Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 1/Q15

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q14 Q16
Latin English
Quaestio 15a UTRUM PROPOSITIONES DE SUBIECTIS VEL PRAEDICATIS AMPLIATIVIS CONVERTANTUR SIMILITER ALIIS PROPOSITIONIBUS
Quindecima quaestio est utrum propositiones de subiectis vel praedicatis ampliativis convertantur similiter aliis propositionibus.
1. Et arguitur quod sic: quia Aristoteles determinans de conversionibus dat regulas generales de omnibus conversionibus propositionum de inesse, non excipiendo illas; ergo dictae regulae debent applicari eis sicut et aliis.
2. Item, nisi converterentur similiter aliis, sequeretur quod syllogismi imperfecti formati ex huius modi terminis ampliativis non possent perfici, quod videtur inconveniens. Probatur consequentia: quia multi syllogismi indigent perfici et non possunt aliter perfici nisi per conversiones, ut apparebit.
Oppositum arguitur: quia non sequitur 'nullum generandum est homo; ergo nullus homo est generandus', quoniam prima est vera et secunda falsa; et similiter non sequitur 'nullum mortuum est homo; ergo nullus homo est mortuus', vel 'nullum possibile generari est homo; ergo nullus homo est possibilis generari'.
Similiter, in affirmativis, non sequitur 'aliquis equus est mortuus; ergo aliquod mortuum est equus', vel etiam 'rosa est intelligibilis; ergo intelligibile est rosa', quia si nulla modo sit rosa, prima est vera et secunda falsa.
Notandum est quod praedicata ampliativa inveniuntur pluribus modis. Uno modo quia sunt participia praeteriti vel futuri temporis; ideo possunt ampliare subiectum ad supponendum non solum pro praesentibus sed etiam pro praeteritis vel futuris, sicut sunt ista praedicata 'mortuum', 'generandum', 'futurum', 'uenturum', et caetera.
Alia sunt praedicata ampliativa quae licet non significent tempus, tamen significant possibilitatem respicientem tempus futurum ut 'possibile generari', 'possibile fieri', vel etiam 'generabile'. Et tunc talia praedicata ampliant subiectum ad supponendum non solum pro his quae sunt sed etiam pro his quae possunt esse in futuro, sicut faceret hoc verbum 'potest'; unde sicut haec conceditur 'aliquis homo potest generari', ita haec conceditur 'aliquis homo est generabilis'.
Alia etiam sunt praedicata quae propter naturam verborum a quibus descendunt sunt ampliativa. Unde circa hoc debetis scire quod quaedam sunt verba quae, cuiuscumque sint temporis, sive praesentis, sive praeteriti, sive futuri, sunt ampliativa suppositionis aliquorum terminorum ad omne tempus, praesens, praeteritum et futurum, ut 'intelligo', 'cognosco', 'scio', et sic de aliis talibus. Et causa huius est quia res potest intelligi sine aliqua differentia temporis, scilicet abstractive ab omni loco et tempore; et sic intelliguntur indifferenter res, tam praesentes quam praeteritae vel futurae, ut si habeo conceptum communem a quo sumitur iste terminus 'homo', ego indifferenter intelligo omnes homines, tam praesentes quam praeteritos vel futuros. Et quia illa verba habent naturam transeundi ita bene super rem praeteritam vel futuram sicut super praesentem, ideo habent naturam ampliandi accusativum in quem transeunt ad supponendum pro praeteritis et futuris sicut pro praesentibus; et non est ita de aliis verbis, quorum actus indiget transire super rem praesentem, ut 'comedere', 'bibere', 'percutere' Et ideo non sequitur 'intelligo rosam; ergo rosa est' sicut sequitur 'comedo panem; ergo panis est'. Et tunc sicut verba activa se habent ad suos accusativos, ita verba passiva se habent ad suos nominativos, quia similiter supponunt. Si enim dico 'panis comeditur', sequitur 'ergo panis est'; sed si dico 'rosa intelligitur', non sequitur 'ergo rosa est'.
Et sicut illa verba, licet sint praesentis temporis, ampliant tam ad praeteritum quam ad futurum, ita etiam illa praedicata quae essent participia, vel etiam nomina ab eis verbis descendentia, sunt ampliativa. Et ideo non sequitur 'rosa est intelligibilis; ergo rosa est'. Ex quibus correlarie concluditur quod non est semper bona consequentia de 'est' tertio adiacente ad 'est' secundum adiacens, quia deficit in praedicatis ampliativis.
Istis visis, dicendum est de conversionibus propositionum ex subiectis vel praedictis ampliativis. Et pono primam conclusionem istam, quod si praedicatum non sit ampliativum, quamvis subiectum sit ampliativum, propositiones affirmativae convertuntur sicut in non ampliativis. Verbi gratia, bene sequitur 'mortuum est homo; ergo homo est mortuus'; similiter, 'intelligibile est rosa; ergo rosa est intelligibilis'. Et causa huius est quia affirmative a minus amplo sequitur magis amplum, quia ab inferiori sequitur superius; modo sic est in proposito, quia, ex quo praedicatum non erat ampliativum in prima propositione, ipsum stabat solum pro praesentibus; in convertente autem stat indifferenter pro praesentibus, praeteritis et futuris, et sic stat magis ample in consequente quam in antecedente, et hoc non impedit consequentiam.
Secunda conclusio est ista quod si praedicatum, ut prius, non fuerit ampliativum et subiectum fuerit ampliativum, tunc negativae non convertuntur sicut in non ampliativis. Sic enim non sequitur 'nullum mortuum est homo; ergo nullus homo est mortuus'. Et causa huius est quia est processus a minus amplo ad magis amplum, qui negative non valet, quia est quasi ab inferiori ad superius negative, et sic non valet consequentia, quia non sequitur 'nullus homo currit; ergo nullum animal currit'. Et ideo tales negativae debent converti tali modo quod praedicatum primae propositionis, quod non erat ampliatum, quando fit subiectum in convertente restringatur ut non sit ampliatum; et restringitur sic 'nullum mortuum est homo; ergo nullum quod est homo est mortuum'.
Postea, si praedicatum fuerit ampliativum et non subiectum, tunc est tertia conclusio ponenda, scilicet ista quod negativae convertuntur sicut in non ampliativis. Unde bene sequitur 'nullus homo est mortuus; ergo nullum mortuum est homo'. Et causa est quia proceditur a magis amplo ad minus amplum negative, quoniam in prima 'homo' ampliabatur et non ampliabatur in secunda; modo negative et distributive consequentia est bona a magis amplo ad minus amplum, 'ut nullum animal currit; ergo nullus homo currit'.
Quarta conclusio est ista quod ubi dicto modo praedicatum est ampliativum, affirmativae non convertuntur sicut in non ampliativis. Quia non sequitur 'aliquis homo est generandus; ergo aliquod generandum est homo'. Et causa huius est quia proceditur a magis amplo ad minus amplum, et sic non valet consequentia affirmative, saltem nisi terminus magis amplus sit distributus; non enim sequitur 'animal currit; ergo homo currit'. Et ideo si tales debeant converti, oportet observare illud quod dictum est, quod sicut subiectum erat ampliatum in prima, ita etiam in convertente amplietur. Et oportet facere illam ampliationem per disiunctionem; verbi gratia, 'aliquis homo est mortuus', quia hic 'homo' supponit indifferenter pro praesentibus et praeteritis, ideo dicetur 'ergo aliquod mortuum est vel fuit homo'; similiter, 'aliquis homo est generandus', dicetur 'ergo aliquod generandum est vel erit homo'; similiter, 'antichristus possibilis est generari; ergo possibile generari est vel erit antichristus'; similiter, 'rosa est intelligibilis; ergo intelligibile est, vel fuit, vel erit, vel potest esse rosa', quia istud verbum 'intelligo' non solum ampliat ad praeterita et futura, sed etiam ad possibilia quae numquam sunt, erunt vel fuerunt; aliqua enim intelliguntur a deo quae non sunt, nec erunt nec fuerunt, sed tamen possunt esse.
Utrum autem aliquid potest intelligi quod nec est, nec fuit, nec erit, nec potest esse, credo quod non. Unde credo istas esse falsas 'chimaera est intelligibilis', 'chimaera est opinabilis', si impossibile sit chimaeram esse. Sed hoc pertinet ad aliam quaestionem.
Istis visis, soluendae sunt rationes.
1. Ad primam dico quod illae propositiones de praedicatis ampliativis convertuntur bene sicut aliae quantum ad observationem qualitatis vel quantitatis, quia affirmativae in affirmativas et negativae in negativas, et quia universalis negativa in universalem negativam convertitur, et particularis affirmativa in particularem affirmativam, et etiam universalis affirmativa per accidens, et particularis negativa non convertitur. Tamen quantum ad ea quae dicta sunt, non est simile de illis et de aliis propositionibus.

Notes