Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Tractatus iii/Chapter 2
From The Logic Museum
< Authors | Albertus Magnus | Commentary on Metaphysics | Book I | Tractatus iii
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
CAPUT II | |
De opinione et rationibus dicentium unum solum esse principium, quod est materia in communi sumpta, non determinata ad hanc vel illam, nec ad unam rem vel plures. | |
Primum igitur philosophantium plurimi opinati sunt omnium eorum quae sunt principia, inesse in sola specie materiae. Nullam enim speciem causae penitus esse dixerunt, nisi illam causae speciem quae est in materia: et hanc retulerunt causam esse entis et motus. Rationem autem induxerunt dicentes hoc esse universaliter principium et causam, ex quo fiunt omnia entia, sicut conferentem substantiam et esse subiecti: et hoc esse principium motus ex quo fiunt primo, et in quod corrumpuntur ultimo, in fine manente substantia, et passionibus qualitatum solummodo mutatis: hoc est elementum, ut dicunt, componens esse principium: et id idem dicunt esse primum eorum quae sunt omnium esse. Elementum enim est, quod compositione est primum, et resolutione ultimum, manens secundum quod principium est, in omni eo cuius est elementum, sicut iam probatum est in Peri geneseos libro primo[1]. Materia autem sic est ex qua res primo et in quod corrumpitur ultimo, manens secundum esse materiae una et eadem, mutata in passionibus. Igitur materia est principium. Hi autem nullas causarum et principiorum nisi in re ipsa esse dixerunt; quia causam et principium in ratione elementi esse ponebant. Formam autem quae ingreditur in rem, non [40] dicebant esse causam, sed qualitatem sive passionem, eo quod non manet.Manere autem secundum substantiam dixeruntesse de ratione principii. | |
Et propter hoc nihil dixerunt secundum esse substantiate vel generari vel corrumpi, eo quod substantiale esse manet semper et conservatur, quod solum dicebant entium esse substantiam, argumentantes ex ratione accidentis: quia quidquid adest et abest praeter subiecti corruptionem, non est in eo velut quaedam ipsius esse pars, et impossibile est esse sine eo in quo est: et formam autem sic inesse dicebant materiae, quod inest et non inest praeter materiae corruptionem: et ideo hanc non inesse dicebant velut quamdam partem ipsius esse, sed potius ut passionem subiecti quae a subiecto habet quod est, et non dat esse verum: subiectum enim est existens in se completum, et causa alteri subsistendi ineo, quod in eo est, non est sicut quaedam pars. | |
Sicut enim dicimus Socratem esse nec generari simpliciter, quando secundum corpus fit albus, et secundum animum bonus vel musicus: neque dicimus eumdem simpliciter secundum substantiale esse corrumpi, quando deponit habitus dictarum formarum, cum in talibus mutationibus subiectum maneat quod est ipse Socrates. Sic nihil aliorum dicunt simpliciter generari et corrumpi: viderunt enim isti, quod in omnibus mutationibus oportet esse unam aliquam naturam subiectam motui et mutationi, conservatam secundum subiectum, ex qua fiunt talia omnia quae fiunt, sive illa una sit numero, sive plures: unam enim semper oportet esse secundum subiecti rationem. | |
Et ideo licet omnes Antiqui conveniunt in hoc quod materia sola est principium cuiuscumque, in hoc differebant, quod quidam plura corpora dicebant esse materiale principium, quidam autem unum solum: et differebant etiam in hoc quod aliud et aliud corpus secundum speciem diversum dicebant esse materiale principium. Quidam enim aquam, et quidam aerem, et quidam ignem illud principium esse dixerunt: hoc autem sequentia declarabunt. | |
Haec autem ipsorum positio multis Antiquorum rationibus fulta fuit, quae usque hodie apud quosdam perseverat. Fortiores autem rationes eorum inveniuntur, quae praecipue videbantur inducere huiusmodi positionem. Id enim, ut inquiunt, quod universi esse primum est principium, ingenerabile et incorruptible per se et per accidens est. Si enim daretur corrumpi per se vel per accidens, oporteret quod haberet aliud suae corrumptionis et generationis principium, et sic principium esset primi principii, et sic ibitur in infinitum. | |
Constat autem formam secundum esse generari et corrumpi in his quae generantur et corrumpuntur: ergo forma non potest esse unum de principiis primis: et cum finis et forma sint res una, tunc etiam finis non erit principium. Efficiens autem non potest movere nisi propter formam et finem. Ergo nec efficiens erit: et sic sola remanet causa materialis principium esse. Amplius si detur aliud principium primum esse praeter materiam, aut illud erit simplex, aut compositum. Compositum autem esse non potest: quoniam compositi est principium, et non ipsum est principium primum, quoniam omnis compositi compositiva sunt principium primum. Si autem detur esse omnino simplex, oportet quod ipsum a nullo sibi coexistente distinctum sit. Omne enim quod distinguitur in esse ab alio ente, per aliud additum ad esse distinguitur: esse enim est, in quo conveniunt duo existentia vel plura: et non est idem ratio convenientiae et ratio differentiae: oportet igitur quod aliud addatur super esse, quod sit distinctionis causa et principium, et sic est compositum.Compositum autem probatum fuit non posse esse principium. Igitur quidquid detur, quod principium primum in ratione principii habeat simplicitatem, non potest nisi principium [41] ei causa unica quae est materia: quia hanc subiectam videmus esse in rebus. | |
Amplius cum forma non agat secundum quod est essentia simplex, sed secundum esse quod habet in agente, forma et efficiens secundum intellectum sibi praeiacere relinquunt subiectum: quod autem ante omnia est, principium est: igitur subiecta materia est principium sola. Amplius si dicatur quod principium est consequens ens primum, secundum quod in ante habitis dictum est, tunc oportet quod illud ens quod consequitur principium, sit simplex omnino: ab uno autem simplici non causatur nisi unum proxime: ergo principium quod immediate sequitur ad ens, non est nisi unum. Nec potest dici quod illud sit efficiens, vel forma ad ens: quoniam haec ponuntur per substantiam subiectam, quia causa movens non movet nisi materiam subiectam: et si movendo dicatur inducere formam, non inducit autem eam nisi in materia subiecta: et sic iterum relinquitur quod nihil aeternae sit permanentiae nisi materia subiecta, et ante motum, et in motu, et post: ergo nihil est principium et causa nisi materia subiecta: haec enim sola est aeternaliter permanens, sola simplex et prima ex qua sunt omnia alia. | |
Addunt autem hi in suae positionis confirmationem, quod oportet cum materia aliquid aliorum poni principiorum, supponentes quoniam rarum et densum nihil addunt supra materiam, nisi partium positionem propinque vel remote. Sicut enim motu videmus ex materia generari omne elementum secundum quod partes magis distant vel minus, sic etiam coelum generatur ex ratione perspicui, quod nihil est aliud nisi rarum depuratum in partibus. | |
Et sic, quod plus est, generari dicunt deorum et animarum naturas: ex subtiliori namque raro spiritum produci: quoniam spiritus principium est operum vitae in diis et animabus: sed in hoc esse differentiam, quod dii de coeli luminoso spiritu producti, immortales sunt propter longissimam ab excellentia passionum in eis factam remotionem, quemadmodum est et in ipso coelo: animas autem esse moribundas propter maiorem ad passionum contrarietatem affinitatem. | |
Spiritus enim ex subtili et raro et claro perfectos et deos esse dixerunt et animas: et horum omnium nutriculam et matrem et principium et causam primam materiam asserebant. | |
Error autem hoc est, et sequentia haec declarabunt: quoniam fundamenta entium quae supponunt, falsa sunt, et perverse intellecta sunt, si qua vera esse dicuntur: forma enim non secundum omne esse natura corruptibilis est, sed tantum secundum esse actu quod habet in hoc generabili et corruptibili, secundum esse autem potentia non corrumpitur in isto: secundum vero esse in actu quod habet in efficiente qui per se movet et non per accidens, qualis causa est motor primus, non corrumpitur per aliquem modum per se vel per aceidens: et secundum hanc sui considerationem inferius ostendetur quod est ante potentiam materiae substantia et ratione et tempore: et sic ipsa est principium, et ad ipsam educendam in similem formam efficienti secundum convenientiam aliquam ponitur efficiens et finis: et per haec destruitur ratio inducta. | |
Quod autem dicunt simplex a nullo distingui, verum est de eo quod per resolventem intellectum est simplex, et hoc non est nisi conceptus simplex entis, quod non est conceptus materiae, sed potius notio principii quae est ante notionem generis et speciei omnis: sed de simplici secundum esse non est hoc verum, quia simplicia prima secundum esse seipsis distinguuntur a seipsis: illa enim supra simplicem notionem entis addunt esse quo sunt hoc quod sunt, et per hoc distinguuntur ab invicem, et cadunt in pluralitatem: quia distinctio est causa numeri. Nec est verum quod dicunt formam non agere nisi per esse moventis, quod habet in subiecta materia: sed potius agit, prout probamus in fine VIII Physicorum esse simplicem et [42] impartibilem et nullam penitus habere magnitudinem. | |
Nec dicunt bene unum solum sequi unum simplex, quia unum est causa pluralitatis: quia unum quanto fuerit simplicius, tanto erit multiplicius secundum potestatem: et quoad has potestates multa potestates illas determinantia exeunt ex uno: et ut breviter dicatur, nihil sapienter dictum illa profert positio. Quod autem idem per se subiecti naturam dicunt esse Deum et animam et corpus, penitus nihil habet rationis: quia si daremus rarum et densum esse sicut dicunt, et spiritum huiusmodi generari qualem ponunt, non habebit vitae operationem, nisi insit causa et principium vitae, sicut clarum est ex his quae in scientia de Anima bene et subtiliter probata sunt: hoc autem vitae operum principium et causa nihil potest esse materiae, nec harmonia ipsius aliqua. | |
Propter haec tamen et huiusmodi frivola quae induxerunt, dixerunt primam materiam Deum esse, et quidquid est et formas omnes huius naturae dixerunt esse passiones, praecipue innitentes ei quod distinctum in rebus et divisum aliquid est, quod est omnium distinctum esse habentium principium et causa, et indistinctum ante ea existens: Deus autem et anima et caelum et elementum quoddam distinctum esse habent: distinctio vero nonnisi de subiecto fit: et ideo si distinguentia per intellectum tollantur, videtur unum manere omnium subiectum: distinguentia autem dicunt formas non substantiates, eo quod posterius sunt per naturam eo quod distinguitur: sed dicunt eas esse passiones. | |
Et hoc frivolum est, ut patet per ante dicta: tamen illud intenditur, cum dicunt ex uno eodem omnia esse, et ad unum idem in finem etiam reverti. Ex his igitur et similibus talem induxerunt positionem, et differunt in hoc quod quidam unum, et quidam plura, et quidam hoc, quidam vero aliud dixerunt esse principium omnium materiale. |
Notes
- ↑ I de Generatione et Corruptione, tex. et com. 83, et infra usque adtextum commenti ultimi.