Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Tractatus ii/Chapter 5

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT V
Qualiter ista scientia per hoc quod est de eo quod vere bonum est, principalis est et princeps scientiarum.
Eodem autem delectationis modo determinatur, quod ista scientia principalis est et princeps scientiarum. Quaecumque enim scientiarum practicarum non ignorat cuius causa agenda sunt singula, non in uno, sed in omnibus agendis, illa maxime principalis est et magis principalis servili quae subservit ad illud: et [29] hoc quidem iam in primo Ethicorum nostrorum ostensum est a nobis[1]. Est enim hoc videre in quibusdam et in ominibus: in quibusdam quidem, sicut in equestri, gladiatoria, et fraenifactrice, et militari. Militaris enim non ignorat quod est cuius causa agenda sunt singula in his artibus et quae cognatae sunt istis. Equestris enim quae docet currere equos, et praeparare ad cursum, et omnem equi motum, respectum habet ad bonum militaris: quoniam illi praeparatur equus: cuius signum est milites equites ab equo esse denotatos.
Ad idem autem bonum respicit factrix armorum et gladiatoria et sagittatoria et fraenifactrix artes, et sunt omnes istae militari ancillantes et subsorvientes istae artes: et militaris quae bonum cognoscit et finem omnium istarum, ordinat istas, et est princeps omnium istarum. In omnibus autem agendis apparet hoc verum esse in civili, quae quia humanum bonum publicum non privatum considerat, omnes ordinat ad bonum humanum subservientes, sicut militarem, praetoriam, senatoriam, praefecturam, religionis cultricem, mercatoriam, et omnes his cognatas, et ideo omnium praedictarum princeps est et ordinat eas: sicut enim iamdudum in ante habitis diximus, illius est ordinare, cuius est cognoscere rationes et causas ordinis: bonum autem humanum publicum est causa et ratio ordinis in his omnibus; et ideo civilis in omnibus his ordinat.
Si igitur principalior est, quae considerat uniuscuiusque bonum; principalissima erit et princeps omnium aliarum quae considerat id quod est omnium in omni re rei bonum. Bonum autem omnis rei est, quod in omni et tota natura rerum est bonum, secundum quod diximus in VIII Physicorum[2], quod natura est causa ordinis in omnibus: bonum autem quod omni naturae est bonum, est participatio divini intellectus secundum quod ipse est efflciens et forma et finis universaliter entis sive universitatis. Ad hoc enim est omne quod est, et propter illud agit omne quod agit, et ipsum est causa ordinis secundum omnem gradum omnis entis: quia vicinius illi esse est ipsum nobilius, et per plura participare: et semotum esse ab ipso, est ipsum minus nobile, et per pauciora participare: et sic per modum participationis unumquodque disponitur in gradu universitatis, et per hoc est causa ordinis universi, et uniuscuiusque naturae malum nihil aliud est, nisi infirmari et corrumpi in modis commensurationibus sive proportionibus et habitudinibus participandi bonum illud secundum gradum uniuscuiusque naturae debitum: perfici vero in bono illo est vigorari, et secundum totum esse commensurari proportionaliter sibi secundum naturam et habitudine optima participare illud secundum analogiam unicuique gradui entis debitam.
Hoc igitur bonum est in prima causa, sicut victoria totius exercitus est in duce exercitus. In exercitu autem quidam secundum parum participant victoriae bonum, ut sternentes equos et coquinantes militi. Quidam autem plus, ut armantes militem. Alii vero propinqui, sicut pugnantes milites. Alii eminenter participant, ut vexilliferi. Totum autem ipse dux ordinans et continens exercitum totum.
Hoc autem, sicut diximus, subtiliter in sequentibus huius scientiae declarabitur. Sufficit enim quod nunc dictum est ad propositi ostensionem, quod scilicet ex omnibus quae nunc dicta sunt, in eamdem istam scientiam cadit nomen quod quaesitum est hic, et hoc est, quod sit philosophia prima maxime doctrinalis et scientiarumprinceps. Ex induclis enim patet, quod oportet istam sapientiam esse theoricam, sive contemplationem esse omnium principiorum et primarum causarum non uniuscuiusque secundum unumquodque, sed universaliter omnium [30] ipsa erit speculatrix causae finalis omnium: et hoc est bonum in omnium natura: bonum enim hoc esse quod est cuius causa est omne quod est, una est causarum, et principalis scientia considerabit illam: et propter illud dignum est causam esse principalissimam et principium omnium scientiarum.

Notes

  1. Cf. I Ethic, cap. 1.
  2. VIII Physic, tex. et com. 15