Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Tractatus ii/Chapter 11

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT XI
Et est digressio declarans quatuor de quibus est haec sapientia, et in quo convenit cum topica et sophistica, et in quo divert ab ipsis.
Dubitabit autem fortassis aliquis, quoniam si ipsa sapientia est de esse quod simpliciter, et ad quod ex additione est se habens esse mensurabile vel numerabile vel esse physicum, vel esse mobile, et omne universaliter esse determinatum,videbitur haec scientia non posse inquirere de principiis illius esse: nulla enim scientia omnino inquirit de sui subiecti principiis: et sic videtur quod nec de causis esse sit, nec de principiis entis ista scientia. Sed hoc, ut videtur, solvitur citius si ea quae dicta sunt, ad mentem subtiliter revocemus: sicut enim Boetius in Hebdomadibus verissime dicit: « Omne quod est, ab alio habet esse, et ab alio habet quod hoc est: quoniam a simplici conceptu entis et essentiae habet esse: eo quod esse nihil aliud est nisi actus entis vel essentiae: quod autem id quod est, hoc est quod est, habet ex eo quod ex additione se habet ad ens et determinat ipsum et ponit in numerum. »
Principium igitur et causa cum non simplex dicant esse, sed quod hoc est, quod distinctum habet esse, palam quod sunt entis et esse consequentia. Hoc autem adhuc manifestum [37] est ex hoc quod dividentia sunt ens et causa et principium: non enim omne quod est scitum, principium habet, quia sic ipsius principii esset principium, et non staret illud usque in infinitum: sed omne quod est scitum, oportet quod habeat causas et principia, quoniam intelligere et scire circa omnes scientias convenit ex principiis et causis acceptis usque ad elementa rerum quae sciuntur.
Attamen quam vis causa et principium sint consequentia ens, non tamen hoc quod causae sunt et principia, habent ex hoc ente mensurabili vel mobili quod est mathematicum vel physicum, sed sunt ante hoc per intellectum. Et ideo neque mathesis neque physica habet loqui de eis, neque stabilire ea, secundum quod huiusmodi sunt. Licet ergo tam mathesis quam physica determinent de causis et principiis propriis sibi, non tamen determinare habent de causa secundum quod causa est, vel de principio secundum quod est principium: sed relinquitur hoc primae philosophiae determinandum.
Sequitur igitur ex his, quod haec scientia est de quatuor in universo. Est enim de ente secundum quod ens, et de partibus eius, et hoc est primum de quatuor. Est iterum de consequentibus ens secundum quod est ens, quae sunt ante esse mathematicum vel physicum, et ideo per esse non dependent a mathematico vel physico, sed accidit esse talibus in physicis vel mathematicis, quia inveniuntur extra ipsa, et talia sunt principium et causa unde, et unum et multa et huiusmodi, et hoc est secundum inter ea de quibus est sapientia.
Tertium autem ml, quod est de physicis conceptis cum motu et materia, et de mathematicis secundum esse in materia existentibus, sicut est de motu et materia et qualitate et huiusmodi: sed non est de his secundum quod in materia sunt, quin potius, sicut diximus, cum omne quod est ab alio habeat esse ab alio quod hoc est, sapientia ista est de istis secundum quod a principiis esse simplicis habent esse, et physica vel mathesis est de eis secundum quod a physicis principiis vel mathematicis habent quod hoc sunt.
Quartum autem est de his quae ad ea quae nunc dicta sunt, habent modum oppositum, et haec sunt separata omnino per esse suum ubique et semper existentia, sicut est Deus et intelligentiae secundum ordines suos in quibus sunt. Licet autem de his sit sapientia ista, patet tamen ex dictis quod una est, quoniam de omnibus his est secundum esse non conceptum cum continuo et tempore: haec enim forma est uniens omne vel esse de quo est ista sapientia, et sic inquirit propria accidentia omnibus praedictis.


Convenit autem ista scientia cum ea parte logicae quae topica dicitur, et cum ea parte quae dicitur sophistica, cum utraque partium dictarum sit de eisdem quatuor istis: sed differt ab utraque simul in hoc quod utraque illarum sic est de his quatuor, quod non secundum esse simplex totum est de his, sed etiam secundum esse additum, quod est physicum, vel mathematicum, eo quod procedunt a communibus quae in singulis inveniuntur. Sapientia autem non est de his nisi secundum esse simplex, non secundum esse additum. Differt autem hoc a topica specialiter, eo quod ista ex veris principiis rerum docet virtutem et generat scientiam veram et puram. Topica autem ex icotibus quae sunt signa in singulis inventa communiter non docet veritatem, sed generat opinionem. A sophistica autem specialiter differt in fine, quoniam sophistica gloriari quaerit de apparent sapientia. Sapiens autem non intendens gloriam, intendit docere veritatem multum dignam gloria et honore.

Notes