sedere vel Socratem non sedere necesse est

hoc est: Alterum eorum necesse est contingere. Quod magis falsum videtur, cum potius possit ostendi neutrum necessarium [est] esse per hoc quod neque hoc necessarium est neque illud. Veluti si dicatur de duobus:

Alter istorum est albus

id est: hic vel ille, si ostenderetur per partes neutrum <esse album>, falsa propositio prima conuinceretur. Similiter et hic videtur posse probari, cum videlicet neque Socratem necesse sit sedere neque necesse sit non sedere. Unde necessarium fuit, ut diligenter determinaret verba praedictae proprietatis, quae maxime ad falsum sensum se habere videntur.
3.9.4 Ait itaque in sequentibus, quod si quis divisim dicat, referens scilicet 'necesse' ad singulas propositiones hoc modo:

Vel necesse est Socratem sedere vel necesse est Socratem non sedere

falsum est; et tunc quidem disiuncta ex duabus categoricis falsis constat, in quibus singulis praedicatur necesse. Unde <falsa esse convincitur>. Si quis vero non divisim dicat sed semel acceptum 'necesse' ad totum disiunctionis sensum accomodet hoc modo: Socratem sedere vel non sedere, hoc totum, est necesse, verum est. Et hic totum disiunctionis sensum subiciens et 'necesse' praedicans categoricam ipsam facit, non hypotheticam disiunctam; et vera est categorica, falsa vero erat disiuncta. Unde in hoc sensu, non in illo, proprietatem intelligendam esse Aristoteles in sequentibus aperte determinat dicens: "esse quidem vel non esse omne necesse est et futurum esse vel non" etc.
3.9.5 Sed quare determinanda sit proprietas, prius ostendit, quia nisi determinetur, maximam inconvenientiam <et> angustiam incurrimus, quod postmodum diligenter ostendit, cum, quasi media quadam hypothetica praemissa non determinata proprietate, assumpto antecedenti ponendo et rursus consequenti destruendo ex affirmationibus et conclusionibus duas hinc et duas illinc contradictorias veras ostendit.
3.9.6 Et prior quidem syllogismus talis est: Si omnis contradictionis alteram partem necesse est esse veram et alteram falsam, tunc omne necesse est esse vel non esse. Quod si ita est, perit utrumlibet et consilium et negotium.
3.9.7 Assumit postea antecedens prioris consequentiae (dicens: "Si omnis contradictionis" etc.), ut scilicet ostendat per hoc, quod illa pereunt, et illam affirmationem probat secundum hoc quod est proprietas bene intellecta.
3.9.8 Et rursus ex eadem hypothetica media per destructionem consequentis (ut per hoc quassare videatur proprietatem) sed illa non pereunt, et hanc quidem affirmationem probat.
3.9.9 Denique, cum in maxima anxietate posuerit adversarium, proprietatem diligenter determinat et remedium solutionis adhibet.
3.9.10 Quoniam autem propositiones de praesenti et praeterito, quaecumque verae sunt vel falsae, determinate verae sunt vel falsae, nulla autem veritas vel falsitas contingentis futuri determinata erat, plerique propositiones de contingenti futuro veras vel falsas omnino esse denegabant, eo videlicet quod ea, quam habent, veritas vel falsitas eis nondum aperiri posset. Unde non ita <proprietatem> contradictionis recipiebant in propositionibus de futuro huiusmodi sicut in praesenti et praeterito.
3.9.11 Iuxta quorum opinionem Aristoteles hoc loco proprietatem contradictionis his assignat propositionibus, quae de praesenti vel de praeterito fiunt, et ab his, quae de futuro sunt, removet.
3.9.12 Quorum errorem postea corriget veritatem vel falsitatem omnibus aequaliter assignans, licet non sit in omnibus determinata.
3.9.13 Sic continua: Dictum est superius fieri affirmationes et negationes circa ea quoque tempora quae sunt extra praesens, hoc est alias esse de praesenti, alias de praeterito, alias de futuro. Sed in his quae fiunt de praesenti vel praeterito indubitanter proprietas contradictionis recipitur, quia scilicet eventus earum propositionum praesentiam, ex qua cognosci possunt, vel adhuc habent vel iam habuerunt. Et hoc est: IN HIS QUAE SUNT ET QUAE FACTA SUNT, hoc est in affirmationibus et negationibus de praesenti et praeterito, quae scilicet enuntiant aliquid praesentialiter vel esse vel non esse vel fuisse, IGITUR, quia scilicet sunt affirmationes et negationes de praesenti vel praeterito, NECESSE EST etc.
3.9.14 A causa iuxta opinionem recipientium tantum dividentiam propositionum secundum definitionem veri vel falsi ex praesentia vel exsistente vel praeterita.
3.9.15 Vel a parte secundum rei veritatem, quia omnium temporum contradictiones fiunt, quibus ista proprietas bene intellecta convenit aequaliter.
3.9.16 Et attende quod iam manifeste verba proprietatis commutat, ut omnino ad falsum sensum sese habeant, quia iam divisim hanc et illam ponit, cum prius dixisset "alteram", quod aliquantulum magis ad verum sensum accedebat. Ideo autem commutat verba, ut facilius ex eis et probabilius arguere possit et descendere ad interitum utrumlibet et caetera, in quae intendit.
IN UNIVERSALIBUS QUIDEM UNIVERSALITER SEMPER HANC QUIDEM VERAM, ILLAM VERO FALSAM, ET IN HIS QUAE SINGULARIA, QUEMADMODUM DICTUM EST; IN HIS VERO QUAE IN> UNIVERSALIBUS NON UNIVERSALITER DICUNTUR, NON EST NECESSE (DICTUM EST AUTEM ET DE HIS).
3.9.17 Determinat contradictionem, in quibus scilicet propositionibus consistat, IN UNIVERSALIBUS scilicet subiectis universaliter enuntiatis, QUEMADMODUM DICTUM EST, et hoc ideo determinat, ne universalem universali dividentem daremus. Aliud autem est universaliter enuntiare subiectum, id est apponi ei signum universalitatis, aliud propositionem universalem facere. Qui enim dicit:

Non omnis homo est albus

subiecto apponit signum sed non facit universalem propositionem, et qui dicit:

Non quidam homo est albus

id est nullus <particularitatis> signo apposito subiecto universalem facit enuntiationem. Affirmationes itaque et negationes universaliter fiunt, quando quod una propositionum universaliter <affirmat>, altera negat esse universaliter, ut 'omnis' 'non omnis'. Similiter particulariter: 'quidam' 'non quidam' (id est nullus) vel indefinite vel singulariter.
3.9.18 IN HIS VERO, sicut <in> indefinitis vel particularibus, quando scilicet negatio separativa accipitur. Quod determinat cum subdit: DICTUM EST ET DE HIS, quia superius in talibus propositionibus et dividentes assignavit negatione praeposita et non dividentes interposita.
IN SINGULARIBUS VERO ET FUTURIS NON SIMILITER;
3.9.19 In affirmationibus et negationibus de praesenti vel praeterito constat ita esse sed NON SIMILITER est IN FUTURIS, id est in propositionibus de contingenti futuro, etiamsi singulares illae propositiones sint, de quibus magis videretur, quod ab illis magis dici possent verae vel falsae, qui tantum veras vel falsas dicunt eas quae determinate sunt verae vel falsae, pro eo scilicet quod subiectum singulare est determinatius in significatione quam universale subiectum; unde determinatiorem enuntiationem reddit. Et si qua de futuro determinate vera vel falsa dicenda esset, magis de istis uideretur quae determinatiores terminos habent.
3.9.20 Et attende quod, sicut a propositionibus de futuro contingenti removet proprietatem contradictionis male intellectam, ita etiam posset facere ab omnibus de praesenti vel praeterito. Quippe nec me sedere (nec me sedisse) necesse est nec non sedere (nec non sedisse) necesse est. Sed ideo maxime propositionibus de futuro contingenti adhaeret, quia nulla illarum quibusdam videbatur vera. Ad huiusmodi futura quae contingentia sunt, tria illa pertinent quae interire ostendet ex proprietate male intellecta in omnibus propositionibus huiusmodi futuri.
3.9.21 Sed nunc diligenter naturas propositionum cuiuslibet temporis distinguamus secundum ipsam rerum naturam, ex qua veritatem vel falsitatem <suam contrahunt>, et quae ad utrumlibet pertinent diligenter consideremus, ut omnia perspicua sint, quae in sequenti ratiocinatione dicuntur.
3.9.22 De praesenti autem tempore propositiones fiunt, quaecumque dicunt aliquid esse vel non esse aliquid, sive praesentes res sint, sive praeteritae, sive futurae, sive omnino numquam sint, veluti istae:

Crastina dies est

vel:

Chimaera est (vel: non est).

3.9.23 De praeterito etiam tempore sive futuro de eisdem fieri possunt, quotiens scilicet aliquid, sive sit sive non, dicimus fuisse vel fore vel negamus idem.
3.9.24 Propositiones autem futuri temporis aliae fiunt de eventu indeterminato, id est omnino incerto, quantum in ipso est, aliae de euentu determinato cognitione aliqua naturae.
3.9.25 Ut si dicatur:

Socrates morietur

vel:

Albedo (vel: chimaera) non comedet

vel:

Chimaera non erit hircocervus

singula quae dicuntur certificari nobis possunt ex natura aliqua rerum iam cognita. Nam coniunctionis actum in quibusdam cognovi et chimaeram vel hircocervum amplius, ut esse possint, seminaria in rerum natura non habere ex illa Dei creatione, quae die septimo specierum omnium formas complevit, in quibus seminaria futurorum posuit, ut iam amplius nullam nouam speciem crearet.
3.9.26 Si quis autem dicat:

Socrates comedet (vel: morietur cras)

indeterminatum eventum proponit, de quo scilicet nulla natura rei cuiusquam nos certificare potest.
3.9.27 Si vero sub disiunctione dicam:

Socrates comedet vel non comedet

omnino certum est, cum scilicet certum sit inter comedere et non comedere nihil medium intervenire posse.
3.9.28 Quicquid ergo suggeri potest rationi ex aliqua naturae rerum perceptione, determinatum est.
3.9.29 Propositiones itaque de futuro aliae incerta omnino enuntiant atque indefinita, aliae <determinata>. Unde aliae verae vel falsae sunt indeterminate, aliae determinate.
3.9.30 Propositiones vero de praesenti vel praeterito, quaecumque verae sunt vel falsae, <vera vel falsa> determinate iudicant, quia etsi nobis actualiter cognita non sit veritas earum vel falsitas, in natura tamen definita est, quia iam in rerum praesentia vel est vel fuit. Unde notitiam de se conferre possunt et, quantum in ipsis est, cognosci. Nam cum astra paria sint vel imparia alterumque in rerum praesentia definitum sit, licet etiam sit actualiter homini incognitum, tamen est in natura determinatum, quia iam id rei eventus habet, unde de se notitiam praestare possit, et quantum in se est, iam est definitus, cum nondum pro infirmitate nostra a nobis [non] teneatur.
3.9.31 De quibusdam tamen praesentibus sive praeteritis restat quaestio, utrum definita sint, <scilicet> in natura, <cum> <non>nisi per futura indeterminata sciri queant.
3.9.32 Veluti cum dicitur:

Socrates comedet

haec propositio iam profecto praesentialiter est vera vel falsa, et haec propositio quae dicit:

'Socrates comedet' vera est

de praesenti est et ideo iam vel determinate vera est vel determinate falsa saltem in natura praesentis inhaerentiae veritatis vel falsitatis quam habet.
3.9.33 At vero si 'Socrates comedet' est vera determinate, oportet et determinatum esse, quod Socrates comedet, quia sicut veritas propositionum ex eventu rerum pendet, ita et cognitionem veritatis vel falsitatis ex cognitione eventuum necesse est haberi. Impossibile enim est cognosci veram esse propositionem ita, ut nesciatur, quod ita sit, ut ipsa dicit, cum videlicet certum sit eam non aliunde veram esse nisi ex eo quod ita dicit enuntiando, sicut in re est.
3.9.34 Sed nec istae de praesenti:

Socrates est nomen hominis comesturi in crastino

vel:

Homo comesturus in crastino est Socrates

vel:

Video hominem comesturum in crastino

determinari possunt nisi per futurum. Similiter si dicamus de eo qui hodie dixit, quod Socrates cras comedet:

Iste mentitus est

haec enuntiatio de praeterito, utrum vera sit vel falsa, nonnisi ex futuro cognosci potest.
3.9.35 Non itaque omnes de praesenti vel praeterito propositiones verae vel falsae determinate esse videntur, quando videlicet veritatis vel falsitatis earum discretio ex futuro pendet.
3.9.36 Nam et iustitia uniuscuiusque hominis, etsi modo sit, nec ipsi, qui eam habet, adhuc certa est nec esse valet nisi per examen extremi iudicii. Et quod mulier concipit, ex aliquo futuro eventu notitiam exspectat nostram.
3.9.37 Si quis autem dicat quod mulierem concipere, si non sit nobis cognitum, saltem deo patet, idem etiam de quolibet futuro dici potest, quia omnia determinata dici possunt quantum ad ipsum. Quantum ad nos vero multae sunt occultae naturae praesentes, quae a nobis nullatenus comprehendi adhuc valent.
3.9.38 Si autem ad humanam scientiam respiciamus, cum hic Aristoteles iuxta humanam opinionem disputet, non omnes propositiones de praesenti vel praeterito definitae videntur.
3.9.39 Sunt autem qui dicunt quod 'Socrates comedet', quae fortassis praesentialiter vera est, determinate vera est quantum ad veritatem ipsam, scilicet proprietatem quam praesentialiter habet, quippe determinatus est eventus proprietatis praesentialiter ei inhaerentis, et ipsam iam determinate veritatem habet.
3.9.40 Sed licet determinate vera dicatur propositio quantum ad praesentem et determinatam inhaerentiam veritatis, quantum tamen ad eventum, quem loquitur indeterminatum, indeterminate vera est. Et hoc loco Aristoteles determinate vel indeterminate veras vel falsas propositiones dicit quantum ad eventus, scilicet determinatos vel indeterminatos, quos proponunt.
3.9.41 Aliud etiam 'determinatum' sonare videtur quam 'certum', quia determinatus dicitur eventus, qui ex se cognoscibilis est nobis, ut paritas vel imparitas astrorum ex ipsa praesentia, quam habent, de se cognitionem dare potest; certa vero sunt, quae quoquomodo actualiter cognita sunt. Ut si quid de futuro contingenti testimonio angeli ad discretionem <veniret>, certum quidem illud esset mihi non ex se sed ex auctoritate angeli. Sed determinatum non esset, quia ex se ipso cognoscibile non esset. Non omne itaque determinatum certum est vel e converso, quia 'certum' actualiter accipimus, quod iam scilicet actualiter alicui constat, 'determinatum' autem possibiliter sumimus, quod videlicet aptum est ex se ipso sciri.
3.9.42 Unde et si talis consequentia recipiatur:

Si 'Socrates comedet' est vera, Socrates comedet

et certum sit antecedens, certum erit et consequens. Sed non fortasse, si determinatum sit antecedens, et consequens, quia praesens eventus ex se cognoscibilis est sed non ita futurus contingens.
3.9.43 Sed ad hanc profecto positionem sententiae, quae scilicet omnes propositiones de praesenti vel praeterito determinatas iudicat ex euentu determinato et non illas de futuro contingenti, quaestio occurit, quid eventum rei accipiant.
3.9.44 Si enim res ipsas, quae eveniunt, eventus appellent, profecto:

Chimaera est hircocervus (vel: non est)

non habet eventum, id est res aliquo modo evenientes, quia nil omnino unquam sunt, nec ex se notitiam dare potest magis quam futurum bellum, quam ex se ipso non habet, cum nil omnino sit. Itaque:

Chimaera est hircocervus (vel: non est)

vel:

Prima dies mundi fuit

ex eventibus suis, cum omnino non sint, cognosci a nobis non valent, et ita nec omnes propositiones de praesenti vel praeterito ex euentibus suis determinatae dici possunt, quia nec eventus, cum omnino non sint, determinati sunt in se.
3.9.45 Si quis autem id totum quod propositio dicit, eventum vocet, id utique nil est, nec magis hic euentus quam ille praesens est vel praeteritus vel futurus dici poterit, cum omnino nil unquam sit.
3.9.46 Et similiter: Sicut eventus propositionis de praesenti praesens dici potest, ita etiam eventus aliarum, quia sicut praesentialiter modo verum est quod Socrates sedet, ita etiam quod sedit et quod sedebit. Omnis enim propositio vera dicitur, quia ita est in re, ut proponit. Ita autem nunc praesentialiter est, quod Socrates sedit vel sedebit, sicut et quod Socrates sedet. Pro sessione namque, quae heri praesens erat et modo praeterita est, modo praesentialiter ita est in re, quod Socrates sedit; cum vero sedebat Socrates, magis 'Socrates sedet' quam 'Socrates sedit' tunc dicendum erat.
3.9.47 Sive ergo eventus res ipsas appellemus, de quibus agunt propositiones, sive dicta propositionum, non sunt omnes propositiones de praesenti vel praeterito ex eventibus determinatae.
3.9.48 Unde quid tenendum sit, definiamus, <de> determinatione vel indeterminatione propositionum. Quasdam itaque de praesenti vel praeterito determinatas dicimus, quasdam non, et idem volumus esse determinatum quod cognitum nobis. Unde sicut non omnia praesentia et praeterita nobis sunt cognita, ita non omnia determinata. Quis enim Deum veraciter et perfecte, ut in se est, comprehendere possit aut multa etiam de occultis rerum naturis, quae suae Deus tantum reservat scientiae? Cum autem quorundam praesentium vel praeteritorum notitiam habemus, aut <praesentiam> rei alicuius ratio percipit aut recordatio est eius quod percepit, et saepe de occultis ex manifestis certificamur. Futuri vero <contingentis> propositiones, ex nulla rei praesentia vel recordatione cognoscibiles, omnino sunt indeterminatae.
3.9.49 Hoc autem tantum futurum, quod contingens dicitur, Aristotelem futurum vocare arbitramur, quia ea futura, quae naturaliter contingunt, non tanquam futura sed tanquam praesentia reputat, quia sic iam certa sunt quasi praesentia.
3.9.50 Et nota quod eadem res et praesens in aliquo dicitur et praeterita vel futura in alio, ut iste et praesens est secundum praesentem comestionem et praeteritus vel futurus dicitur secundum praeteritam vel futuram, et circa praesentem vel praeteritam iam notus est sed non circa futuram.
3.9.51 Sunt autem 'praeteritum' et 'futurum' non-existentium quoque nomina, ut belli praeteriti vel futuri.
3.9.52 Contingentia quoque futura dici possunt tam ea quae aliquo modo praesentia sunt, quam ea quae adhuc nullo modo sunt, ut bellum futurum.
3.9.53 Quae inde contingentia, id est utrumlibet, dicuntur, quod aequaliter ad fieri et non fieri se habent, id est: Cum possint in futuro evenire et non evenire, aeque secundum nostram cognitionem ad utrumque se habent, quia ex nulla natura magis certi esse possumus, quod eveniant, quam quod non eveniant. Quantum vero ad eventum, ad alterum se habent sicut praesentia; quae scilicet futura sunt, eveniunt.
3.9.54 Omnia itaque contingentia futura utrumlibet dicuntur, non autem omnia utrumlibet futura videntur, quia multa aequaliter ad fieri et non fieri se habent quae nunquam erunt sicut et illa quae erunt. Est itaque 'utrumlibet' nomen quorumlibet tam exsistentium quam non-exsistentium, secundum hoc quod se ad fieri et non fieri aequaliter habent, ut videlicet utrumque de eis possit contingere nec quid contingat, ulla ratione a nobis praesciri possit.
3.9.55 Et hoc est nomen 'utrumlibet', non ex proprietate aliqua datum sed ex causa communi inventum, ex eo scilicet quod res quibus convenit, aeque ad fieri et non fieri se habent, id est aeque, ut dictum est, possibile est eas evenire et non.
3.9.56 Haec vero, cum eveniunt, quaedam ex natura tantum contingere videntur, quaedam ex nobis, quaedam ex utroque; ex natura tantum, cum vel frigus aquam in glaciem solidat vel calor solis liquefacit; ex nobis tantum, cum nomen, quod volumus, cui volumus aptamus, et quotiens auctorem naturae peccato aliquo offendimus; ex nobis simul et natura, quando ex nostra actione et facilitate naturae aliquid contingit, veluti si frangam baculum; nisi enim ex naturali compositione baculus in se haberet, ut frangibilis esset, nequaquam a me <frangeretur>; quodsi etiam frangibilis esset sed ego frangere nollem, nequaquam modo frangeretur.
3.9.57 Quae vero ex nobis contingunt sive solis sive cooperante vi naturae, modo ex deliberatione nostra, modo fortuitu, id est casu, praeter spem et <praemeditationem> nostram accidunt.
3.9.58 Quando autem ex deliberatione contingunt, per liberum arbitrium fiunt. Est autem liberum arbitrium ipsa animi diiudicatio de aliquo, utrum faciendum a nobis sit an non, libera quidem quoniam de eo habetur, ad quod libere nos habemus, ut scilicet in manu nostra sit et in potestate illud facere vel dimittere. Si enim aliquid diiudicem apud me de capiendo rege, utrum capi eum a me oporteat vel non, haec diiudicatio libera non est, quia pro voluntate mea quod vellem non contingeret.
3.9.59 Casu vero, id est fortuitu, contingunt ea utrumlibet quae inopinate et repente praeter spem et praemeditationem nostram eveniunt, veluti cum aliquid fecerimus propter aliquid <et> per hoc quod fecerimus, aliud contingit, quam intendebamus. Ut si quis agrum fodiens per agri culturam thesaurum inveniat, inventio illa fortuita est et inopinata et contingit ex fossione quae propter aliud incepta erat, quia non hac intentione vel hac de causa rusticus fodiebat, ut censum inveniret sed propter messem tantum.
3.9.60 Casum autem in Physicis <Aristoteles> teste philosophia definit dicens, quod quotiens aliquid cuiuspiam rei gratia geritur aliudque quibusdam de causis quam quod intendebatur obtingit, casus vocatur. Quem et ipse Boethius rursus ex sua parte definit dicens:
Licet igitur definire casum esse inopinatum ex confluentibus causis in his quae ob aliquid geruntur, eventum.
Nisi enim (inquit) cultor agri humum foderet, nisi eo loco pecuniam suam depositor <obruisset>, aurum non esset inventum.
Duae itaque causae confluunt, ut <inveniatur> thesaurus, positio scilicet auri et fossio agri, cum tamen neutrum ideo fieret, ut fossor inveniret thesaurum.
3.9.61 Sed cum 'liberum arbitrium' nomen sit ipsius diiudicationis <rationalis animi>, casus, cum definitur, cuius nomen sit et quando, perquiramus. Videtur ipse effectus, qui ex causis contingit, casus dici, sicut inventio, quae in re inventa est sive in <inventore>. Nam sicut invenitur thesaurus ita et nos casu invenimus, et utraque inventio, tam actio quam passio, casus sive casualis dici videtur, quia utraque inopinate quantum ad nos contingit.
3.9.62 Et tunc tantum dum praesens est inventio, casus esse potest, id est casualis et fortuitu, ex ea scilicet proprietate casus appellata, quod inopinate evenit. Quae tamen inventio postquam praesens est, non dicitur utrumlibet sed priusquam esset, utrumlibet dicebatur. Unde cum supra diximus quaedam utrumlibet contingere, ea 'utrumlibet' uocavimus secundum quod ante eventum sese habebant.
3.9.63 Et attende quod, cum res ipsas quae secundum nos inopinate contingunt, casus nominemus, cum tamen dicimus aliquid fieri casu, 'casu' adverbialiter uti videmur, ac si diceremus: inopinate, et non necessario.
3.9.64 Sed sive 'casus' nomen sit sive adverbialiter <positum>, semper ignorantiam denotat sicut 'inopinatum' et 'inopinate' vel 'repentinum' et 'repente'.
3.9.65 Videntur etiam dicta propositionum magis appellari casus quam res aliqua. Sicut enim dicimus, quia casus fuit, quod inveni hominem, ita quod non inveni; 'non invenire' tamen nil est omnino et ad hoc quidem verba se habent, cum eventum inopinatum appellamus casum. eventus enim proprie dicimus dicta propositionum, quando propositiones ex suis eventibus veras iudicamus.
3.9.66 Et cum dicimus casum esse venire me ad ecclesiam vel non venire, impersonaliter 'casus' praedicatur, sicut et si diceremus:

Determinatum est (vel: Provisum est) (vel: Necessarium <est>) me venire vel non venire.

Et cum dicimus:

Casus est me venire

tale est: Contingit fortuitu me venire.
3.9.67 Et cum dicimus:

Casus est inopinatus eventus

est non essentialiter sed nuncupative ponimus, ac si diceremus: Id quod esse vel non esse inopinate contingit, 'casus' appellamus. Unde in verbis <Aristotelis> diligenter ponitur non "casus est" sed "casus vocatur". Qui etiam vocationem illam non ad personam aliquam accommodat sed impersonaliter dicit, quia "quotiens aliquid etc.".
3.9.68 Aeque autem ea casu contingere quandoque videntur, quae ex natura sola proveniunt, sicut et ea quae per nos accidunt, secundum hoc quod utrumque ignorabamus. Per liberum autem arbitrium ea sola accidunt quae ex nobis proveniunt.
3.9.69 Sunt autem nonnulli qui nil utrumlibet appellent nec aliqua futura contingentia dicant sed omnia quae eveniunt ita ut eveniunt ex necessitate evenire. Quod ex Dei providentia sive praedestinatione conantur ostendere. Aiunt enim, quod Deus qui in sua providentia falli non potest, omnia ab aeterno providit et praedestinavit ita evenire, ut eveniunt, et tunc evenire quando eveniunt; quare secundum eius providentiam, quae falli non potest, et <institutionem> praedestinationis, quae mutari non potest, necesse est singula ita et tunc evenire, ut eveniunt et quando. Et ita omnia sub necessitate constringunt, ut nullatenus vitari possit, quin eveniant, sicut eveniunt et quando.
3.9.70 Sed hi nimirum, cum omnia a Deo et provisa et praedestinata dicerent, omnium bonorum laudem vel malorum culpam in auctorem omnium refundebant, quia Dei providentiae et praedestinationi tam bene facta nostra quam male facta imputabant. Quae <pessima> omnium haeresum non solum christianorum religioni, verum etiam philosophorum naturali rationi abominatio est, et maxime (teste Boethio) Peripateticorum.
3.9.71 Sed antequam adversus huiusmodi cavillatorias rationes respondeamus, vis providentiae Dei et praedestinationis est distinguenda.
3.9.72 Est autem providentia ipsa eius praescientia futurorum, quae simul singula praescivit, antequam evenirent, et est providentia non solum praescientia bonorum, quae ex eo procedunt, verum etiam malorum, quae a nobis fiunt.
3.9.73 Sicut autem providentia dei idem est quod praescientia ipsius, praedestinatio vero idem <esse> quod fatum, id est fatatio, videtur, quando videlicet bonum quod providet, stabiliendo mente disposuit, ut eveniat, quando ipse voluerit. Et est tantum praedestinatio de beneficiis dei, non de malis, quae operamur.
3.9.74 Unde Augustinus, De bono perseuerantiae:

Praedestinatio (inquit) est praeparatio beneficiorum dei.

Qui etiam in libro De praedestinatione sanctorum differentiam inter praedestinationem et gratiam assignat dicens:

Inter gratiam et praedestinationem hoc interest quod praedestinatio est gratiae praeparatio, gratia vero ipsa donatio <...> praedestinatio sine praescientia esse non potest; potest autem esse praescientia sine praedestinatione. Quippe deus ea praescivit, quae fuerat facturus <...> praescire potens est etiam quae ipse non facit, sicut quaecumque peccata <...> Quocirca praedestinatio est praeparatio gratiae, gratia vero praedestinationis effectus.

3.9.75 Inter fatum quoque, id est praedestinationem, et providentiam in Boethii De consolatione differentiam habemus his verbis:

Nam providentia est ipsa illa divina ratio in summo omnium principe constituta quae cuncta disponit, fatum vero inhaerens rebus mobilibus dispositio, per quam providentia suis quaeque nectit ordinibus. Providentia namque cuncta pariter quamvis diversa, quamvis infinita complectitur, fatum vero singula digerit in motum locis, formis ac temporibus distributa, ut haec temporalis ordinis explicatio in divinae mentis adunata prospectum providentia sit, eadem vero adunatio digesta atque explicata temporibus fatum <uocetur>. Quae licet diversa sint, alterum tamen pendet ex altero. Ordo namque fatalis ex providentiae simplicitate procedit.

Et iterum:

<Illud> certe manifestum est immobilem simplicemque gerendarum formam rerum esse providentiam, fatum vero eorum quae divina simplicitas gerenda disposuit mobilem esse nexum atque ordinem temporalem. Quo fit, ut omnia quae fato subsunt, providentiae quoque subiecta sint, cui ipsum etiam subiacet fatum, quaedam vero quae sub providentia locata sunt, fati seriem superent. Ea vero sunt, quae primae propinqua divinitati stabiliter fixa fatalis ordinem mobilitatis excedunt.

3.9.76 Quae quidem verba aliquid habent ambiguitatis, cum scilicet modo idem fatum et providentiam vocat, modo diversa.
3.9.77 Sed cum in Deo nil sit aliud ab ipso nec aliud sit sapientia eius vel providentia vel praedestinatio (id est fatalis stabilitio) eius, quam ipse, recte idem essentialiter dixit; quia vero homines <imponentes> nomina tam creatori quam creaturis aliunde providentem, aliunde fatalem dixerunt, recte secundum diversas vocabulorum causas diversa fatum et providentiam dixit, sicut aliud risibile esse, aliud navigabile esse dicimus, cum tamen idem sit penitus navigabile et risibile, ac est tale, ac si dicatur quod aliud sonat 'risibile', aliud 'navigabile' secundum diversas impositionis causas. Sic et deus et providentia dicitur ex eo quod providet et praescit, et fatum ex eo quod stabilit et disponit in creaturis. Nec ullae sunt proprietates, quas in Deo intelligamus, dum eum providentem vel fatalem dicimus vel scientem vel intelligentem vel bene agentem sed more humano loquentes simplicem eius essentiam et in se omnino inuariabilem pro his, quae per eum inuariabilem varie fieri contingunt et varie a nobis excogitantur, uariis <designamus> nominibus, ut sapientia dicatur secundum hoc quod recte per eum omnia sunt disposita, providentia secundum hoc quod omnia, quae futura erant ipso faciente vel permittente, ipsum nec tunc, quando non erant, latebant.
3.9.78 Similiter cum modo me sedente, modo non sedente dicitur scire vel intelligere me sedentem et non intelligere vel scire me sedentem, nulla est in ipso variatio sed in me; quocumque modo me habeam, ipsum latere non possum. Cum itaque omnino deus in se inuariabilis subsistat, secundum varietatem creaturarum vel varios effectus ipsius quasi variabilis ostenditur, veluti cum divinum spiritum septiformem vel septem spiritus esse dicimus non secundum se sed secundum dona quae ab ipso fideles habent.
3.9.79 Unde et Gregorius super Ezechielem <sic> inquit:

Spiritus qui omnia loca per maiestatem replet et continet, nec in se mobilis dicitur <sed> secundum operationem. Quasi mobilis discurrit, quia ubique nescientibus occurrit et praesentem se omnibus exhibet. Mobilis appellatur, qui tenens omnia stabilis permanet.

Unde cum laus sapientiae describeretur, adiunctum est: 'Est enim in illa spiritus intellectus, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, mobilis.' Et paulo post: 'humanus stabilis'.
3.9.80 Videtur tamen in Boethii De Consolatione, cum dicitur "fatum adhaerens rebus", non fatatio deus accipi, per quem scilicet fatatur, id est incommutandum statuitur sed fatatio passive quasi unum fatatum est. Sed si hoc esset, male providentiam idem cum fato diceret, nisi provisum passive acciperetur sicut et fatatum.
3.9.81 Sed ut et providentiam deum et fatum appellemus, ipsum in se providentiam dicimus secundum aeternam praescientiam, quae semper est; fatum vero et adhaerens rebus bonis tantum ipsemet dicitur secundum id, quod tanquam iam provisum stabilit apud se et sic faciendum ordinat et ponit, ut sic fiat.
3.9.82 At vero, cum provideat vel praedestinet futura, neque providentia eius neque praedestinatio necessitatem rebus infert. Providet enim futurum fieri sed non ex necessitate fieri; stabilit futurum, ut fiat sed non ut ex necessitate fiat. Sic enim providet et stabilit futura, sicut sunt eventura, ut scilicet sic eveniant ut <possint> etiam non evenire. Quippe sic eventura sunt ut possint etiam non evenire. Cum ergo providet ea vel praedestinat, uti sunt eventura, ipsa autem sic eventura sunt, ut queant etiam non evenire, utrumque in providentia dei est vel praedestinatione, ut, cum nullo modo impediatur, quin fiant, sic tamen eveniant, ut et non evenire possint.
3.9.83 Sicut enim, si quis ante me ambulet, <quem> videam et sciam ambulare, visus meus et scientia non confert ei, ut ex necessitate ambulet, nec tamen ambulantem videre vel scire possum, nisi ipse ambulet, ita dei providentia me ita ambulaturum providit vel peccaturum, ut mihi necessitatem in altero non inferret; alioquin ipse me compelleret peccare, nec reus essem, qui coactus peccarem sed ipse per quem peccare cogerer.
3.9.84 Si ergo integre providentiam eius consideremus, quae omnia simul praescivit, quae ad meum actum sive possibilitatem pertinebant, et ita me ambulare modo et simul modo posse non ambulare providit, secundum eius providentiam et me ambulare contingit et posse non ambulare, quia utrumque in Eius providentia aequaliter perstitit.
3.9.85 Et nota quod cum vera sit haec propositio modalis cum determinatione:

Impossibile est rem non ita evenire, cum deus providerit evenire

non tamen vera est simplex, quae ait:

Impossibile est non ita evenire.

Nam et ista vera est:

Impossibile est hunc hominem habere duos pedes, postquam amiserit

vel:

Impossibile est hunc hominem sedere, dum stat

nec tamen ideo verum est simpliciter, quod impossibile est vel hunc habere duos pedes vel hunc sedere.
3.9.86 Nunc autem illam callidam sed cavillatoriam ponamus et solvamus argumentationem, qua plerique conantur ostendere ex eo, quod res aliter evenire possunt quam eveniunt, posse deum falli.
3.9.87 Quam et ipse Tullius teste Augustino in Civitate Dei disponit, cuius haec est summa: Si possibile est rem aliter evenire, quam evenit, possibile est rem aliter evenire, quam deus eventuram esse providit. A pari. Et ita possibile est deum rem aliter providere, quam evenit, et ita possibile est deum falli. Si enim aliter evenit res, quam deus providit, vel aliter providit deus quam evenit, deus fallitur. Unde si possibile est aliter evenire, quam deus providit, vel aliter providisse, quam evenit, possibile est deum falli.
3.9.88 Cuiuscumque enim antecedens est possibile, possibile est et consequens, ut si vera est haec consequentia:

Si est homo, est animal

vera est et ista:

Si possibile est esse hominem, et animal.

3.9.89 Cum itaque haec consequentia vera sit:

Si res aliter evenit, quam deus providit, vel aliter providit, quam evenit, deus fallitur

vera est et haec:

Si possibile est aliter providisse vel <evenire>, possibile est deum falli.

Itaque per medium probata est proposita consequentia, haec scilicet:

Si possibile est rem aliter evenire quam evenit, possibile est Deum falli.

3.9.90 Sed quia ex vero falsum arguitur, cavillatoria est argumentatio, id est sophistica, quae sic solvenda est:
3.9.91 Cum dicitur:

Possibile est rem aliter evenire quam evenit

duo sunt sensus, sicut duo, cum dicitur:

Possibile est stantem sedere.

Si enim ita dicimus quod rem illam quae stat, natura permittit sedere, verum est; si vero ita quod natura permittit ita esse ut dicit haec propositio:

Stans sedet

falsa est.
3.9.92 Similiter si dicamus quod possibile est rem evenire aliter modo, quam evenit vel quam Deus adhuc in sua providentia habuerit, qui tantum eam evenire providit, verum est.
3.9.93 Si vero ita dicamus quod possibile sit ita contingere, ut haec propositio dicit:

Res evenit aliter, quam evenit vel aliter, quam deus providit

falsum est, et ex hoc falso et impossibili satis concedendum est sequi illud falsum et impossibile, id est quod possibile est deum falli. Tunc enim regula praedicta locum habet:

Cuiuscumque antecedens possibile est, et consequens

quia tunc possibile est ad totas propositiones, non ad res applicatur.
3.9.94 Si autem ex vero procedimus secundum priorem expositionem, non sequitur, ut possibile sit deum falli magis, quam si diceremus:

Si is qui stans est potest sedere, possibile est stationem et sessionem eidem inhaerere simul.

3.9.95 Posset enim aliter evenire <res> quam deus habuit in providentia sua, quam habuit. Nec tamen falleretur deus, quia sicut res aliter posset evenire, ita et ipse aliter posset providisse, ut, sicut hoc modo tantum providit, ita et alio tantum providisset, qui similiter cum eventu alio rei concordasset sicut iste modus providentiae cum isto eventu. Et sic sana tunc esset providentia sicut et nunc.
3.9.96 Nam cum ipsius providentia vel praedestinatio, quae ipse est, dici non possit diversa nisi secundum diversitatem eorum quae providet vel quae inmutabilis facit mutabilia, alia providentia vel praedestinatio esse posset, quia aliud praescire vel praedestinare posset.
3.9.97 Unde non est necesse ut, si etiam oppositum eius quod providit, providisset et illud contingeret et non istud, [quod] ideo ipse falleretur, quippe nihil contingeret contra providentiam, quam <habuisset>, quia sic oppositum contingeret nec istud numquam, quod contingit, providisset nec istud <contingeret> sed et providentia et eventus ita essent <opposito modo>, sicut sunt in isto modo <quo> <accidunt>.
3.9.98 Amplius. Si: Quia aliter evenit, quam deus iam providit, deus fallitur, et: Quia aliter evenit, quam deus providit, et aliter ipse providit quam providit, ipse fallitur. Quod omnino falsum est.
3.9.99 Praeterea cum dicimus:

Possibile est rem aliter evenire, quam evenit vel quam deus providit

id est: opposito modo, aliter non relative sed negative accipimus ac si diceretur:

Possibile est ut non eveniat eo modo quo evenit vel Deus providit

eventum simpliciter negantes, non aliquam diversitatem modi ponentes in his, quae nunquam simul esse contingit vel quae aliquid esse non possunt, dictis scilicet propositionum. At vero cum negative accipiamus:

Possibile est rem aliter evenire, quam deus providit

id est: non eo modo quo providit, non sequitur quod vel ipse alio modo posset providere vel deceptus esse. Cum enim possibile sit rem evenire non eo modo quo lapis providit, non tamen vel aliter lapis providisse potuit vel decipi, quia omnino providere lapis nihil potest nec decipi. Sed nec eadem ratione illud sequitur, quod si evenit non eo modo quo deus providit, deus aliter providit vel deceptus est, quia idem similiter in lapide fallat.
3.9.100 Nunc ad litteram redeamus.
NAM SI OMNIS <AFFIRMATIO VEL NEGATIO VERA VEL FALSA EST, ET OMNE NECESSE EST VEL ESSE VEL NON ESSE;
Quia in eo quod proprietatem contradictionis removit a futuro contingenti, quidam consentiebant, qui scilicet male proprietatem intelligebant, quidam vero non, qui videlicet bene attendentes proprietatem eam contradictioni cuiuslibet temporis accomodabant, ideo Aristoteles utrosque impugnat, ut utrosque certificet.
3.9.101 Et contra recte intelligentes sophistice disputat, ut ab huiusmodi sophistica argumentatione eos sibi cavere doceat, si quis eam eis fecerit.
3.9.102 Contra autem male sentientes non sophistice agit sed recte, ut errorem eorum destruat et doceat bene intellectam proprie omnibus convenire.
3.9.103 Et secundum hoc duos orditur syllogismos, ut utrorumque oppugnet sententiam;
3.9.104 bene intelligentium, qui scilicet hoc in omni contradictione recipiunt, tali syllogismo: Si singularium affirmationum et negationum inter se necesse est alteram esse veram et alteram falsam, pereunt illa tria; sed non pereunt, ergo non singularium est istud.
3.9.105 Ipsam vero consequentiam primam ex duabus consequentiis ostendit per medium sic: Si singularium ita est, necesse est omne esse vel non esse, et hanc consequentiam praemittit hic: NAM SI OMNIS AFFIRMATIO etc. Secundam vero consequentiam, hanc scilicet: Si necesse est omne esse vel non esse, pereunt illa tria, habemus dispersam per partes. Nam hanc partem: Si necesse est esse vel non esse, perit utrumlibet, innuit ibi: "Nil igitur neque est neque fit" etc. Aliam vero partem, hanc scilicet: Si necesse est omne esse vel non esse, perit consilium et negotium, habemus ibi: "Quare non oportebit".
3.9.106 Probata itaque prima consequentia syllogismi et positis <pro ea> duabus consequentiis, per quas probatur, assumit consequens destruendo, ita scilicet: Sed illa non pereunt, quod est ibi: "Quod si haec non sunt possibilia". Conclusionem vero principalem supponet ibi: "Quare manifestum est quoniam non est necesse omnes affirmationes et negationes oppositarum" etc.
3.9.107 Eos vero qui male sentiunt, arguit recte retenta eadem prima consequentia. Et statim, quasi assumpsisset antecedens ponendo, ibi: "Si omnis vera vel falsa est", adhibet probationem eius dicens: "Utraque enim non erunt" et rursus: "At vero nec quoniam neutrum verum est" etc. Conclusionem vero, hanc scilicet: Quare pereunt illa, dispersam per partes habemus, ut diximus.
3.9.108 Tota itaque littera deinceps usque ad secundum librum circa hos duos syllogismos consistit, quia omnia quae inducuntur vel partes sunt syllogismorum vel probationes partium vel propositiones <probationum> convenienter inductae.
3.9.109 Sic autem ingredere et iunge litteram NAM SI: In futuris, id est in propositionibus de futuro, scilicet contingenti, non similiter est proprietas contradictionis. Immo dicit adversarius qui bene sentit: Ita est in omni contradictione. Contra autem cavillatorie agens: Non est ita in omni, quod sic statim probat, ac si <diceret>: Si ita est ubique, quod scilicet omnium dividentium necesse sit alteram esse veram et alteram falsam, pereunt illa. Et antequam assumat vel concludat destruendo, probat propositam consequentiam, ac si dicat: Vere vera est haec proposita consequentia, quia verae sunt istae duae quae per medium probant illam: Si ita est in omni contradictione, omne necesse est esse vel non esse, et si omne necesse est esse vel non esse, pereunt illa. Et hoc est: NAM SI. Illud quidem NAM coniungit duas consequentias, quae unam mediam hypotheticam faciunt compositam, quae ex eis per medium probatur. Illud vero SI de prima consequentia est ipsius mediae.
3.9.110 Sic iunge: SI OMNIS AFFIRMATIO VEL omnis NEGATIO EST VERA VEL FALSA, 'necessario' subaudis -- aliter enim non sequeretur necessitas eventuum, nisi scilicet 'necessario' cum propositionum veritate vel falsitate intelligeremus. <Quam necessitatem quod> subintelligendum sit, tam praecedentia quam sequentia indicant. Quippe in proprietate contradictionis, de qua <ad inconveniens> ducit, superius "necesse" posuerat, quam dum removet, oportet 'necesse' intelligi. Sed proxime proprietatem repetierat ibi: "In his ergo quae sunt" etc. Quam scilicet proprietatem <cum> constabat removeri, 'necessario' quasi certum tacuit. Ex subsequentibus quoque, quod sit subintelligendum 'necessario', manifestum est. Statim namque supponit: "Necesse est verum dicere alterum ipsorum." Qui etiam, ubi in sequentibus assignat, unde inconvenientia procedunt, 'necesse' apposuit dicens: "Quae ergo contingunt inconvenientia haec sunt et huiusmodi alia, si omnis affirmationis et negationis" etc. In fine etiam, ubi destructo iam consequenti concludit antecedens destruendo, in destructione antecedentis 'necesse' apposuit dicens: "Quare manifestum est, quoniam non est necesse" etc. Unde, cum in negatione ponatur, in affirmatione quoque erat intelligendum.
3.9.111 Et attende quod sicut callidus sophista proprietatis verba commutat, secundum quae facilius consequentia videatur vera, dicens scilicet: OMNIS AFFIRMATIO VERA VEL FALSA EST necessario et omnis NEGATIO, quae verba maxime ad falsum sensum se habent, ut facilius inde recipiatur sequi aliud quod falsum intelligit, scilicet OMNE NECESSE EST ESSE, ut videlicet dicit propositio VERA necessario, VEL NON ESSE, ut dicit FALSA <necessario>. Et accipe ESSE et NON ESSE omnis temporis.
3.9.112 Consequentia autem inter effectum et causam videtur secundum hoc quod veritas vel falsitas propositionum est effectus eventuum. Idem tamen in sensu valet, quod de propositionibus videtur dici et de sensu earum.
3.9.113 Nota hanc consequentiam determinandam esse; et similiter aliam quam aggregabit in hypothetica media. Sed nos earum determinationes inferius ponemus, cum ipse Aristoteles determinare coeperit nodum sophisticum absoluens.
SI HIC QUIDEM DICAT FUTURUM ALIQUID, ILLE VERO NON DICAT HOC IDEM IPSUM, MANIFESTUM EST QUONIAM NECESSE EST VERUM DICERE ALTERUM IPSORUM,
3.9.114 Exemplum supponit de contradictione in futuro, quod est contra alios, qui nolebant unquam ibi dividentes fieri. Maxime etiam de futuro propositiones in hac proprietate ponit, quia per futurum ad inconveniens et interitum trium propositorum pervenit, quippe in futuro tantum illa tria consistunt. ILLE VERO NON DICAT, id est: ille vero neget esse futurum.
SI OMNIS AFFIRMATIO VERA VEL FALSA EST (UTRAQUE ENIM NON ERUNT SIMUL IN TALIBUS).
3.9.115 'Falsum est', diceret adversarius male proprietatem intelligens, 'alterum verum dicere in futuro', id est alteram veram esse propositionum de futuro. Immo 'verum' dicit Aristoteles, SI, id est cum, OMNIS AFFIRMATIO VERA VEL FALSA sit, ac si diceret: 'Verum generaliter ex proprietate affirmationis et negationis'.
3.9.116 Et quia illi neutra vera vel falsa videbatur propositionum de futuro scilicet contingenti ideoque non recipiebat hoc ubique, statim Aristoteles probationem adhibet, ostendens scilicet huiusmodi dividentiam esse in omni affirmatione vel negatione propria dicens: UTRAQUE ENIM NON ERUNT SIMUL> IN TALIBUS.
3.9.117 Et attende quod, cum deberet ostendere, quod altera vera est altera falsa, ponit quod tantundem valet, quod scilicet necessario affirmatio est vera vel falsa. Non enim dubitabant, quin si altera propositionum esset vera, altera esset falsa vel e converso, et ita non poterat altera propositio habere <alterum>, quin altera haberet <alterum>.
3.9.118 Attende etiam quod, cum deberet apponere 'necessario', ut videlicet diceret:

Omnis est vera vel falsa necessario

non fuit opus, quia ipsi necessitatem non contradicebant, nisi ideo tantum quod nullam esse veram vel falsam putabant. Unde nisi hoc poterit Aristoteles ostendere, quod dividant verum vel falsum, illud non contradicent.
3.9.119 Quod autem dividentes sint ubique, sic monstratur: Vere ubique affirmatio et negatio dividunt, id est: est una vera et altera falsa, quia neque utraque est vera neque neutra est vera. Ab immediatis. Quod autem utraque non sit vera, habemus hic: UTRAQUE ENIM etc., id est utraque quae ERUNT SIMUL IN TALIBUS propositionibus, id est continentur in eis ut earum dicta, nunquam simul contingent evenire. Quod autem non est verum, quod neutra sit vera propositionum, inferius ibi: "At vero nec quoniam neutrum verum est" etc.
NAM SI VERUM EST DICERE QUONIAM ALBUM VEL NON ALBUM EST, NECESSE EST ALBUM ESSE VEL NON ALBUM,
3.9.120 Posita priore consequentia et assignato exemplo contradictionis in futuro et propter confirmandam contradictionem de futuro probato antecedenti ipsius consequentiae, totam ipsam consequentiam probat a partibus, ac si diceret: Vere si omnis affirmatio vel negatio vera est, scilicet necessario, necesse est ita esse ut dicit. Et similiter si falsa est, necesse est non esse <ut dicit>, quia ita est in istis. A partibus. Et hoc est: SI VERUM EST DICERE, id est vera est haec propositio 'ALBUM EST', contingit ESSE ALBUM etc. Sive necessario apponamus sive non, nil refert, quia, ut iam dictum est, ubi in propositionibus vel in eventibus veritas vel falsitas simpliciter recipitur, de necessitate sub disiunctione non dubitatur.
ET SI EST ALBUM VEL NON ALBUM, VERUM EST VEL AFFIRMARE VEL NEGARE;
3.9.121 Quia ostenderat ex veritate propositionum sequi existentiam rerum, ne videretur ibi conversio non esse, ad maiorem rerum uicinitatem et propositionum ostendendam dicit, quod ex esse rei sequitur veritas propositionis. Et hoc est: ET SI aliquid EST ALBUM VEL NON est ALBUM, VERUM EST AFFIRMARE VEL NEGARE.
ET SI NON EST, MENTITUR, ET SI MENTITUR NON EST;
3.9.122 Probat a destructione consequentis quod dicit:

Si verum est dicere: 'Est album' vel 'Non est album', necesse est ita esse

quia SI NON EST ita in re, MENTITUR, id est non est vera propositio. Iterum probat quod, "si est album <vel non album>", vera est propositio, quia SI MENTITUR, id est non est vera, NON EST ita ut ipsa dicit.
3.9.123 Vel sic legatur NAM SI VERUM EST, ut probet, quod in dividentibus utraque non est vera, quia non est verum, quod res sit et non sit. Et hoc extra. Quod sic probat: Quia si utraque est vera, et res est et non est. caetera non mutantur.
QUARE NECESSE EST AFFIRMATIONEM AUT NEGATIONEM VERAM ESSE. NIHIL IGITUR NEQUE EST NEQUE FIT NEQUE CASU NEC UTRUMLIBET, NEC ERIT NEC NON ERIT, SED EX NECESSITATE OMNIA ET NON UTRUMLIBET.
3.9.124 Dixit quia "utraque non <erunt> in talibus", id est dividentibus propositionibus, et rursus subintelligendum est, quia nec contingit dicere:

Neutrum est

quod postea ponit separatim, ut probet. Unde ab immediatis concludit, quod NECESSE EST VERAM ESSE etc., id est dividentes sunt, quod scilicet probare proposuerat quasi <assumptionem> antecedentis praemissae consequentiae.
3.9.125 Proposita autem priore consequentia et probato antecedenti praetermissaque conclusione consequentis, quod scilicet "omne necesse est esse vel non esse", quia patens erat conclusio, sicut breviloquus concludit id quod ex conclusione conficitur, quod scilicet nil contingit casu. Et unde hoc? Supponit illud quod tacuit: SED EX NECESSITATE OMNIA -ET ideo NON UTRUMLIBET. Ab oppositis.
3.9.126 Quod ait NIL NEQUE, tantundem valet quantum NIL et secundum usum locutionis dictum est. Ait etiam, quod NIL EST praesentialiter CASU NEQUE <fuit>, id est factum est in praeterito, NEC ERIT NEC NON ERIT in futuro. Quae enim sunt vel fuerunt casu contingere <possunt vel> potuerunt sicut et illa poterunt quae erunt vel non erunt. Bene post "<CASU>" UTRUMLIBET removet sed non post UTRUMLIBET casum, quia superfluum esset.
AUT ENIM QUI DICIT VERUS EST AUT QUI NEGAT.
3.9.127 Assignat unde ostendit omnia ex necessitate contingere, ex eo scilicet quod omnium affirmationum vel negationum altera vera est et altera falsa. Ab effectu. Et hoc est: AUT QUI DICIT, id est affirmat, VERUS EST, id est verum dicit, AUT QUI NEGAT.
SIMILITER ENIM VEL FIERET VEL NON FIERET; UTRUMLIBET ENIM NIHIL MAGIS SIC VEL NON SIC SE HABET AUT HABEBIT.
3.9.128 Probat iterum quod nil ulterius est utrumlibet hoc modo: Si nil habet se aequaliter ad fieri et non fieri, nil est utrumlibet. Quod per destructionem consequentis ostendit sic: Et SIMILITER FIERET VEL NON FIERET, hoc est aequaliter haberet se ad fieri et ad non fieri, si videlicet utrumlibet esset. Et unde haec consequentia videtur, supponit quasi a descriptione utrumlibet dicens quod id quod utrumlibet dicitur, non MAGIS SIC SE HABET VEL NON SIC, hoc est: non magis se habet ad fieri vel ad non fieri sed scilicet aequaliter ad utrumque, AUT HABEBIT, quamdiu utrumlibet fuerit.
AMPLIUS, SI ALBUM EST NUNC, VERUM ERAT DICERE PRIMO QUONIAM ERIT ALBUM, QUARE SEMPER VERUM FUIT DICERE QUODLIBET EORUM QUAE FACTA SUNT QUONIAM ERIT; QUOD SI SEMPER EST VERUM DICERE QUONIAM EST VEL ERIT, NON POTEST HOC NON ESSE VEL NON FUTURUM ESSE. QUOD AUTEM NON POTEST NON FIERI, IMPOSSIBILE EST NON FIERI; ET QUOD IMPOSSIBILE EST NON FIERI NECESSE EST FIERI; OMNIA ERGO QUAE FUTURA SUNT NECESSE EST FIERI. NIHIL IGITUR UTRUMLIBET NEQUE CASU ERIT;
3.9.129 Rursus ad propositiones de futuro redit et per se eas sine aliis tractat. Et ostendit veras posse esse, ut dividentes earum esse insinvet, hac scilicet <ratione> inductus, quod, praesentia et praeterita cum iam determinatos eventus videmus, non est dubium veras vel falsas fuisse propositiones, quae eventus illos futuros esse vel non esse denuntiabant, quia videlicet ita contingendum erat vel non erat. Unde et a simili ostendendum, quod ea quae futura sunt, quia <evenient>, vere praedici possunt.
3.9.130 Et hoc est quod ait: AMPLIUS, id est: Adhuc ago de eodem, id est de contradictione de futuro maxime, et dico, QUOD, quia EST ALBUM, vera fuit ante ea propositio quae illud futurum esse proponebat.
3.9.131 QUARE, id est: Quia ita est in praesenti, quod scilicet, quia contingenda erant, vere potuerunt inde propositiones fieri, quare similiter fuit in quibuslibet praeteritis. A simili. Et hoc est: QUARE SEMPER etc.
3.9.132 Infert extra de futuro similiter, quod ipse intelligens quasi a simili ostendens aggregat cum praesenti. Et ad inconveniens suprapositum redit dicens: QUOD SI VERUM EST etc. Ab effectu.
3.9.133 Consequens est: OMNIA ERGO. Per medium infert, ac si dicat: Quandoquidem omnia futura, quae vera potuerunt praedici, non possunt non fieri, et QUAE NON POSSUNT NON FIERI, IMPOSSIBILE EST NON FIERI, ET QUAE IMPOSSIBILE EST <NON> FIERI NECESSE EST FIERI, ERGO OMNIA QUAE FUTURA SUNT NECESSE <EST> FIERI. Et est syllogismus ex pluribus assertionibus.
3.9.134 NIL IGITUR, quia scilicet fiunt ex necessitate. Ab oppositis. Quod supponit: NEQUE CASU, ne superfluat, illative lege sic: Atque ideo nec casu. Vel UTRUMLIBET retorque ad alia, quae videlicet contingunt libero arbitrio. Cum enim speciale nomen generali aggregatur, innuit ipsum generale pro aliis speciebus poni iuxta illud in sequentibus: "Utrum autem contraria est affirmatio negationi an oratio orationi", id est affirmationi, et rursus <Boethius> in Primo Hypotheticorum:

Ut vel propositionem conditio sequatur vel conditionem propositio

id est hypothetica categoricam vel e converso.
NAM SI A CASU, NON EX NECESSITATE.
3.9.135 Vere si ex necessitate contingunt, non casu, quia SI CASU, NON EX NECESSITATE. A pari per destructionem consequentis et antecedentis.
AT VERO NEC QUONIAM NEUTRUM VERUM EST CONTINGIT DICERE, UT QUONIAM NEQUE ERIT NEQUE NON ERIT.
3.9.136 Cum superius probaret omnium dividentium alteram esse veram et alteram esse falsam, induxit probationem, quoniam utraque non est vera, <subintelligendo> alteram partem, quoniam nec neutra est vera. Quod modo ponit separatim, ut eam per se probet, ne forte ad hanc partem adversarius posset confugere.
3.9.137 Sic iunge: Non tantum non CONTINGIT DICERE, id est non possumus vere dicere, quoniam utraque non est vera sed NEC illud QUONIAM NEUTRA EST VERA. UT [quoniam], id est sicut, non contingit dicere, QUONIAM res NEQUE ERIT NEQUE NON ERIT, quod ex eo sequeretur. Si enim nec affirmatio nec negatio est vera, nec res erit, ut dicit affirmatio, neque non erit, ut dicit negatio.
PRIMO ENIM, CUM SIT AFFIRMATIO FALSA, ERIT NEGATIO NON VERA, ET CUM SIT HAEC FALSA, CONTINGIT AFFIRMATIONEM ESSE NON VERAM. AD HAEC, SI VERUM EST DICERE QUONIAM ALBUM EST ET MAGNUM, OPORTET UTRA[M]QUE ESSE, SIN VERO ERIT CRAS, OPORTET ESSE CRAS.
3.9.138 Probat ab oppositis quod non potest dici: neutra est vera in dividentibus, quia si hoc esset, inconveniens inde sequeretur. In PRIMO ostendit hoc: Inconvenit, quod affirmatio et negatio non est vera, quod in dividentibus impossibile est.
3.9.139 AD HAEC, id est ad haec probanda, quod, sicut non contingit rem esse et non esse, non contingit neutram propositionum esse veram, hoc induco, quod oportet quod propositionis veritatem comitatur eventus rei, ut si aliquam contingeret propositionem esse veram, aliquem eventum esse contingeret, et ita si neutrum de eventibus contingeret esse, neutram propositionum contingeret esse veram. Et hoc est: SI VERUM EST DICERE etc. OPORTET, id est constans est, UTRAQUE contingere quae dicuntur a propositionibus. Et non tantum in propositionibus de praesenti ita est, verum etiam <de> futuro <contingenti>. Et hoc est: SI VERO 'ERIT CRAS', hoc scilicet subaudis esse verum, OPORTET ita esse, ut dicitur.
SI AUTEM NEQUE ERIT NEQUE NON ERIT CRAS, NON ERIT UTRUMLIBET, UT NAVALE BELLUM; OPORTET ENIM NEQUE FIERI NAVALE BELLUM NEQUE NON FIERI NAVALE BELLUM.
3.9.140 Ex eo quod aliquis concederet quod neutra est vera vel quod res neque erit neque non erit, primum hoc ostendit, quod, "cum sit affirmatio falsa" etc. Aliud inconveniens inde ostendit, solitum scilicet inconveniens, quod videlicet SI res NEQUE ERIT NEQUE NON ERIT, perit UTRUMLIBET, UT EST NAVALE BELLUM, quod scilicet secundum hanc sententiam neque erit neque non erit. Quam sententiam statim supponit in commendatione exempli dati per nauale bellum futurum de eo quod neque erit neque non erit, quia scilicet secundum hanc sententiam OPORTET NEQUE FIERI etc. Et est commendatio exempli a causa secundum positionem adversarii.
QUAE ERGO CONTINGUNT INCONVENIENTIA SUNT HAEC ET HUIUSMODI ALIA, SI OMNIS AFFIRMATIONIS ET NEGATIONIS VEL IN HIS QUAE IN UNIVERSALIBUS DICUNTUR UNIVERSALITER VEL IN HIS QUAE SUNT SINGULARIA, NECESSE EST OPPOSITARUM> HANC ESSE VERAM, ILLAM VERO FALSAM, NICHIL AUTEM UTRUMLIBET ESSE IN HIS QUAE SUNT SED OMNIA ESSE VEL FIERI EX NECESSITATE. QUARE NON OPORTEBIT NEQUE CONSILIARI NEQUE NEGOTIARI
3.9.141 Ostendit ex eo quod omnium dividentium necesse est alteram esse veram et alteram falsam omnia ex necessitate contingere ac per hoc perire utrumlibet. Sed quia multa incidentia interposuerat, hic cum repraesentatione antecedentis breviter repetit eadem inconvenientia et addit quaedam alia, scilicet perire consilium et negotium, ut scilicet syllogismum totum per positionem antecedentis, quod scilicet antecedens quasi assumptum superius probavit, sub oculis ponat et memoriae commendet, quia statim alium per destructionem consequentis positurus erat. Illatio vero sic fit a partibus: Quandoquidem ex eo, quod omnium dividentium necesse est alteram esse veram et alteram esse falsam, sequuntur inconvenientia supradicta, ergo contingunt inconvenientia.
3.9.142 QUAE autem INCONVENIENTIA inde CONTINGUNT, HAEC SUNT, quae statim repetam, ET ALIA HUIUSMODI quae superaddam. Unde autem ea inconvenientia proveniant, ostendit, cum subdit: SI NECESSE EST OPPOSITARUM AFFIRMATIONIS ET NEGATIONIS HANC ESSE VERAM, ILLAM VERO FALSAM. AFFIRMATIONIS ET NEGATIONIS dico factarum VEL IN HIS scilicet UNIVERSALIBUS QUAE UNIVERSALITER enuntiantur etc. Et quae sint inconvenientia, supponit, NIL scilicet ESSE UTRUMLIBET IN omnibus HIS rebus QUAE contingunt fieri, SED OMNIA ESSE in praesenti EX NECESSITATE ET FIERI vel in praeterito vel in futuro. Et ALIA contingunt cum istis INCONVENIENTIA, quae sunt HUIUSMODI, id est inconvenientia sicut ista, scilicet quod perit consilium et negotium. Et hoc est: QUARE NON. Ab oppositis infert ex proximo, quod videlicet quia omnia ex necessitate vel esse contingit vel non esse, NON OPORTET amplius etc. Quippe ubi ex necessitate omnia sunt, quaecumque scilicet quandoque eveniunt, de quibus possunt dividentes fieri, oportet omnia aeterna esse.
3.9.143 Hic enim 'necesse' pro 'inevitabili' accipimus, sicut in praemissa proprietate contradictionis, non pro 'determinato', sicut quidam putant. Quod enim pro 'determinato' non accipiat, tam praecedentia quam praesentia quam sequentia ostendunt. Cum enim superius non-possibilis et impossibilis et necessarii aequipollentiam disposuit dicens: "Quod autem non potest non fieri" etc., necessarium pro inevitabili se intellexisse ostendit, quippe necessarium pro determinato ad ea aequipollentiam non habet. Id etiam quod in praesenti dicit, quod videlicet si omnia contingerent ex necessitate, nihil contingeret per negotium, nihil probabilitatis haberet, si 'necesse' pro 'determinato' acciperemus. Quippe multa praesentialiter sunt et omnino determinata, quorum alterum contingit per alterum, quia calorem me calefaciendo habeo, cum praesens actio calefaciendi, praesens iam et determinata, in me praesentem calorem conservat et causa est permanentiae eius. <Ex sequentibus> etiam patet non accipi necessarium pro determinato, cum scilicet ait, quod "omne quod est, necesse est esse, quando est sed non ideo necesse est esse simpliciter." Si enim necesse pro determinato acciperet, utique falsum esset. Quippe quod determinatum est, dum est, potest simpliciter determinatum esse. Non itaque necessarium pro determinato est sumendum sed pro inevitabili, et tunc omnia salua sunt.
3.9.144 Sed et nobis opponitur quod, si ponamus omnia quaecumque quandoque eveniunt sempiterna esse, similiter non necesse est perire vel consilium vel negotium, immo necesse est ea esse, cum ipsa, quandoque <sunt>, de his sint quae aliquando contingunt.
3.9.145 Ad quod respondemus quod non negat ea perire in eo quod esse non habent sed in eo quod causae non sunt et efficacia aliquorum. Unde postea dicit: "Videmus enim esse principium futurorum" etc. Si enim omnia aeterna essent, alterum ex altero principium non traheret.
3.9.146 Amplius si omnia quae eveniunt aeterna essent, nihil per non-aeternum eveniret et ita nil contingeret per consilium vel negotium nostrum, quae constat esse non-aeterna. Et ita bonum est argumentum secundum actum.
3.9.147 At vero si determinatum acciperemus, nec ullo modo probabile esset argumentum, sicut ostendemus.
3.9.148 Sed et id diceretur, quod postquam possibile est omnia contingere ex necessitate et ita ea quoque, quae eveniunt per negotium, evenire per ipsum ex necessitate, non videtur similiter procedere quod illo modo pereat negotium: Quia sicut ponitur, quod necesse est ipsum esse, ita et illud ponitur, quod ipsum necessario est causa et efficax eius quod per ipsum contingit.
3.9.149 Ad quod respondemus quod hoc nullius sententia fuit, quod omnia essent aeterna sed Aristoteles cavillatorie hoc inferebat ex proprietate contradictionis nondum expedita et determinata et, licet auditor nesciret se expedire ab inconvenienti, non tamen ideo, quod omnino videbat falsum, in sententia constituebat. Unde Aristoteles partim ex eo in quo cogit, partim ex aperte vero recte arguit. Sic enim bene aliquis constringitur ex eo quod nescit refellere, sicut ex eo quod ponit in sententia.
QUONIAM, SI HOC FACIMUS, ERIT HOC, SI VERO HOC, NON ERIT.
3.9.150 Assignat, quomodo consilium accipiatur, proponendo scilicet et deliberando quae contingenda sint ex pluribus collatis in consilium, dum scilicet deliberamus apud nos, quod SI HOC FACIMUS, hic effectus consequitur etc.
3.9.151 Vel potest haec propositio esse quod non oporteat amplius nos consiliari vel negotiari, quoniam scilicet nil amplius per consilium vel negotium nostrum contingeret. Ab oppositis. Et hoc est: quod SI HOC FACIMUS, id est si ad hoc nitamur, ut quiddam non proveniat, tamen ERIT HOC quod cogit esse necessitas. SI VERO HOC non facimus, id est si non ad hoc nitamur, ut aliquid proveniat, tunc NON ERIT illud quod necessitas arguit non esse. Nil enim consilio vel negotio administrari potest, ubi necessitas omnia coercet.
NIHIL ENIM PROHIBET IN MILLESIMUM ANNUM HUNC QUIDEM DICERE HOC FUTURUM ESSE, HUNC VERO NON DICERE, QUARE [NON] EX NECESSITATE ERIT QUODLIBET EORUM VERUM ERAT DICERE TUNC.
3.9.152 Probat ab effectu, quod necessario contingunt futura, ad quae ualent consilium vel negotium, per hoc videlicet quod dividentes de his quoque fiunt et ita, cum necesse est alteram esse veram vel falsam, necesse est alteram <rem> esse et similiter alteram non esse. Quod autem de futuro fiant dividentes, ostendit per MILLESIMUM ANNUM, de quo, quia magis remotum est ideoque minus certum, et minus [de eo] videntur dividentes fieri. Et hoc est: NIL PROHIBET etc., id est possibile est, ut hic homo affirmationem, ille negationem dividentem faciat, dicentes aliquid ESSE FUTURUM IN MILLESIMUM ANNUM et non dicentes, id est negantes illud idem. QUARE scilicet altera de huiusmodi futuro vera est, quae scilicet dicit ita ut futurum est. Ergo EX NECESSITATE continget QUODLIBET, id est quodcumque EORUM futurorum VERUM ERAT TUNC DICERE, antequam etiam sint.
AT VERO NEC HOC DIFFERT SI ALIQUI[D] DIXERUNT NEGATIONEM VEL NON DIXERUNT; MANIFESTUM EST ENIM QUOD SIC SE HABEAT RES VEL SI HIC QUIDEM AFFIRMAVERIT, ILLE VERO NEGAVERIT;
3.9.153 Cum videat adversarius ex eo, quod necesse est alteram dividentium esse veram, omnia ex necessitate contingere, vellet ad hoc diffugere, quod non concederet ea simpliciter esse ex necessitate sed <tantum dum> propositiones fierent, quia scilicet veritas propositionum esset causa eventuum. Ideoque Aristoteles id removet quod, licet ex veritate propositionum veritas eventuum vel necessitas ostendatur, nil tamen ad esse rei vel non esse prolatio propositionum operatur. Et hoc est: Nil refert ad necessitatem eventuum, sive fiant propositiones sive non. Quod probat ab oppositis, quia scilicet MANIFESTUM EST QUOD <SIC> RES SE HABET, <ut> contingit eam <se> habere, VEL, id est etiam, SI HIC etc.
NON ENIM PROPTER NEGARE VEL AFFIRMARE ERIT VEL NON ERIT, NEC IN MILLESIMUM ANNUM MAGIS QUAM IN QUANTOLIBET TEMPORE.
3.9.154 Vere eodem modo se habet, dum affirmatur et dum negatur, quia non mutatur PROPTER AFFIRMARE etc. Ab immediatis.
3.9.155 NEC IN, hoc est: Non MAGIS IN MILLESIMUM ANNUM continget rem esse vel non esse, PROPTER AFFIRMARE scilicet VEL NEGARE, QUAM IN QUOLIBET ALIO TEMPORE. Nam quia millesimus annus magis est remotus et magis incertus, magis videretur posse commutari propter affirmare vel negare.
QUARE SI IN OMNI TEMPORE SIC SE HABEBAT UT ET UNUM VERUM DICERETUR, NECESSE ESSET HOC FIERI ET UNUMQUODQUE EORUM QUAE FIUNT SIC SE HABERE UT NECESSITATE FIERET.
3.9.156 Posita [in] consequentia in capite totius argumentationis quasi assumpsisset antecedens ipsius, probavit ipsum multis modis, quod videlicet omnium dividentium de quocumque tempore necesse alteram esse veram vel falsam. Nunc ex eo quasi constituto infert consequens, scilicet omnia fieri necessario, per quod sequebatur perire illa. Et hoc ideo repetit, quia alium syllogismum per destructionem consequentis orditurus est. Sic infert a partibus suprapositis: Quandoquidem de futuro in millesimum annum possunt fieri dividentes, quia scilicet necesse est alteram veram esse vel falsam, et similiter de aliis temporibus de quibus magis videretur. Supple extra: Vel etiam potest ibi probari vel "nec magis in millesimum annum". Ergo in omni tempore sic se habet res, UT UNUM VERE DICATUR; et SI OMNI TEMPORE SIC SE HABET res, UT UNUM, scilicet affirmatio vel negatio, VERE DICATUR, NECESSE HOC FIERI. Ab effectu.
QUANDO ENIM VERE DICIT QUIS QUONIAM ERIT, NON POTEST NON FIERI; ET QUOD FACTUM EST, VERUM ERAT DICERE SEMPER QUONIAM ERIT.
3.9.157 Probat a pari, quod necesse sit fieri, quia scilicet NON POTEST NON FIERI, cum scilicet iam in omni tempore necesse sit alteram esse veram. Et hoc adiungit dicens: QUANDO, id est quandoquidem. Illud non potest negari, quin verae sint etiam propositiones de futuro semper, quotiens est aliquid futurum; nec <tantum de> futuro modo fiunt verae, sed etiam de futuro ut de praeterito verae erant, antequam fieret, quod etiam iam superius ostendit de futuro quod iam acciderit, dicens: "Amplius, si est album nunc" etc.
QUOD SI HAEC NON SUNT POSSIBILIA -- VIDEMUR ENIM ESSE PRINCIPIUM FUTURORUM ET AB EO QUOD CONSILIAMUR ATQUE AGIMUS ALIQUID,
3.9.158 Illato medio termino hypotheticae mediae supra dispositae, qui est huiusmodi quod omnia contingunt ex necessitate, ex quo consequens apparet quod ei subiunxit, scilicet quod pereunt illa, assumit destruendo ipsum consequens, ut praemissa destruat, dicens: Sed HAEC NON SUNT POSSIBILIA, ut scilicet pereat utrumlibet <et> consilium et negotium, quare non omnia sunt ex necessitate, qui erat medius terminus, ex quo et primum tandem inferet in fine, quod scilicet non omnium dividentium necesse est alteram etc.
3.9.159 Sed antequam retrograditer vel proximum vel primum concludat destructione consequentis, quam assumit, competenter probat ab oppositis, quod illa non pereunt, quia scilicet VIDEMUR ESSE PRINCIPIUM, id est causa, quorundam FUTURORUM ET AB EO QUOD CONSILIAMUR ATQUE ab eo quod AGIMUS, id est per consilia et negotia nostra. Quaedam enim futura a nostris actibus et a nostris consiliis descendunt et ita non perit consilium et negotium.
3.9.160 Addit etiam, quod quaedam sunt secundum utrumlibet, quia habent se ad fieri et ad non fieri. Possibilia enim sunt esse, cum non sint, et non esse, cum sint, et ita in utramque partem facilitate naturae verti possunt. Unde fit, ut necessitas rebus omnibus non dominetur, quam sententiam sic explicat Aristoteles quasi diceret: ideo etiam utrumlibet non perit.
ET QUONIAM EST OMNINO IN HIS QUAE NON SEMPER ACTU SUNT ESSE POSSIBILE ET NON> IN QUIBUS UTRUMQUE CONTINGIT ET ESSE ET NON ESSE, QUARE ET FIERI ET NON FIERI; ET MULTA NOBIS MANIFESTA SUNT SIC SE HABENTIA, UT QUONIAM HANC VESTEM POSSIBILE EST INCIDI ET NON INCIDITUR, SED PRIUS EXTERITUR; SIMILITER AUTEM ET NON INCIDI POSSIBILE EST; NON ENIM ESSET EAM PRIUS EXTERI NISI ESSET POSSIBILE NON INCIDI; QUARE ET IN ALIIS FUTURIS QUAECUMQUE SECUNDUM POTENTIAM DICUNTUR HUIUSMODI -- MANIFESTUM EST QUONIAM NON OMNIA EX NECESSITATE VEL SUNT VEL FIUNT, SED ALIA QUIDEM UTRUMLIBET ET NON MAGIS AFFIRMATIO VEL NEGATIO, ALIA VERO MAGIS QUIDEM IN PLURIBUS ALTERUM, SED CONTINGIT FIERI ET ALTERUM, ALTERUM VERO MINIME.
3.9.161 Sicut ostendit, quod non perit consilium vel negotium, ostendit de utrumlibet, ac si diceret: et ideo non sunt possibilia perire, QUONIAM utrumlibet permanet IN HIS etc., id est, hae sunt utrumlibet. Cum autem deberet ponere utrumlibet, ponit aequipollens, cum ait quod OMNINO, id est universaliter, ea QUAE NON SEMPER SUNT ACTU POSSIBILE EST ESSE ET etiam NON esse. Quod tamen non ponit, quia ex eo quod dicit ea non semper esse, constans erat. Ac ne accipiamus ea quae nec semper sint nec esse possint, determinat in quibus permaneat utrumlibet, veluti in his rebus IN QUIBUS <UTRUMQUE> CONTINGIT ET ESSE ET NON ESSE.
3.9.162 QUARE ET FIERI. A pari. Quandoquidem in rebus contingit et esse et non esse, ergo FIERI ET NON FIERI. Hanc illationem ideo facit, ut per haec verba magis accedat ad definitionem utrumlibet; idem enim est, ac si inferret: Ergo quaedam habent se ad utrumlibet.
3.9.163 Ne autem videretur huius rei exemplum non inveniri posse, ideo subdit: ET MULTA NOBIS MANIFESTA SUNT SIC SE HABENTIA, scilicet quod circa eosdem actus et esse et non esse possit, UT QUONIAM HANC VESTEM POSSIBILE EST INCIDI ET tamen NON INCIDITUR, SED PRIUS EXTERITUR per usum, SIMILITER ET NON INCIDI POSSIBILE EST. Quod probat a parte sic: Si prius exteritur, tunc possibile est eam non incidi, et hoc probat a destructione consequentis sic: Quia NISI ESSET POSSIBILE NON INCIDI, NON ESSET possibile EAM PRIUS EXTERI, id est non esset hoc, ut prius extereretur. Ex praemisso exemplo infert a simili propter eandem causam sic: Quandoquidem haec uestis, quae futura dicitur non in suo esse sed quantum ad incisionem dicitur eam possibile esse et non esse, quia potest esse et non esse circa aliquem actum, ergo eodem modo est IN ALIIS FUTURIS QUAE DICUNTUR SECUNDUM POTENTIAM HUIUSMODI, id est quod possunt esse et non esse circa aliquem actum; secundum quod ea dicuntur possibilia esse et non esse, quia circa eosdem actus et esse et non esse possunt.
3.9.164 Vel sic: Ergo eodem modo <++++++++++++> hanc litteram concedit Boethius. Dicit enim Aristotelem hic vocare futuras eas res in quibus possunt evenire generatio et corruptio, id est esse et non esse, ita scilicet, quod cum sint possunt non esse et cum non sint possunt esse.
3.9.165 Ostensis argumentis quod supradicta non sunt possibilia, ut pereant, inde concludit a causa dicens, quod si haec non sunt possibilia, ut pereant, ergo MANIFESTUM EST, QUOD NON OMNIA SUNT VEL FIUNT EX NECESSITATE, SED ALIA, id est quaedam, sunt UTRUMLIBET, id est in pluribus eorum NON MAGIS vera est AFFIRMATIO negatione VEL NEGATIO affirmatione, ut:

Hodie comesturus sum.

Sed rursus ALIA plura sunt utrumlibet, et IN eis PLURIBUS MAGIS valet ALTERUM, scilicet affirmatio vel negatio, ut hominem in senectute canescere, SED tamen CONTINGIT FIERI ALTERUM, scilicet, quod minus videtur, non canescere, ALTERUM VERO MINIME contingit, scilicet, quod magis videtur, ut canescat.
IGITUR ESSE QUOD EST QUANDO EST, ET NON ESSE QUOD NON EST QUANDO NON EST, NECESSE EST; SED NON QUOD EST OMNE NECESSE EST ESSE, NEC QUOD NON EST NECESSE EST NON ESSE.
3.9.166 <Assumpto> ultimo consequenti destruendo conclusit medium destruendo, quod scilicet non omnia sunt ex necessitate; nunc autem, antequam concludat principalem conclusionem, id est primum antecedens destruendo, hic convenienti loco determinat, quomodo circa necessitatem res sese habeant, ut ex rebus appareat, qualiter necessitas circa contradictionem se habeat. Et dicit, quod omnem rem necesse est esse, dum est, et non esse, dum non est, et similiter futurum esse, dum est, et futurum non esse, dum non est. Sed omnino ex determinata necessitate non sequitur simplex.
3.9.167 Et tamen simplicem necessitatem sub disiunctione singulis rebus assignat, quod scilicet omnem rem necesse est esse vel non esse et futurum esse vel non. Et idem postea attribuit contradictioni, quia videlicet sicut rem necesse est esse, dum est, vel non esse, dum non est, ita propositionem necesse est esse veram, dum est vera, vel falsam, dum est falsa, et ita determinatam necessitatem habemus in propositionibus sicut in rebus.
3.9.168 Rursus sicut sub disiunctione verum est dicere omne esse vel non esse est necesse, ita necesse est omnem propositionem esse veram vel falsam, et ita habemus <absolutam necessitatem> in propositionibus sicut in rebus, gratia tamen rerum, quia videlicet eundem sensum hic habemus quem ibi.
3.9.169 Continuatio: Dictum est non omnia contingere ex necessitate absolute, igitur determinemus, qualiter de necessitate sentiendum sit. A causa, et hoc est: Omne QUOD EST, NECESSE EST ESSE, DUM EST etc. SED NON ideo simpliciter NECESSE EST ESSE, quod fortasse alicui quasi a parte videtur et ideo iam id quod removerat contingeret, scilicet omnia esse ex necessitate vel non esse ex necessitate.
NON ENIM IDEM EST OMNE QUOD EST ESSE NECESSARIO QUANDO EST, ET SIMPLICITER ESSE EX NECESSITATE. SIMILITER AUTEM ET IN EO QUOD NON EST.
3.9.170 Reddit causam, quare retento determinato necessario ubique non concedat absolutum, quia scilicet NON EST IDEM dicere: 'Necesse est ESSE, QUANDO EST', ET 'necesse est esse simpliciter', nec idem valet: 'Necesse est non esse, dum non est', et 'Necesse est non esse'.
ET IN CONTRADICTIONE EADEM RATIO EST;
3.9.171 Quia scilicet sicut necesse est rem esse dum est sed non ideo necesse est rem esse, ita necesse est propositionem esse veram, dum est vera sed non ideo necesse est esse veram. Et similiter non esse sentiendum est de falsitate propositionis.
ESSE QUIDEM VEL NON ESSE OMNE NECESSE EST
3.9.172 Sicut dixit gratia rerum determinatam necessitatem convenire propositionibus divisim, ita ostendere vult absolutam necessitatem convenire sub disiunctione. Et prius ipsam applicat rebus dicens: ESSE QUIDEM etc.
ET FUTURUM ESSE VEL NON;
3.9.173 Provide addit de futuro, ut per hoc proprietatem contradictionis propositionibus quoque de futuro applicet.
NON TAMEN DIVIDENTEM DICERE ALTERUM NECESSARIO.
3.9.174 Hoc est: Licet 'necesse' toti disiunctioni <simul> possit applicari hoc modo: esse futurum vel non esse futurum, hoc totum, necesse est, non tamen disiunctim, id est singillatim, in disiunctione potest singulis applicari, ac si ita dicamus: Vel necesse est esse futurum vel necesse est non esse futurum. Et hoc est: NON est DICERE DIVIDENTEM, id est non convenit aliquem disiungentem propositionem <dicere>, ALTERUM evenire NECESSARIO. Quod tamen esset, si ita diceret: Vel necesse est esse futurum vel necesse est non esse futurum. Haec enim disiuncta est hypothetica falsa, tantundem valens ac si diceretur alterum necessario evenire, et tunc 'necesse est' bis positum in utroque membro disiunctionis continetur et facit hypotheticam disiunctam constantem ex duabus modalibus de necessario. Cum vero semel ponitur 'necesse' et ita dicitur: futurum esse vel non esse, hoc totum scilicet, est necesse, categorica est vera, in qua 'necesse est' praedicatur et haec oratio 'esse futurum vel non esse futurum' subicitur. Quod itaque vera sit categorica, falsa autem hypothetica disiuncta, liquide Aristoteles determinat, ut ex hoc appareat eum superius categoricam accepisse in proprietate contradictionis, non hypotheticam disiunctam, cum videlicet dixit: Hanc vel illam de dividentibus necesse est esse veram. Si enim disiunctam faciamus hoc modo: Vel hanc necesse est esse veram vel illam necesse est esse veram, omnino falsa esset. Si vero categoricam proponamus sic: Hanc vel illam esse veram, hoc totum scilicet, est necesse, verum est quidem gratia sensus, ac si ita diceremus: Hoc vel illud contingere necesse est.
DICO AUTEM, NECESSE EST QUIDEM FUTURUM ESSE BELLUM NAVALE CRAS VEL NON ESSE FUTURUM, SED NON FUTURUM ESSE CRAS BELLUM NAVALE NECESSE EST VEL NON FUTURUM, FUTURUM AUTEM ESSE VEL NON ESSE NECESSE EST.
3.9.175 Assignat in exemplo de nauali bello, quod generaliter et indifferenter dixerat, et manifeste disiunctam destruens confirmat categoricam.
QUARE, QUONIAM SIMILITER ORATIONES SUNT VERAE QUEMADMODUM ET RES, MANIFESTUM EST
3.9.176 Dixit superius, quod "eadem est ratio in contradictione", id est in propositionibus dividentibus, quae est in rebus subiectis, id est in dictis propositionum, quae sunt quasi res propositionum, et quia id propositiones gratia rerum habent, prius ostendendum erat, qualiter esset in rebus tenendum, quod ipse diligenter facit. Sic infert: Quandoquidem ostendimus de dividentia veri vel falsi, qualiter in rebus consistat, ergo ex his MANIFESTUM EST, QUONIAM ORATIONES etc. A causa. Propositiones veras esse dicit, quemadmodum res subiectae sunt, quia hoc nomen verum eisdem modis applicatur propositionibus gratia sensus, quibus applicatur dictis earum. Sicut enim necesse est hoc vel illud esse verum, id est contingere in re, ita hanc dividentium propositionum vel illam esse veram necesse est, gratia tamen sensus, et sicut disiuncta fallit in dictis propositionum, ita et in propositionibus.
QUONIAM QUAECUMQUE SIC SE HABENT UT UTRUMLIBET SINT ET CONTRARIA IPSORUM CONTINGERE QUEANT, NECESSE EST SIMILITER SE HABERE ET CONTRADICTIONEM;
3.9.177 Provide assignat in propositionibus de rebus mutabilibus proprietatem contradictionis, quae omnino in contingenti futuro negabatur esse, quod scilicet futurum ad res tantum mutabiles pertinet, ac si dicat: "manifestum est", QUONIAM QUAECUNQUE SIC SE HABENT etc. ET CONTRARIA IPSORUM, hoc est: Et quaecumque sic se habent, ut CONTRARIA IPSORUM QUEANT CONTINGERE, veluti me sedere, quia sicut praesentialiter in re est, ita se habet, ut oppositum illius, id est non sedere, possit contingere. NECESSE EST, id est constans est, ad modum eorum SE HABERE CONTRADICTIONEM.
QUOD CONTINGIT IN HIS QUAE NON SEMPER SUNT ET NON SEMPER NON SUNT;
3.9.178 Exemplificat, in quibus contraria, id est opposita, possunt contingere: IN HIS, id est rebus, QUAE NEQUE SEMPER SUNT NEQUE SEMPER NON SUNT.
HORUM ENIM NECESSE EST QUIDEM ALTERAM PARTEM VERAM CONTRADICTIONIS VEL FALSAM,
3.9.179 Vere eodem modo se habent propositiones contradictionis, quemadmodum res se habent, de quibus agitur, quia propositiones contradictionis horum subiectorum, quae sunt utrumlibet, sic se habent dividue ad verum et falsum, sicut res earum ad esse et non esse, quia scilicet sicut hoc vel illud necesse est evenire et rursus necesse est non evenire, ita ALTERAM PARTEM CONTRADICTIONIS HORUM subiectorum, quae sunt utrumlibet, NECESSE EST ESSE VERAM et rursus alteram necesse est esse FALSAM. Et hic quoque VEL ponitur pro et. Locus a partibus.
NON TAMEN HOC VEL ILLUD, SED UTRUMLIBET, ET MAGIS QUIDEM ALTERAM VERAM, NON TAMEN IAM VERAM VEL FALSAM.
3.9.180 Postquam categoricam concessit, removet disiunctam hypotheticam dicens: NON TAMEN HOC per se necesse est esse verum VEL ILLUD necesse est esse verum vel similiter falsum, SED UTRUMLIBET, ac si diceret: Hoc vel illud, hoc totum, necesse est esse verum et rursus hoc vel illud necesse est esse falsum. ET MAGIS QUIDEM ALTERAM, scilicet ubi sunt, contingit esse VERAM, ut:

Socrates hodie comedet

vel etiam falsam; NON TAMEN ideo, quia magis videtur vera vel magis videtur falsa, necesse sit IAM esse [ideo] VERAM VEL esse FALSAM, quippe frequenter id quod minus videtur contingere solet.
QUARE MANIFESTUM EST QUONIAM NON EST NECESSE OMNES AFFIRMATIONES ET NEGATIONES OPPOSITARUM HANC QUIDEM VERAM, ILLAM AUTEM FALSAM;
3.9.181 Haec est conclusio principalis, in qua a destructione consequentis destruit antecedens. Assumpto enim et ostenso quod non omnium quae a disiunctis propositionibus dicuntur aut hoc necesse est esse verum aut illud necesse est esse verum, ut scilicet disiunctas denegari intelligamus, destruit principale antecedens, quod scilicet in prima parte mediae hypotheticae praemissae ponebatur, hoc scilicet: NON omnium dividentium aut HANC NECESSE EST esse VERAM aut ILLAM necesse est esse FALSAM, ut similiter disiunctas negari intelligamus non categoricas habentes subiectum sub disiunctione dispositum, ac si ita dicat: Non omnium dividentium aut haec est vera necessario aut illa est vera necessario et similiter falsa. Locus vero illationis a destructione consequentis secundum eos qui in syllogismo locos recipiunt. Nos vero, ubi est perfecta complexio syllogismi, locum non recipimus. Et attende quod ipsa verba posita liquide sensum auctoris ostendunt, cum ait separatim: NON NECESSE EST HANC esse VERAM, ILLAM AUTEM FALSAM ESSE.
NEQUE ENIM QUEMADMODUM IN HIS QUAE SUNT SIC SE HABET ETIAM IN HIS QUAE NON SUNT, POSSIBILIUM TAMEN ESSE AUT NON ESSE, SED QUEMADMODUM DICTUM EST.
3.9.182 Vere non omnium dividentium necesse est hanc esse veram et illam necesse est esse falsam, quia non est ita in his dividentibus quae fiunt de his rebus quae non sunt, et tamen possunt esse et non esse. A parte. Hoc est: NON ENIM "affirmationes" scilicet "et negationes oppositorum", id est de numero dividentium, SIC SE habent IN HIS rebus QUAE NON SUNT, POSSIBILIBUS TAMEN ESSE ET NON ESSE, SIC, inquam, ut haec sit necessario vera et illa necessario falsa, QUEMADMODUM sese habent quandoque IN HIS rebus QUAE SUNT praesentes. Veluti si dicatur:

Deus est immortalis
Deus non est immortalis

haec necessario est vera et illa necessario est falsa. At vero neutra earum propositionum quae fiunt de his quae non sunt, possibilibus <tamen> esse et non esse, est necessario vera vel necessario falsa. SED QUEMADMODUM, hoc est: generaliter in omnibus possumus concedere hanc vel illam necessario esse veram vel falsam, sicut supra DICTUM EST, ut scilicet in singulis contradictionibus categoricam, non hypotheticam disiunctam accipiamus.
3.9.183 Nunc autem breviter summam suprapositae argumentationis una consideratione ipsius recolligamus. Dederat hanc proprietatem contradictoriis, id est dividentibus, propositionibus, quod scilicet necesse est alteram esse veram et alteram esse falsam. Quae et bene et male, ut iam supra determinavimus, poterat intelligi cum determinatione, antequam ipse supponat et aperiat, in quo sensu verba illa posuerit. Quasi illa verba modo calumnians, modo confirmans in anxietatem inevitabilem prius lectorem ponit ac demum facta diligenter solutione ab omni eum anxietate liberat. Et, quasi denegasset proprietatem praemissam dicens non omnium dividentium alteram esse veram et alteram falsam, talem disposuit syllogismum ducens ex ea proprietate quasi concessa ad inconvenientia, ut postea destructis inconvenientibus <destrueret> proprietatem sic arguens: Si omnium dividentium alteram necesse est esse veram et alteram necesse est esse falsam, tunc omne quod ab aliqua illarum dicitur necesse est esse vel necesse est non esse. Quod si est, pereunt illa; sed illa non pereunt, quare non omne necesse est etc. Et rursus destruendo medio termino principalem facit conclusionem, quam posuerat, destruendo scilicet primum antecedens sic: "Quare non <omne necesse>" etc. Quod si veras assumptiones et conclusiones non habet, cum destruit partes mediae hypotheticae, oportuit eum in ipsa media partes ipsas falsas accipere, ut ex eis ad inconveniens primum duceret ac postmodum qualiter intelligenda erant determinaret.
3.9.184 Quod vero alterum syllogismum per positionem antecedentis disponit, nil ad propositum sed magis ad hoc, ut in anxietate inevitabili posito <lectori> appareat, quanta necessitate determinandum sit, cum in duobus syllogismis propositiones, quae oppositae videntur, concedamus.
3.9.185 Ipse autem diligenter determinationem supponit, ut supra docuimus, ponens categoricam quasi disiunctivum subiectum habentem, non hypotheticam disiunctam. Ex categorica autem quae vera est nulla procedunt inconvenientia sed ex hypothetica disiuncta, quae falsa est, quod ipse manifeste innuit, cum hanc, scilicet categoricam, veram esse astruit, illam, scilicet disiunctam, quasi falsam destruit.
3.9.186 Si quis autem requirat, utrum consequentiae illae verae sint per quas argumentatur mediam hypotheticam componens, negamus esse veras, cum in secunda hypothetica antecedens sensum consequentis non includat. Sed nil refert ad arguendum veritas propositionum, dummodo ipsae concedantur.
3.9.187 Ipse insuper fortasse rationes aliorum affert, non suas, quibus, cum in multis posset resistere, ibi maxime curavit obuiare determinando, ubi vis sophismatis erat. Praeterea ipse in secunda parte syllogismi verba consequentiae non ponit sed verba argumentationis. Non enim ait: Si omne necesse est esse vel non esse, pereunt illa sed cum posuisset et probasset, quod omne necesse est esse vel non esse, intulit dicens: Quare pereunt illa, non videlicet consequentiam faciens sed magis necessariam comitationem ponens, ac si ita diceret: Ut videlicet non possit hoc contingere, nisi illa pereant. Veluti si ita diceremus: Si est homo, est animal sed non potest esse animal, alioquin non sit lapis; et haec secunda propositio praecedenti consequentiae aggregata tantundem valet ad syllogismum constituendum licet irregularem, ac si esset consequentia.
3.9.188 Notandum vero quod Boethius ponens in Commento pro 'necessario definite' non videtur nostrae expositioni assentire, nisi forte iam intelligat per 'definite' quod nos per 'necessario', id est 'inevitabiliter', subintelligendum esse supra confirmavimus ex verbis ipsius auctoris.
3.9.189 Quaeritur autem utrum haec proprietas contradictionis, quod scilicet necesse est hanc vel illam partem esse veram et hanc vel illam esse falsam, sicut omni contradictioni convenit, ita et soli conveniat quasi proprie proprium. Sed si magis ad vim enuntiationis quam ad naturam rerum aspiciamus, soli etiam convenire videtur, non etiam caeteris, sive scilicet contrariis, sive subcontrariis. Hoc enim uis enuntiationis contradictoriarum tantum affirmationum et negationum exigit, ut necesse sit alteram esse veram et alteram falsam, contrariarum vero vel subcontrariarum vis enuntiationis id non obtinet, quia iam ubique idem esset.

Notes