Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Tractatus iii/Chapter 10

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT X
De Anaxagorae et Hermotimi opinione, quam praedicti determinant de principio efficiente.
Post hos autem et talia entium principia, sicut prius aiebant, iterum et isti coacti ab ipsa veritate, quaesierunt habitum sive consequens principium, ac si non sufficiant generare sive causam existentium naturam ex his quae dixerunt. Habitum autem principium dico id quod ipsa offert considerando materia, mobili supposito, per necessitatem superius inductae rationis oportuit ponere efficientem causam. Posita autem illa, in genere viderunt quod esse efficiens movet secundum formam quae actu est, et movet materiam ad formam similem in specie ratione formae moventis: et ideo nusquam videntes formam sub ratione causae formalis, determinaverunt melius de efficiente, cum dixerunt quod efficiens movet secundum formam determinatam et speciem quae est univoce movens aut secundum convenientiam movens, inquirere: quia non quodcumque movens est ad hoc secundum convenientiam habens: et ideo dixerunt quod eorum quae sunt existentia, quaedam habent huius principium ipsius esse et bene esse, et quaedam fiunt ab huiusmodi in esse et bene esse.
Esse enim et bene esse est unicuique secundum quod optimum suae naturae attingit: et hoc est in eis quae sunt, et fit in eis quae fiunt ab huiusmodi determinato efficiente: quia nisi sic determinatum sit movens, nec erit causa esse nec bene rerum esse.
Et sic philosophantes obscure viderunt formam, sed non in ratione causae formalis, sed prout incidit in idem cum efficiente: et ideo isti in numero principiorum nihil praeinductis addiderunt, sed melius determinaverunt de efficiente sive movente quam praehabiti.
Sic autem rationabiliter quaerentes, forsan non est conveniens ignem vel terram, vel aliquod talium elementorum causam esse moventem, neque conveniens aestimare, quod taliter procedentes in philosophia aliquid talium causam esse dixerunt. Ignis enim et terra et huiusmodi qualitatibus suis agentia, non agunt nisi ad formas suas. Iam autem habitum est quod efficiens oportet esse conveniens secundum rationem: quia aliter non erit causa et bene eorum quae fiunt et sunt. Neque iterum conveniens est aestimare
huius causam sibiipsis esse automata sive effecta, quia iam habitum est quod nihil sibiipsi causa est transmutationis. Similiter non est conveniens quod ipsum bene habere rerum secundum optimum uniuscuiusque, fortunae sit tantum immutare, nec habeat aliquam aliam causam: quoniam sicut in secundo Physicorum probatum est[1], fortuna non est causa nisi per accidens in his quae propter aliquid et raro fiunt. Ista autem automata non raro, sed semper vel frequenter fiunt.
Oportet igitur quod causam efficientem habeant ad formam determinatam et ordinatam, et non per accidens existentem. Dicens autem aliquis inter Antiquos intellectum immixtum et purum unum esse principiorum quod est principium movens: intellectum dico dantem formas suo lumine, quod ad res naturales est forma sicut ars ad materiam arti operativae subiectam, et habet esse unum primum principium, sicut causa in anima[53]lium generatione et in natura generabilium, et habet esse causa totius mundi et ordinis omnium formatorum secundum suas formas: haec pro certo talia dicens, apparuit sicut purificans priores Philosophos circa principia aliquid praeter convenientia dicentes.
Palam autem est, quoniam Anaxagoras hos tetigit sermones: videns enim quoniam intellectus agentis lumine formae constituuntur et determinantur secundum quod lumen illud miscetur corporibus, sicut lux solis mixta cum perspicuo terminato constituit colorum formas, dicebat intellectum agentem sic esse causam animalium et naturae mundi et ordinis universi.
Et licet primus clare dixerit Anaxagoras, tamen alium ante concivem et compatriotam suum habuit causam haec dicendi. Hermotimus enim, sicut Anaxagoras, civis Clazomenius causam haec dicendi dedit. Omnes ergo sic opinantes pariter uno consensu simul posuerunt principium existentium esse causam, quae est causa ipsius bene in rebus, et tale principium est causa, unde motus inest existentibus moventibus secundum formae suae convenientem proportionem.

Notes

  1. 1 II Physic, tex. et com. 52.