Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Tractatus ii/Chapter 2

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT II
Et est per solutionem dubitationum digressio declarans quae videntur esse contra inducta de diffinitione sapientiae
Dubitabit autem fortasse aliquis, utrum verum sit sapientiam esse circa omnium principia, et non secundum unumquodque scientiam habere: tam enim Logicis quam in Ethicis probatum est quod per communissima enuntians, nihil enuntiat certum, et communissimis non sciuntur determinata et in propria natura, nisi in potentia: et hoc est imperfectissimum genus sciendi: et si illa scientia quae omnium stabilit principia, est imperfectiori modo scita, sequitur quod omnino nihil perfecte sciatur. Amplius si ex talibus certificat, nunquam certificat: quoniam illa non sunt convertibilia, nec proxima, sed sunt quidem causa sine qua non est res, sed non sunt causa propter quam est res.
Amplius si sic se habeat ista scientia, tunc omnium aliarum scientiarum scita continebuntur sub scito huius scientiae sicut species sub genere: et hoc videtur inconveniens, quia eiusdem est determinare speciem et genus. Et huiusmodi tales dubitationes plurimas obiiciunt imperiti, quae omnia solvere non est difficile, si ea quae determinata sunt, ad memoriam revocentur.
=Quae principia omnium dicantur=
Omnium enim principia non dicuntur a communitate generis omnium esse, sed ab influentia causalitatis, sicut ostendimus principia esse illius quod actus et effectus est essentiae simplicis non conceptae cum magnitudine et tempore, dant causam et esse principiis entis determinati per quantitatem et motum: et non potest sciri mobile esse secundum hoc quod est esse verum et primum nisi per huiusmodi principia essendi: nec principia mobilis in eo quod mobili principia esse possunt, nisi sint a principiis esse veri et puri in esse stabilita et posita: et hoc est sciendi genus perfectissimum. Patet etiam illa esse essentialia et convertibiliter cum esse primo et vero accepta, et esse causas quae quid et propter quid est esse rei determinant.
Quia vero vel non determinatum magnitudine et determinatum quantitate vel contrarietate quoddam esse addit esse simplici, quod non continetur sub esse sicut species sub genere, sed se habet ad ipsum ex additione, ideo non omnes aliae scientiae sunt partes huius, sicut species sunt partes generis: et quia illius quod addit mobile super esse, principia et causae sunt propriae et passiones et partes, ideo speciales scientiae et determinatae requiruntur de illis quae isti non subalternantur. In subalternis enim ex principiis et causis propriis scieniiae subalternantis concluduntur passiones subalternatorum, sicut patet in perspectiva et geometria: quia in perspectiva quantitas rei visae probatur per quantitatem anguli conclusi in oculo trianguli, cuius basis est res visa: quantitas vero [26] anguli non scitur nisi per principia geometriae: similiter est in aliis. Sic autem principia esse veri et puri simplicis non se habent ad passiones corporis mobilis secundum quod mobile, vel ad passiones quanti mensurabilis in eo quod est mensurabile: sed conferunt esse talibus tantum principia esse puri, et stabilita in esse postea causant tales passiones in esse proximis et propriis subiectis. Sic igitur clarum est qualiter sapientia est de primis, quando omnia et prae omnibus et de omnibus certificantibus, et qualiter ipsa non est de ipsis secundum unumquodque scientiam habens, sed potius secundum unumquodque de ipsis habet scientiam scientia particularis quae considerat id quod esse puro additur, aut de ipsis habet secundum unumquodque scientiam expertus, qui singularium ex memoriis ortam habet de unoquoque cognitionem.

Notes