Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 1/Q1
From The Logic Museum
< Authors | Buridan | Quaestiones in analytica priora | Liber 1
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
IOHANNIS BURIDANI QUAESTIONES IN ANALYTICA PRIORA | JOHN BURIDAN: QUESTIONS ON THE PRIOR ANALYTICS |
LIBER PRIMUS | BOOK ONE |
PROOEMIUM | PROLOGUE |
Circa primum librum Priorum, primo, et antequam prima quaestio declaretur, notandum est quod Aristoteles dicit, primo Priorum*, quod "primum oportet dicere circa quid et de quo sit scientia, quoniam circa demonstrationem et de disciplina demonstrativa". Et sic videtur velle Aristoteles quod ista scientia libri Priorum sit de demonstratione, quod videtur esse falsum, quia de demonstratione est scientia libri Posteriorum. | On the first book of the Prior Analytics, and before we deal with the first question, you should know that in the first book Aristotle says that 'first we must say concerning what science is, and what it is about, since [the book is] about demonstration, and the demonstrative branch of learning. And so Aristotle seems to wish that the 'knowledge' of the Prior Analytics is about demonstration, which seems to be false, since demonstration is the 'knowledge' of the Posterior Analytics. |
Ad hoc respondendum est quod dupliciter potest esse scientia de demonstratione. Uno modo, quantum ad illationem necessariam conclusionis ex praemissis; hoc enim contingit de demonstratione secundum quod est syllogismus. Alio modo est scientia de demonstratione quantum ad probationem conclusionis ex praemissis necessariis et evidentibus; et hoc est proprium demonstrationi, unde per hoc demonstratio differt a syllogismis dialecticis. | To this we must reply that 'science of demonstration' can be understood in two ways. In one way, as the necessary inference from premisses to conclusion, for this is touches upon demonstration according as it is syllogistic [argument]. In another way, it is the science of demonstration as proof of the conclusion from necessary and evidence premisses, and this is proper to demonstration. Hence demonstration differs in this from dialectical syllogisms. |
Primo modo determinatur de demonstratione in libro Priorum, secundo modo autem determinatur de demonstratione in libro Posteriorum; et ideo isti libri sunt sibi invicem quasi annexi. Et quia probatio conclusionis praesupponit illationem necessariam, ideo scientia libri Priorum praecedit naturaliter scientiam libri Posteriorum; et ob hoc etiam isti libri sic vocantur. Ideo, sicut dicebat Aristoteles, ita possumus dicere quod tam in libro Priorum quam in libro Posteriorum est intentio de demonstratione, licet aliter et aliter. | The Prior Analytics deals with demonstration in the first way, but the Posterior Analytics deals with it in the second way, and so these books are in a way annexes to each other. And because the proof of the conclusion presupposes necessary inference, thus the 'science' of the Prior Analytics naturally precedes the 'science' of the Posterior Analytics. And because of this the books are called as they are. For that reason, just as Aristotle was saying, in this way we can say that in the Prior Analytics as well as the Posterior Analytics it is the intention [of Aristotle?] [to speak of] demonstration, although in one way, then another. |
Quia ergo in isto libro Priorum determinatur de demonstratione, non tamen appropriate, sed in quantum ipsa est syllogismus, quod nihil aliud est quam determinare communiter de ipso syllogismo, ideo primo circa istum librum quaeritur haec quaestio: | Therefore, because the Prior Analytics deals with demonstration, yet not appropriate, but insofar as it is syllogism, which is nothing but determining in a general way with the syllogism itself, therefore concerning this book we will first ask the following question. |
Quaestio 1a | |
UTRUM DE SYLLOGISMO SIMPLICITER SIT SCIENTIA | |
Primo quaeritur circa istum librum utrum de syllogismo simpliciter sit scientia. | |
1. Et arguitur quod non: quia de ente per accidens non est scientia, ut habetur sexto Metaphysicae*; sed syllogismus est ens per accidens. Probatio minoris: quia syllogismus componitur ex pluribus terminis et pluribus propositionibus exsistentibus in actu; et tamen ex pluribus exsistentibus in actu non fit unum per se, ut habetur septimo Metaphysicae*; ergo syllogismus non est ens per se, sed per accidens; ergo de ipso non est scientia. | |
2. Item, omnis scientia est impossibilium aliter se habere, ut habetur primo Posteriorum*; sed syllogismus non est impossibilis aliter se habere, immo potest esse et non esse; ergo de eo non est scientia. | |
3. Item, scientia non est nisi verorum et necessariorum, et ex veris et necessariis, ut habetur primo Posteriorum*; sed saepe syllogismi sunt falsarum conclusionum et ex falsis praemissis; ergo de ipsis non est scientia. | |
4. Item, si de syllogismo simpliciter esset scientia, hoc esset per demonstrationem, vel saltem per definitionem; sed neutro modo; ergo ... et caetera. Maior patet ex sufficienti divisione: quia, sicut dicit Lincolniensis*, secundo Posteriorum, omne quod scitur aut per demonstrationem aut per definitionem scitur. Minor declaratur. Probo enim quod syllogismus non scitur per definitionem: quia solius incomplexi est definitio; sed syllogismus non est incomplexus; igitur ... et caetera. Similiter probo quod non scitur per demonstrationem: quia tunc oporteret illam demonstrationem esse prius notam quam syllogismum, quod videtur falsum: quia tunc oporteret librum Posteriorum, qui est de demonstratione, praecedere librum Priorum, qui est de syllogismo, quod tamen est falsum. | |
5. Item, si de syllogismo simpliciter esset scientia, hoc esset per syllogismos; vel igitur per syllogismos notos, vel per ignotos: non per ignotos, quia per ignotum nihil notificatur; si tu dicis quod per syllogismos notos, tunc sequeretur quod syllogismi essent nobis noti antequam de eis haberemus scientiam, quod videtur esse falsum. | |
6. Ultimo posset argui quod syllogismi non sunt intelligibiles nec, per consequens, scibiles: quia intelligibile debet movere intellectum; sed syllogismus non potest movere intellectum, cum movens debeat esse nobilius moto, ut habetur tertio de Anima*, et syllogismus non est nobilior intellectu; igitur ... et caetera. | |
Oppositum volunt Aristoteles et alii logici. | |
Primo, propter ivuenes oportet videre quid debeamus intelligere per 'syllogismum simpliciter'. Et aliqui* respondentes dixerunt quod per 'syllogismum simpliciter' debemus intelligere syllogismum formatum ex terminis non significativis, sicut sunt isti termini 'A' 'B' 'C'. Sed, sine dubio, hoc est inconvenienter dictum: quia isti termini vocales 'A', 'B', C' sunt significativi trium litterarum, ut si quaeratur a te "quo modo haec littera vocatur?", dices quod vocatur 'A' vel 'B'. Immo isti termini sunt mere significativi ad placitum; ideo non sunt idem apud omnes; immo quod vocatur 'V' in Piccardia vocatur 'B' in Gallia. | |
Item, absurdum est dicere quod aliqua propositio sit constituta ex terminis non significativis, quia omnis propositio est constituta ex nomine et verbo (reducendo participium et pronomen ad nomen, sicut facit logicus), et tamen omne nomen et verbum est vox significativa ad placitum, ut patet per definitionem nominis et verbi in primo Peri Hermeneias. | |
Etiam omnis propositio est oratio, et tamen oratio definitur quod est vox significativa ad placitum cuius partes sunt significativae separatae; ergo omnis propositio ex terminis significativis constituitur. | |
Circa quaestionem est notandum quod ista dictio 'simpliciter'* solet capi diversis modis in logica et in physica. Uno modo prout opponitur isti termino 'multipliciter'; et sic dicit Porphyrius* "uidetur autem neque genus neque species simpliciter dici". Secundo modo capitur iste terminus 'simpliciter' prout opponitur isti termino 'complexe'; et sic dicitur, in primo Physicorum*, quod ex alio fieri aliud dicimus aliquando simpliciter, ut si dicamus ex immusico fieri musicum, et aliquando dicimus hoc non simpliciter, sed complexe, ut si dicamus ex homine immusico fieri hominem musicum. Tertio modo accipitur 'simpliciter' pro 'universaliter', ut quando dicitur, primo Physicorum*, "alia autem quae fiunt fiunt simpliciter" (hoc est universaliter) "alia quidem transfiguratione, alia compositione", et caetera. Et nullo istorum modorum accipitur in proposito. Quarto modo 'simpliciter' idem significat quod 'sine addito', et 'secundum quid' significat idem quod 'cum addito'; et ita dicitur, secundo Topicorum*, "quod sine addito dico simpliciter dico", et sic accipitur in proposito. | |
Sciendum tamen est quod quando dico 'utrum de syllogismo simpliciter sit scientia', vel quando dico 'in libro Priorum determinatur de syllogismo simpliciter', vos non debetis intelligere quod haec dictio 'simpliciter' sit determinatio syllogismi; immo debet intelligi quod sit determinatio designans modum nostrum loquendi. Et ideo quando quaero utrum de syllogismo simpliciter sit scientia sensus est 'utrum loquendo simpliciter, id est sine determinatione, de syllogismo sit verum dicere quod de ipso est scientia'; et hoc non est nisi absolute quaerere utrum de syllogismo sit scientia. | |
Hoc viso, respondeo breviter. Dico quod tribus modis contingit de aliquo esse scientiam.* Primo modo est scientia de aliquo tamquam de conclusione demonstrata; et sic statim manifestum est quod de syllogismo non est scientia isto modo, quoniam syllogismus non est conclusio demonstrata. | |
Secundo modo potest de aliquo esse scientia tamquam de termino ex quo conclusio demonstrata constituitur; sic enim habemus scientiam de subiectis et passionibus in unaquaque scientia consideratis. | |
Et quantum ad istum modum ponuntur duae conclusiones. Prima conclusio est: isto modo non est scientia de syllogismo, quoniam syllogismus non est aliquis terminus ex quo componatur conclusio. Alia conclusio est quod isto modo est bene scientia de isto termino 'syllogismus' (quae quidem scientia traditur in isto libro Priorum): multae enim conclusiones demonstratae in hoc libro constituuntur ex isto termino 'syllogismus'. | |
Tertio modo est scientia de aliquo vel de aliquibus tamquam de rebus significatis per terminos conclusionis demonstratae; et sic habemus scientiam de animalibus et lapidibus. Et tunc dicendum est quod etiam isto modo habemus scientiam de syllogismis in isto libro Priorum: quia saepe termini ex quibus conclusiones huius libri componuntur significant syllogismos et supponunt pro syllogismis. | |
His visis, ego respondeo ad rationes. | |
1. Ad primam dicendum est quod, quamvis 'ens per accidens' dicatur multipliciter, tamen quando Aristoteles dicit quod de ente per accidens non est scientia*, ipse vocat 'ens per accidens' propositionem contingenter veram, de qua non est scientia primo modo prius dicto, scilicet tamquam de conclusione demonstrata; et sic bene concedo quod isto modo non est scientia de syllogismo vel de syllogismis, sive sit ens per accidens sive non. | |
2. Ad aliam, dico quod Aristoteles quando dicit omnem scientiam esse impossibilium aliter se habere*, ipse per hoc solum intendit quod omnis propositio quae scitur per modum conclusionis demonstratae est necessaria, ita quod non potest falsificari; tamen non intendit quin ipsa possit bene esse et non esse, ita ut res significatae possunt bene esse et non esse. | |
3. Ad aliam, dico quod omnis scientia est verorum et necessariorum ad istum sensum quod omnis propositio scita per modum conclusionis demonstratae est vera et necessaria; modo quamvis sint aliqui syllogismi ex falsis propositionibus, tamen, hoc non obstante, ex isto termino 'syllogismus' potest formari propositio necessaria; ideo de ipso potest esse scientia tamquam de termino conclusionis demonstratae, ut dictum fuit. | |
4. Ad aliam, dico quod de syllogismo habemus in hoc libro scientiam per veras demonstrationes. Et illae demonstrationes sunt nobis notae absque hoc quod scientia libri Posteriorum sit nobis nota nisi quanto necessarium est eas cognoscere ut per eas habeamus scientiam de syllogismo. Praemissae enim earum sunt per se manifestae et non per aliquam doctrinam. Unde nos bene possumus uti demonstratione absque hoc quod sciamus exprimere quae sint condiciones demonstrationis; immo laici utuntur demonstrationibus, ex eo quod praemissae earum sunt per se notae. Dico etiam quod de syllogismo habetur scientia per definitionem, quia iste terminus 'syllogismus', significans omnes syllogismos, est definibilis; et est incomplexus, licet syllogismus sit complexus. | |
5. Ad aliam, dico eodem modo quod de syllogismo habetur scientia per multos syllogismos qui sunt nobis noti sufficienter antequam nos acquiramus illam scientiam; sunt enim ex praemissis per se notis et per se evidentibus. Et licet illi syllogismi sint dicto modo nobis noti, tamen non propter hoc scimus quae debeant esse condiciones syllogismorum, et per quas figuras et per quos modos possint fieri; ideo hoc docemur in hoc libro. | |
6. Ad ultimam, dico quod non oportet quod intelligibile moveat intellectum. Nam si habeo conceptum communem, scilicet specificum, hominis, ego per illum conceptum omnes homines de mundo intelligo, et tamen illi qui sunt in Roma forte numquam moverunt intellectum meum nec sensum. Dico etiam quod non omne movens est nobilius suo moto: asinus enim potest movere hominem, et tamen non est nobilius homine. Tamen verum est quod necesse est aliquod movens esse nobilius suo moto, et ideo, cum intellectus possibilis moveatur, necesse est dare motorem nobiliorem, et ille est intellectus agens, sive sit intellectus divinus, sive humanus. |