Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Tractatus iii/Chapter 1
From The Logic Museum
< Authors | Albertus Magnus | Commentary on Metaphysics | Book I | Tractatus iii
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
CAPUT I | |
De acceptione specierum ei causarum | |
Quoniam vero iam perante dicta manifesta sunt omnia haec, et iam de sapientia ista diximus quidquid necessarium fuit, ad investigandum quaesita quae sunt prima ens consequentia nunc est attendendum. Ante igitur omnia alia, oportet quod a principio huius scientiae sumamus scientiam causarum: quia ex scientia causarum sciemus omnia alia quae quaeruntur: tunc enim singula quaesita nos debemus scire, quando putamus nos non ignorare primam causam quae omnibus aliis dat causare. Dico autem quando scimus primam causam, non per subiectum solum, sed in ratione et virtute causandi. Sic enim virtus eius et ratio primitatis extenditur usque ad proximos, et tunc optime scimus quaesitum causae. Causae vero secundum modum causalitatis, quadrupliciter dicuntur: quia licet tres earum aliquando in unam coincidant, modus tamen causalitatis semper divisus est. Unam autem causarum dicimus esse substantiam quae est forma, quae quid erat esse, hoc est, quidditatem rei dat et rationem. Si enim quaeratur, quare res est haec: quod est iilud, quare vel quid principium sive rei proximum, reducitur per resolutionem ad rationem ultimam in qua stat diffinitio: causa vero rei et principium esse eius est primum ipsum quare vel propter quid est res hoc quod est: per quare enim vel quid quaeritur de forma vel quidditate rei, nec quaereretur per quare vel quid nisi ipsa esset causa et principium et quidditas. | |
Unam etiam causarum dicimus esse materiam: et hae duae causae sunt intrinsecae rei quae habet causas. Tertiam vero dicimus esse causam unde est principium motus, quae est efficiens movens materiam ut inducat formam. Quartam vero dicimus causam quae huic habet modum oppositum: quia ista inchoat motum, illa vero terminat ipsum: hoc autem est quae est, cuius causa fit totum quod fit, et hoc est, quae est uniuscucuiusque bonum, hoc est enim finis omnis [39] motus et omnis generationis: et ideo causa causarum vocatur et est, quia per intentionem movet efficientem: et hoc movet materiam et educit formam. De his causis secundum physicam intentionem sufficienter speculatum est in Physicis[1]: sed secundum ea quae iam ante tractata sunt, oportet de his aliam esse speculationem in sapientia de qua nunc intendimus: quaeremus enim de his secundum quod consequuntur ad ens, et sunt ante esse physicum, et sic de physicis causis et principiis faciemus mentionem: nec inquiremus de eis nisi secundum quod dependent a principiis esse secundum quod est esse, et non secundum esse physicum quod est in ipsis. | |
Dicto autem modo de causis, quaerentes accipiemus opiniones Antiquorum inducentes nobis priores in philosophia quicumque veniunt philosophando ad perscrutationem entium secundum quod esse, et quaecumque non topice vel sophistice sed doctrinaliter sunt de veritate puri et simplicis esse philosophantes. Palam enim erit ex positionibus eorum quas inducemus, quod et isti dicunt principia esse quaedam sive causas. Igitur via sive methodus quae nobis nunc est prae manibus, erit aliquid opus sive utile viae isti supervenientibus. Supervenient enim dicta eorum huic nostrae viae: et hoc erit magnae utilitatis in opere pretium: aut enim in hac via aliud genus causae quod Antiqui non invenerunt, inveniemus: aut si non possumus, etiam magis acquiescemus his quas iam enumerando induximus. |
Notes
- ↑ 1 II Physic, tex. et com. 77