Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 1/Q16
From The Logic Museum
< Authors | Buridan | Quaestiones in analytica priora | Liber 1
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
Quaestio 16a UTRUM PROPOSITIONES DE TERMINIS OBLIQUIS CONVERTANTUR SICUT PROPOSITIONES DE TERMINIS RECTIS | |
Sexta decima quaestio est utrum propositiones de terminis obliqui convertantur sicut propositiones de terminis rectis. | |
1. Et arguitur quod non: quia ista 'lapis est in muro' non convertitur in istam 'murus est in lapidem', quia convertens esset falsa, nec convertitur sic 'ergo in muro est lapis', quia tunc esset idem subiectum in secunda sicut in prima, quia secundum grammaticam oporteret construere istum terminum 'lapis' a parte ante, eo quod oportet subiectum reddere suppositum verbo; ideo adhuc esset subiectum, quamvis in proferendo poneretur a parte post; ideo non esset conversio. | |
2. Similiter, non sequitur 'animal differt ab homine; ergo homo differt ab animali'. | |
3. Similiter, quaeritur quo modo istae convertuntur 'omnem equum homo videt" 'regis interest benefacere populo', 'cuiuslibet hominis quilibet asinus currit" 'totus Socrates est minor Socrate', 'neuter istorum est alter istorum'; et sic posset dubitari de multis aliis, quae non videntur bene posse converti; ideo tales non similiter convertuntur sicut illae de terminis rectis. | |
Oppositum arguitur: quia Aristoteles non dat alias regulis de illis et de aliis. | |
Praeterea etiam, in primo huius*, ipse reducit syllogismos ex obliquis ad illas figuras in quibus tenent syllogismi de rectis, quasi sit similiter syllogizandum de illis et de aliis, quod non esset nisi similiter converterentur. | |
Circa istam quaestionem debetis notare quod est diversitas opinionum quid sit subiectum aut praedicatum in propositione de obliquis*. Quoniam una opinio, multum communis, est quod si ante verbum ponatur solus obliquus, tunc ille obliquus est subiectum propositionis, ut 'regis interest bene facere populo', 'in muro est lapis'; haec dictio 'regis' et haec dictio 'in muro*' sunt subiecta dictarum propositionum. Si autem ante verbum ponatur rectus cum obliquo, hoc est dupliciter, quia vel obliquus praecedit verbum, vel rectus obliquum. Si obliquus praecedit rectum, adhuc ille obliquus solum est subiectum propositionis, ut dicendo 'hominis asinus currit', haec dictio 'hominis' solum est subiectum. Similiter, 'cuiuslibet contradictionis altera pars est vera', iste terminus 'contradictionis' est subiectum, et nihil plus. Sed si rectus praecedit obliquum, ut dicendo 'asinus Socratis currit', tunc conceditur quod hoc totum aggregatum ex recto et obliquo est subiectum, ut hoc totum 'asinus Socratis' est subiectum in praedicta propositione. Illa est prima opinio. | |
Alia opinio ponit quod numquam obliquus solitarie potest esse subiectum, sed semper rectus, aut expressus, aut subintellectus, vel aggregatum ex recto et obliquo. Et quae illarum opinionum debeat teneri videbitur postea. | |
Sed nunc videndum est quo modo utraque opinio habeat convertere propositiones de obliquis. Ergo, quantum ad primam opinionem, dicetur quod propositio in qua subiicitur terminus obliquus debet resolvi in propositionem de subiecto recto per additionem huius relativi 'cuius', vel 'quod', vel 'quo', et huius modi; et hoc facto erit conversio clara. Verbi gratia, 'in muro est lapis', id est 'murus est in quo est lapis', et convertatur sic 'ergo aliquid in quo est lapis est murus'; 'omnem equum Socrates est videns', id est 'omnis equus est quem Socrates est videns', et convertatur sic 'ergo aliquid quod Socrates est videns est equus'; similiter 'cuiuslibet hominis asinus currit', id est 'quilibet homo est cuius asinus currit', et convertatur sic 'aliquid cuius asinus currit est homo'; similiter, 'regis interest bene facere populo', id est 'rex est cuius interest bene facere populo', et sic de omnibus aliis. Sed si ego dico 'asinus Socratis currit', tunc convertitur in istam 'ergo currens est asinus Socratis', quia secundum dicta hoc totum 'asinus Socratis' est subiectum. Et sic habetis conversiones illarum secundum primam opinionem. | |
Secunda autem opinio concederet quod illae sunt bonae consequentiae quae nunc sunt dictae. Sed non sunt conversiones, quia non fit de subiecto praedicatum et de praedicato subiectum. Sic etiam esset bona consequentia 'hominis asinus currit; ergo cuius asinus currit est homo' et tamen prima opinio non diceret ibi esse conversionem, quia secundum primam opinionem non fieret de subiecto praedicatum nec e converso. Unde non oportet omnem bonam consequentiam in qua fit aliqua transpositio terminorum vocari 'conversionem'. | |
Nunc videndum est de conversione iuxta secundam opinionem. Propter quod sciendum est quod, secundum illam opinionem, si solus obliquus praecedit verbum et illud verbum sit praecise copula, tunc ibi supplendus est rectus a parte ante et ille obliquus debet construi a parte post, ut 'Aristotelis est iste liber', id est 'Aristoteles est cuius est iste liber', et tunc faciliter convertitur 'ergo cuius est iste liber est Aristoteles'. | |
Si autem solus obliquus praecedat verbum et illud verbum non sit solum copula sed implicet terminum cum quo obliquus construeretur, tunc debet fieri explicatio. Verbi gratia, 'equum videt Socrates', id est 'equum videns est Socrates', convertitur 'ergo Socrates est equum videns'; similiter, 'regis interest bene facere populo' (fingatur participium de 'interest*), id est 'regis interens est bene facere populo' et convertitur 'ergo bene facere populo est regis interens'. | |
Deinde, si rectus cum obliquo praecedat verbum, hoc est dupliciter. Quia vel obliquus construitur cum illo recto tamquam eius determinatio, ut si dico 'asinus Socratis currit', vel etiam 'Socratis asinus currit'. Tunc totum compositum ex obliquo et recto erit subiectum, et convertetur 'Socratis asinus currit; ergo currens est Socratis asinus'. Et si negatio totum distribuens praecedat, debet etiam totum distribui in convertente, ut 'nullus hominis asinus currit; ergo nullum currens est hominis asinus'. Si autem propositio fuerit affirmativa et sit in subiecto distributio confundens praedicatum, non tamen distributive, tunc in convertendo oportet auferri signum distributivum, sicut fit in conversione universalis affirmativae de terminis rectis. Verbi gratia, 'quilibet hominis asinus currit' convertetur 'ergo currens est hominis asinus'. | |
Alio modo, potest contingere, quando obliquus cum recto praecedit verbum, quod obliquus non construatur cum recto, sed construatur cum termino posito a parte praedicati. Verbi gratia, 'equum homo est videns', vel etiam 'homo equum est videns'; constat quod 'equum' non construitur cum 'homo', sed cum 'uidens'. Et in isto casu diceret haec opinio quod solus rectus est subiectum et obliquus est pars praedicati. Aliter tu non posses mihi dicere quid esset subiectum in ista propositione 'homo equum est videns'. Nec obstat si ille obliquus praecedit verbum, quia, cum sit determinatio praedicati, habet conexionem cum eo, et sic ex eis fit unus terminus in convertente. Et ideo ista propositio 'equum homo est videns' convertetur in istam propositionem 'ergo videns equum est homo'. Et si negatio praecederet, distribuens omnia, tunc etiam omnia distribuerentur in convertente, ut 'nullum equum homo est videns; ergo nullum videns equum est homo'. Et si esset signum affirmativum confundens praedicatum sine distributione, oporteret, sicut in aliis, in convertente auferre signum distributivum, ut 'omnem equum homo est videns; ergo videns aliquem equum est homo', et sic de aliis. | |
Et sic nos habemus conversiones secundum utramque opinionem. | |
Tunc ad rationes. | |
1. Ad primam, de ista 'lapis est in muro', ego credo quod debet suppleri praedicatum, scilicet 'lapis est ens in muro', et tunc convertitur sic 'ergo ens in muro est lapis'. | |
2. Item, de ista propositione 'animal differt ab homine', dico quod debet converti explicando copulam, scilicet 'est', et mutando 'differt' in praedicatum, scilicet 'differens', et tunc convertitur in istam 'ergo differens ab homine est animal'. | |
3. De ista propositione 'omnem equum homo videt', et de ista 'regis interest bene facere populo', et similiter de ista 'hominis quilibet asinus currit', dictum est satis in positione, secundum utramque opinionem. | |
Sed de ista propositione 'totus Socrates est minor Socrate*', dicendum est quod ista dictio 'totus' habet naturam distribuendi terminum pro partibus integralibus. Et ideo idem est dicere 'totus Socrates est minor Socrate' sicut dicere 'quaelibet pars Socratis est minor Socrate'. et convertatur 'ergo aliquid minus Socrate est pars Socratis'. | |
Sed de ista propositione 'neuter istorum est alter istorum*', potest dici quod convertitur in istam 'neuter istorum est alter istorum', sicut ista 'nullus homo est aliquis homo' convertitur in istam 'nullus homo est aliquis homo'. Et causa est quia idem est subiectum et praedicatum in utrisque, sicut etiam haec 'homo est homo' non potest converti nisi in istam 'homo est homo'. Unde vos scitis quod signum distribuens subiectum non ponitur pars subiecti*; et ideo, cum 'neuter' sit signum distributivum ipsum non est pars subiecti; ideo remanet idem subiectum et idem praedicatum. |