Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Tractatus ii/Chapter 10

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[35]CAPUT X
De ordine doctrinae sapientiae huius, et qualiter per contrarium inchoat omnem admirationem.
Oportet vero huius sapipotentiae ordinem delerminare. Quia igitur isia sapientia maxime doctrinalis est docens per causam, oportet eam incipere a causis, et sic continuatur ordo ipsius ad ordinem contrarium quaestionum a quibus incipit inquisitio eius. Diximus autem iam in praehabitis, quod initiatur inquisitio ipsius ab admiratione omnium quae inquiruntur, sicut causae et principia universi entis: talis enim admiratio omnium est causa inquisitionis in scientia ista. Quaeritur enim ab incipientibus in hac scientia, si ita se habet esse rei per causam, quemadmodum se habent automata, hoc est, per se effectus existentes, et non per accidens alicuius causae: et haec quaestio quaeritur ab his qui nondum speculantur causam nisi confute et in universali. Sciunt enim huiusmodi automata aliquas per se causas habere: sed nesciunt quae sit determinate causa dicens quid et propter quid huiusmodi automata, sicut patet in his qui inquirunt causas passionum quae fiunt ex nolo et motu suo in circulo deferente sub circulo declivi, quae sunt vocata solis conversiones ad signa tropica et aequinoctialia: et sicut in mathematicis fit in his qui quaerunt quare diameter quadrati non commensuratur. Omnes enim huiusmodi effectuum et passionum causam ignorantes, ab effectibus sive passionibus inchoant inquisitionem, inquirendo tendentes ad causam. Omnibus enim huiusmodi causas ignorantibus mirum videtur, si in genere continuorum aliquid non minorum acceptum, non commensuratur alii non minimo finito. Dico autem non minimum quod non in puncto est divisum: minimum enim in quantitate non est accipere: et quidquid accipitur non ut minimum accipitur, et ideo accipi videtur ut aliquoties sumptum reddat totum, et ideo a numero aliquo videtur esse denominatum, sicut dimidium, vel tertium, vel quartum, et sic deinceps.
Cum igitur omne quod mensuratur alii, secundum numerum aliquem commensuratur ei, et partes tam diametri quam lateris quadrati sint non minimae, sed aliquotae secundum numeri denominationem acceptae, valde videtur mirabile ei qui causam nescit quod diameter non commensuratur. Ostendimus enim in III Physicorum[1], quod quantitas continua si secundum aliquota dividatur, stabit in aliquo numero diviso, et non dividitur ad infinita. Si autem secundum minima dividatur, cum non contingat dividi in puncta, nunquam stabit divisio. Sicut igitur diximus, stantibus divisionibus diametri et lateris quadrati in numero, cuius partes mensurant totum, videtur mirum si non commensuretur in aliqua proportione numeri.
Inchoat igitur in omnibus his ab admiratione et ab effectu. Sed oportet doctrinam dignius in contrarium modum proficere, ut inchoet a causa, et deveniens sit ad effectum, iuxta proverbium quod etiam in moribus est, ubi passio non ordinatur nisi per conatum in contrarium passionis, sicut faciunt qui tortuosa lignorum dirigunt. illi enim per oppositum curvati lateris incurvant formam convexi, curvantes super formam concavi, et e converso, ut quod superficies convexa efficiatur concava, et concava efficiatur convexa: et tunc redit ad situm rectum: ita ergo oportet facere et hic, quoniam admirans admiratur causam, et non sa[36]tisfacit admiranti nisi per eum quidocet causam.
Docens autem causam non miratur, quia scit causam. Signum enim scientis, ut diximus, est posse docere. Quando igitur discunt qui mirantur a docentibus, oportet doctrinam a contrario eius secundum ordinem inchoare a quo inchoat admiratio: unde enim geometricus sciens causam, non mirabitur si diametrum non fiat commensurabile lateri quadrati: scit enim omnia quae commensurantur, secundum aliquem numerum parem commensurari: diametrum autem lateri neque communicari in numero pari, neque in numero impari: quia si detur quod communicant in numero pari, sequitur quod par numerus sit impari et si detur quod communicant in numero impari, sequetur e converso quod numerus impar sit par: hoc autem a nobis iam in geometricis est demonstratum.
Ea autem quae dicta sunt, ad hoc sunt inducta, ut sciamus viam doctrinae per contrarium inchoare viae inquisitionis: quoniam via in inquisitione inchoat ab effectu et admiratione ignorantis causam. Via autem doctrinae inchoat a causae assignatione nihil mirantis, eo quod ipse scit automatum et prodigiorum causas.
Amplius sicut patet ex praehabitis aliae scientiae speculativae ex additione se habent ad istas, et ideo demonstrationes earum in istam exaltantur et per istam fundantur: lumen ergo intelligibilium huius sapientiae colligit in omnibus aliis particularibus entibus quae sunt in intellectu qui continuo et tempore coniungitur, et ipsi naturalius proportionantur. Paulatim igitur ac magis accipit luminis ex resolutione intelligibiliumphysicorum et mathematicorum ad divina: et ideo quoad nos etiam inchoat haec scientia a physicis et mathematicis, et determinatur ad speculationes divinorum: propter quod ultimo docetur, et Philosophi aliis scientiis manuducti in ista terminant tola in vitam.
Modo autem postquam inducti et cruditi sumus ex aliis, per contrarium modum inchoabimus sumentes ex ordine doctrinae ab ultimo genere causarum etprincipiorum. Quae igitur sit natura huius scientiae quam modo quaerimus, dictum est: et etiam cum hoc determinatum, quae sit intentio in qua oportet habere quaestionem de eo quod scire desideramus, et in qua oportet habere totam istam methodum.

Notes

  1. III Physic, tex. et com. 68.