Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 1/Q2

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q1 Q3
Latin English


Quaestio 2a UTRUM SUBIECTUM PROPRIUM ET ADAEQUATUM IN SCIENTIA LIBRI PRIORUM SIT SYLLOGISMUS
Secunda quaestio est utrum subiectum proprium et adaequatum in scientia libri Priorum sit syllogismus.
1. Et arguitur quod non: quia non idem est subiectum totius logicae et partis eius; sed syllogismus ponitur subiectum proprium totius logicae scientiae; ergo non est subiectum proprium scientiae huius libri, cum scientia huius libri sit pars logicae scientiae.
2. Item, omnis scientia est in anima tamquam in subiecto; ergo omnis scientiae anima est subiectum, et sic nullius scientiae subiectum est syllogismus.
3. Item, instrumentum acquirendi scientiam, sive hanc scientiam, non est subiectum in hac scientia; sed syllogismus est instrumentum acquirendi hanc scientiam et alias scientias; ergo ... et caetera. Maior probatur per hoc quod instrumentum habet modum causae agentis et subiectum modum materiae; modo materia et efficiens non coincidunt, prout elicitur ex secundo Physicorum.*
4. Item, in omni scientia praesupponitur de subiecto quia est et quid est, ut habetur primo Posteriorum*; sed in hac scientia non praesupponitur de syllogismo quid est; immo hoc docet Aristoteles, primo huius libri, definiendo syllogismum*; igitur ... et caetera.
5. Item, in libro Priorum sunt quam plurimae conclusiones in quibus iste terminus 'syllogismus' non est subiectum; ergo syllogismus non videtur esse subiectum proprium et adaequatum in tota scientia huius libri.
6. Ultimo arguitur: quia nec iste syllogismus est subiectum proprium et adaequatum huius scientiae, nec iste, et sic de aliis; ergo nullus; et sic syllogismus non est subiectum proprium et adaequatum huius scientiae.
Oppositum dicunt communiter expositores. Et etiam arguitur ratione: quia omnis scientia una debet esse unius generis subiecti sibi proprii, ut habetur primo Posteriorum* et octauo Metaphysicae*; et non videtur quod in scientia huius libri possit poni aliud subiectum quam syllogismus; ergo syllogismus ponendus est in ea tamquam subiectum proprium.
Notandum est quod hoc nomen 'subiectum'* valde multipliciter accipitur in pbilosophia. Uno modo subiectum dicitur cui aliqua forma inhaeret, sicut paries dicitur subiectum albedinis; et isto modo subiectum cuiuslibet scientiae est ipsa anima, sed de illo subiecto non quaerebatur in quaestione. Secundo modo accipitur 'subiectum' pro 'subdito' et refertur ad 'dominum'; et sic accipitur in politica scientia. Tertio modo sumitur 'subiectum' pro inferiori, id est pro parte subiectiva**, et sic in Praedicamentis* dicitur quod primae substantiae non dicuntur de subiecto*, sed secundae dicuntur de subiecto. Quarto modo accipitur pro termino positivo motus vel mutationis, et ita dicitur quinto Physicorum* quod motus est de subiecto in subiectum. Quinto modo dicitur 'subiectum' relative ad 'praedicatum'; unde subiectum dicitur quod subiicitur praedicato vel de quo in propositione aliquid praedicatur.
Et aliqui* dicunt quod isto modo accipiendo 'subiectum' loquebatur Aristoteles in libro Posteriorum* quando loquebatur de subiectis scientiarum. Ideo ipsi dicunt quod subiectum in scientia non dicitur aliud nisi iste terminus de quo praedicatum praedicatur in conclusione scita. Et quia in qualibet scientia sunt multae conclusiones habentes diversa subiecta, capiendo dicto modo 'subiectum', ideo ipsi concludunt quod in scientia una aggregata ex multis conclusionibus, sicut est scientia totalis huius libri, non est ponendum aliquid unum subiectum proprium, immo etiam tot subiecta essent ponenda quot sunt conclusiones ibi demonstratae habentes diversa subiecta.
Sed, sine dubio, isti non loquuntur ad intentionem Aristotelis nec ad veritatem. Primo quia Aristoteles determinat, primo Posteriorum*, quod in qualibet scientia oportet praesupponere de subiecto quid est; modo hoc non est verum loquendo de subiecto conclusionis, quoniam una conclusio scibilis et demonstrabilis est quaestio si est*, in qua de subiecto conclusionis quaeritur, et non praesupponitur, hoc verbum 'est' secundo adiacens, ut 'utrum deus est'.
Item, sicut Aristoteles determinat in primo Posteriorum, scientia aggregata ex multis conclusionibus et processibus, sicut est totalis geometria, dicitur bene una scientia, et tamen talis congregatio ex multis non dicitur una nisi unitate alicuius primi, in ordine, vel in attributione, ad illud primum, sicut exercitus non dicitur unus nisi propter unitatem ducis et ordine aliorum ad ipsum. Ergo in tali scientia totali, ad hoc quod dicatur una oportet ponere aliquod unum tale ad quod omnia alia habeant attributionem, et hoc est genus, sive subiectum, proprium illius scientiae, ut expresse determinat Aristoteles in primo Posteriorum*; aliter non posset assignari quare multae conclusiones diversae dicerentur unius scientiae. Et ideo dicendum est aliter.
Sexto modo accipitur 'subiectum*' relative ad 'passionem*'. Unde 'subiectum' et passio' vocantur termini supponentes pro eodem quorum tamen unus addit aliquam connotationem* extrinsecam super alium et ultra significationem alterius. Et tunc ille terminus qui non est connotativus* vel qui est minus connotativus vocatur 'subiectum' respectu termini magis connotativi et terminus magis connotativus vocatur 'passio' illius, sicut iste terminus 'homo' dicitur subiectum et iste terminus 'risibile' dicitur passio eius, licet iste terminus 'homo' praedicetur de 'risibili' in propositione. Et isto modo loquitur Aristoteles de subiecto et passione in libro Posteriorum, et isto modo etiam in omni scientia debet assignari unum subiectum proprium et primum.
Sed debetis scire quod illud subiectum* non pro tanto dicitur proprium et adaequatum illi scientiae quia sumatur in qualibet conclusione illius scientiae, sed quia in illa scientia nihil consideratur nisi in quantum habet attributionem ad ipsum, scilicet vel tamquam pars eius, vel tamquam passio vel principium ipsius, aut etiam tamquam passio partis aut passionis ipsius totius, vel tamquam sibi oppositum, aut alicui parti eius, aut in recto vel in obliquo, et sic de aliis attributionibus.
Deinde debetis scire quod modus inquirendi tale subiectum in aliqua scientia est talis quod nos debemus accipere terminum communissimum quidditativum* in illa scientia per modum subiecti respectu passionum principalium illius scientiae, dum tamen ille terminus non sit tantae communitatis quod transcendat considerationem illius scientiae. Et tunc ille terminus vocabitur genus, sive subiectum, proprium illius scientiae, quia de eo universaliter et de suis partibus et passionibus consideratur in illa scientia, et de aliis qualitatibus primo habentibus attributionem ad ipsum, et de nullis aliis; et sic iste terminus 'magnitudo' ponitur subiectum geometriae et 'numerus' arithmeticae.
Et credo quod, secundum istum modum, subiectum proprium scientiae libri Priorum* non est iste terminus 'syllogismus', sed iste terminus communior 'argumentatio', quia non solum de syllogismo hic determinatur, immo etiam de aliis speciebus argumentationis. Tamen notandum est quod 'argumentatio' non ponitur subiectum scientiae huius libri adaequatum nisi secundum quandam rationem eius restrictam, videlicet quod argumentatio quantum ad necessitatem et modum illationis conclusionis ex praemissis vel praemissa est ibi subiectum proprium et adaequatum. Unde in aliis partibus logicae consideratur etiam de argumentationibus, sed hoc est secundum aliam rationem ipsarum.
Et per hoc possumus soluere rationes.
1. Ad primam potest concedi quod 'argumentatio' est subiectum proprium et adaequatum totius logicae scientiae secundum rationem eius non restrictam. Et non est inconveniens quod unum et idem sit subiectum proprium et adaequatum in tota scientia secundum rationem non restrictam et in parte eius secundum rationem restrictam.
2. Ad aliam, conceditur quod omnis scientiae anima est subiectum, capiendo 'subiectum' pro eo cui scientia inhaeret.
3. Ad tertiam, manifestum est quod hic non loquitur de subiecto pro materia, sed pro quodam termino, et ille terminus non est instrumentum acquirendi scientiam sed bene significat instrumenta acquirendi scientiam, ut iste terminus 'argumentatio', qui significat omnes argumentationes. Et eodem modo soluo alias rationes quae sicut fiebant de syllogismo, ita contra dicta possent fieri de argumentatione.
4. Ad aliam, dico quod licet 'syllogismus' ibi definiatur, tamen definitio non probatur, immo praesupponitur.
5. Ad aliam, dictum fuit quod illud subiectum non dicitur proprium eo quod in qualibet conclusione sit expressum, sed propter attributionem omnium aliorum ad ipsum.
6. Ad aliam, concedo quod nullus syllogismus debet dici subiectum proprium huius scientiae, vel etiam nulla argumentatio, sed iste terminus 'argumentatio'.

Notes