Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Tractatus ii/Chapter 3

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT III
Qualiter haec sapientia sit antiquior et prima, et ordinans et suadens omnes alias
= Tripliciter contingit unam scientiam alteri famulari=
Ex praedictis autem sequitur, quod ista sapientia sit antiquior et prior omni alia scientia quae famulatur. Famulari autem dicimus scientias tribus modis. Famulatur autem illa quae est quaesita non propter scire, sed propter opus, sicut universaliter illae artes quae mechanicae vocantur, famulantur. Famulatur etiam illa quae quaeritur propter hoc quod est modus quidam et adminiculans ad aliud, sicut rationales scientiae ad aliud famulantur. Praeter autem dictos modos famulantur illae quas non quaerimus ut fines cognitionis speculativae in quibus sit felicitas ultima: sed potius ideo quaerimus eas, quia in eis invenimus intellectualia quasi incorporata, sicut lucem videmus incorporatam coloribus, et quaerimus eos, ut id quod veritatis et luminis puri et intellectualis est in ipsis, separando colligamus, et ex hoc in nobis perficiamus theoremata pura et firma, quorum delectatio speculativam in nobis complet felicitatem, sicut divini esse et puri et simplicis sparsa sunt in physicis et mathematicis: et hoc modo aliae duae speculationis partes famulantur sapientiae ambae, et ista est prior et antiquior eis.
Et siquidem in via compositionis considerentur principia simplicis esse, constituent et causant esse quod est in aliis consideratum: si autem consideratur in via resolutions, esse aliorum resolvitur ad esse consideratum in ista: propter quod prior et antiquior sive aeternior, ut ita liceat loqui, omnibus aliis esse probatur. Cuius signum est, quod iustum et dignum esse dicimus officium sapientis, quod non ab alio quodam ordinetur, sed ipse ordinet omnia alia. Cum enim omnis ordo secundum potestatem qua unum est primum et alteram posterius, esse determinetur, illius est ordinare cuius est prioris et posterioris habere rationem. Scitur autem ab omnibus quod in posteriori non est ratio prioris, sed potius prius est ratio posterioris: et ideo sapientis qui omnium priora considerat, omnia est ordinare sequentia sapientia.
Amplius autem sapientis est quod non sibi persuadeatur ab altero, sed potius ab ipso sapiente persuaderi debet minus sapiens. Cum enim omnium stabiliat minus sapientium principia, oportet ipsum persuadere aliis, non sibi ab aliis. Dico autem persuadere vera demonstrare vel docere: quia quaedam principia nec demonstrari nec doceri possunt, sed tamen habent quasdam persuasiones quas facere habet sapiens, sicut non convenit simul affirmare et negare de aliquo et huiusmodi.
Cum igitur tales quales dictae sunt [27] conceptiones habeamus de sapiente sapientia, et omnia illa quae in conceptionibus illis dicuntur, maxime necesse est sciri cum qui maxime est sapiens, eo quod ille omnia novit quae primis subiecta sunt, oportet quod ipse habeat scientiam universalem quoad subiectum et principia: et sic habet omnium scientiam prout decet, sicut dicit prima conceptio de sapiente. Haec eadem fere difficilia sunt hominibus ad cognoscendum quae maxime sunt universalia in causis, eo quod sunt remotissima a sensibus. Certissimae etiam scientiarum sunt, sicut dicit conceptio tertia de sapiente habita, quae maxime primae sunt, et illae sunt quae sunt de simplicissimo scibili, respectu cuius ex additione se habet consequens scientia. Nam quae ex paucioribus sunt, certiores sunt quam illae quae sunt ex additione, sicut arithmetica quae in demonstrando non egreditur genus discrete certior est quam geometria quae in multis passionibus egreditur genus continui immobilis et mensurabilis.
Sicut enim in primo Posteriorum determinatum est, non est arithmeticam demonstrationem invenire in magnitudinibus, et accidentia demonstranda, nisi magnitudines non solum continuas et immobiles, sed etiam commensurabiles et incommunicantes, sicut patet in decimo libro Theorematum Euclidis. Quantitas autem quae commensuratur, aliter secundum numerum aliquem commensuratur, et omnium duarum quantitatum communicantium proportio alterius ad alterum est tanquam proportio numeri ad numerum: et ideo in talibus passionibus magnitudinum demonstrandis se habet per additionem geometria et arithmetica: quia tales passiones demonstrantur de magnitudine divisa vel signata per partes dividentes eam in aliquotas.
Cum igitur numerum cognoscamus divisione continui, tales passiones numeri concepti sunt cum continui partibus, et sic continuum ex additione se habet ad discretum. Etenim eodem modo se habent principia esse mobilis ut est mobile ad principia esse puri et simplicis. Ex paucioribus igitur est sapientia omnium alia quam particularis scientia, sicut ex paucioribus est arithmetica quam geometria. Ex paucioribus autem dico idem quod ex simplicioribus esse. Quae autem ex paucioribus sunt, certiores sunt, eo modo certitudinis quo alia certificant non certificata ab eis. Ista igitur quae simpliciter prae omnibus ex paucissimis est, nulli aliquid addentibus, est certissima simpliciter, et prima, et sui indigentia est in demonstrationibus omnium, et nulla indiget omnino.
Sicut enim se habent illae quae non sunt ex additione ad eas quae ex additione sunt: sicut enim quaedam magnitudines sunt quidam numeri, et numeri illi concipiunt magnitudines illas esse corporis mobilis, in eo quod mobile est quoddam esse de principiis substantiae fluens et creatum, et illud esse substantiae est conceptum cum motu et materia. Est igitur ista sapientia sic prima omnium, et ideo vocata philosophia prima. Quare autem doceatur post omnes, posterius determinabitur.

Notes