Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Tractatus iii/Chapter 11

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT XI
De opinione Hesiodi et Parmenidis dicentium amorem deorum et naturalem esse movens principium.
Est autem opinio alicuius, quod Hesiodus primus fuit, quae quaesivit huiusmodi movens principium. Similiter autem si quis alius praeter Hesiodum posuisset principiorum unum amorem qui inditus est naturae existentium, hic est Parmenides. Parmenides enim tentans monstrare generationem mundi universi, quod videlicet mundus factus est, et non fuit ab aeterno, primum omnium posuit, quod amor deorum providit omnibus et praeordinavit unumquodque,et secundum quod proposuit et praeordinavit per amoris providentiam, sic unumquodque produxit in ordine et tempore suo, et in hac productione indidit et amorem eorum quae consistueruntipsum, et hoc ex amore sibi a differentiis indito commovetur ad suae naturae constitutionem: et sic posuit amorem ut movens principium.
Hesiodus vero dicit omnium primum fuisse chaos, quod est vacuum spatium in quo mundus factus est: deinde autem dixit factam terram esse latam natantem super aquas, sicut in ante habitis dictum est: et haec dicit esse facta amore movente, qui omnia condocet immortalia, quae deos appellavit, sicut superius digestum est. Ab his enim, sicut dicit Plato, invidia longe relegata est: et quidquid faciunt ex providentia, faciunt ex amore: et hunc amorem influunt unicuique rerum secundum conveniens suae naturae. Ideoque etiam hunc amorem diffinientes, dicunt amorem esse unitivam quamdam virtutem superiora moventem ad inferiorum providentiam, inferiora autem ad reverentiam superiorum, et ad commanendum germana: et hunc amorem dividunt in divinum, intellectualem, animalem, et naturalem.
In omnibus enim his superiorum est providere, et ex provisione amativa bona inferioribus influere, ad quae suscipienda inferiorum est se reverenter aptare et ad indita sibi bona secundum analogiam naturae quantum fas est assurgere: germanorum autem in his bonis coexistere et concordare simul in unum: sic enim in omnibus participate esse divinum, et bonum provisions secundum analogiam ad omnia se extendit.
Sic enim fit necessariam causam quamdam et principium quoddam esse in ipsis rerum existentiis, quae res ipsas moveat congregando et uniendo: hoc autem est movens causa tam prima in diis, quam proxima ex bono amoris, quod inditum est unicuique secundum [54] suae naturae propriam analogiam: et movet tam deos quam intellectus divinos, qui intellectualiter nulli commixti per modum virtutum corporalium, licet separatim movet ad congregandum orbes connexu amoris: et amor hic est causa quae movet animas, ut dicit Hesiodus, ad corporum provisionem, et movet naturaliter totam naturam: et in hoc amoris vinculo omnia connexa sunt et se invicem complectuntur.
In hoc igitur conveniunt tam Hesiodus quam Parmenides., et omnes qui amorem principium esse dixerunt. Quoniam autem oportet opiniones eorum specialiter distribuere, quis scilicet eorum sit prior, et quis posterior, in sequentibus facilius erit indicare. Amorem autem omnes isti ponunt motivum entium, et per modum congregationis motivum unius ad alterum, dicentes inferiora a superioribus nihil penitus posse suscipere, nisi quod illa ex amore volunt impartiri: et hoc esse multum cum invidere non possint et larga sint: et ideo de bonis suis unicuique tantum dat, quantum est susceptibile unumquodque: et hoc quod quodlibet suscipit, esse quamdam naturalem qua sibi invicem in bonis communicant et bona distribuunt pro uniuscuiusque propria dignitate: et hunc amorem movens principium esse dixerunt, et quod non tam materiam movet quam etiam immortalia omnia genera dictorum coelestium.

Notes