Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Tractatus ii/Chapter 6

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT VI
In quo ostenditur, quod ista scientia non est activa, sed contemplativa
Quod vero ista scientia non sit practica sive activa, palam ex hoc quod ad philosophandum movit eos qui primo philosophati sunt. Nam omnes homines qui nunc in nostro tempore et primum ante nostra tempora philosophati sunt, non sunt moti ad philosophandum nisi admirative.
=Quid est admiratio?=
Admirationem autem vocamus agoniam et suspensionem cordis in stuporem prodigii magni in sensum apparentis, ita quod cor systolem patitur. Propter quod etiam admiratio aliquid simile habet timori in motu cordis, qui est ex suspensione. Huius igitur motus admirationis in agonia et systole cordis est ex suspensione desiderii ad cognoscendam causam entis quod apparet prodigii: et ideo a principio cum adhuc rudes philosophari inceperunt, mirantes erant quaedam dubitabilium quae paratiora erant ad solvendum, sicut Pythagorici de numerorum passionibus, et de pari et impari, et perfecto et abundanti et diminuto numero: deinde paulatim procedentes in eruditione, et melius proficientes, etiam de maioribus dubitantes erant, quorum causa non erat adeo parata, sicut de passionibus lunae secundum mansiones, accessiones, et eclipses, et de his quae sunt circa solem et astra, sicut quod sol declinat ad utramque partem aequinoctialis, quod quartus circuli signorum transit temporibus insequalibus, quia eclipsatur, quod aequat tempus generationis et corruptionis terrae nascentium, et huiusmodi, et quod astra moventur a locis suis et non a figura imaginum, quod motum proprium habent super polos circuli signorum, et motum diurnum super polos mundi, et huiusmodi, quae ignorans scientiam astrorum admiratur.
Similiter autem proficientes in physicis plus et plus admirari cceperunt de generatione universi, quaerentes utrum mundus esset factus vel non? Qui autem dubitat et admiratur, ignorans videtur: est enim admiratio motus ignorantis procedentis ad inquirendum, ut sciat causam eius de quo miratur: cuius signum est, quia ipse Philomithes secundum hunc modum Philosophus est: quia fabula sua construitur ab ipso ex mirandis.
=Ad quid poetae fabulas fingunt=
Dico autem Philomiton poetam amantem fingere fabulas. Miton enim, prima producta, fabulam sonat, et Philomiton sonat amatorem fabularum si penultima producatur: sicut enim in ea parte logicae, quae poetica est ostendit Aristoteles, poeta fingit fabulam ut excitet ad admirandum, et quod admiratio ulterius excitet ad inquirendum: et sic constet philosophia, sicut est de Phaetonte, et sicut de Deucalione monstrat Plato: in qua fabula non intenditur nisi excitatio ad mirandum causas duorum diluviorum aquae et ignis ex orbitatione stellarum erraticarum provenientium, ut per admirationem causa quaeratur, et sciatur veritas: et ideo poesis modum dat philosophandi sicut aliae scientiae logices: sed aliae scientiae vel partes logices modum dant probandi propositum a ratione vel argumentatione perfecta vel imperfecta: poesis autem non, sed modum dat admirandi per quem excitatur inquirens: licet ergo quoad mensuram metri poetria sit sub grammatica, tamen quoad intentionem logicae est poesis quaedam pars. Omissis [31] autem his, redeamus ad propositum, dicentes quod admirans ignorans suspenditur ad causam propter quam sciat quod miratur.
Igitur iste non philosophatur ut aliqua agat utilium, sed tantum ut fugiat ignorantiam: non autem fugit ignorantiam nisi per scire: ergo non philosophatur nisi propter scire. Finis autem omnis speculationis est scire et veritas: et praxis omnis finis est opus: ergo scientiae sunt speculativae: hi ergo prosecuti sunt scientiam propter notitiam simpliciter, non causa alicuius utilitatis. Testatur autem hoc etiam id quod accidit philosophantibus: sicut enim iam in praehabitis diximus, fere omnibus quae ad utilitatem et necessitatem sunt vitae et ad pigritiam sive voluptatem superfluam quae repletione pigros facit, et similiter cunctis iam inventis quae sunt adminiculum eruditionis, tunc primum a curis libero animo, et ad modum quaerendi erudito, incepit inquiri huiusmodi prudentia sive notitia quae ex admiratioue prodigiorum exorta est.
Palam igitur est, quia non quaeritur propter aliquam aliam necessitatem vel utilitatem, nisi propter scire simpliciter. Cum igitur scire maxime quaeratur secundum istam scientiam, ista scientia magis inter omnes est speculativa.

Notes