Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 1/Q18
From The Logic Museum
< Authors | Buridan | Quaestiones in analytica priora | Liber 1
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
Quaestio 18a QUALITER ISTAE CONVERTANTUR 'EGO CURRO', 'EGO SUM' | |
Octaua decima quaestio est qualiter istae convertuntur 'ego curro', 'ego sum'. | |
Ad primam, dicunt multi* quod ista 'ego curro' convertitur in istam 'currens sum ego'. Sed non credo quod sit bene dictum. Quia oportet istum terminum 'ego' construere a parte ante, cum aliter esset incongruitas, et sic adhuc 'ego' esset subiectum, et sic non fieret de subiecto praedicatum. Ideo credo quod debet dici 'ego curro; ergo currens est ego', 'tu curris; ergo currens est tu'; et similiter 'ego sum; ergo ens est ego'. | |
Sed de ista 'B est', potest dici 'ergo ens est B', nisi sit instantia propter nomina collectiva*. Quia sit 'A' 'exercitus'; non est verum dicere 'ens est exercitus', sed 'entia sunt exercitus', sicut alias dicebatur. | |
Unde haec verba 'est' vel 'sunt' secunda adiacentia non determinant sibi in praedicato singularem vel pluralem numerum. Verbi gratia, si idem indivisibile significaretur per duo nomina, sicut idem homo significatur per 'Marcum' et 'Tullium' (et sint illa nomina 'A' et 'B'), tunc verum et congruum erit dicere 'A et B sunt', sicut diceremus 'Marcus et Tullius sunt', et tamen A et B non sunt entia, sed sunt ens. Ideo si tales propositiones debent converti in consequentia formali, oportet quod convertantur per propositionem disiunctivam, ut 'A est; ergo ens est A vel entia sunt A'; similiter, 'A et B sunt; ergo ens est A et B vel entia sunt A et B'. | |
Si etiam quaeritur de ista 'exercitus est rotundus*', credo quod non potest converti nisi supplendo in praedicato subiectum cum illo adiectivo. Non enim potest dici 'rotundum est exercitus', quia sic substantivando in neutro genere 'rotundum' valet idem quod 'aliquod rotundum' vel quod 'res rotunda', et tamen nullum rotundum est exercitus, quia nulla res est exercitus. Nec potest dici quod rotunda sunt exercitus, quia nullae res rotundae sunt exercitus, immo res valde diversarum specierum sunt exercitus. Nec potest dici 'rotundus est exercitus' nisi 'rotundus' construatur a parte post et sit praedicatum, et tunc non erit conversio. Et causa est quia construendo 'rotundus' a parte subiecti esset incongruitas vel defectus in grammatica, propter hoc quod adiectivum adiective tentum non supponit verbo*. Ideo supplendum est 'exercitus est rotundus', id est 'exercitus est exercitus rotundus', et tunc convertitur 'ergo exercitus rotundus est exercitus'. | |
Deinde quaeritur de istis propositionibus 'homo fit', 'homo incipit esse', 'homo fit albus', 'homo incipit esse albus'; similiter de istis 'homo corrumpitur', 'homo desinit esse', 'homo desinit esse albus'. Ad hoc respondeo quod illae propositiones sunt convertendae secundum exigentiam propositionum exponentium dictorum verborum. Logica enim non habet tractare sive distinguere utrum illud quod fit est vel non est vel utrum illud quod corrumpitur est vel non est. | |
Aliqui* enim exponunt 'A fit' id est 'A est et A immediate ante hoc non erat'; et tunc convertendo poterit concludi 'A fit; ergo quod fit est A'. Alii* exponunt 'A fit' id est 'A non est et immediate post hoc erit', et tunc convertendo concluditur 'A fit; ergo quod fit erit A'. Alii* vero dicunt quod in aliis prima dictarum expositionum habet locum et in aliis secunda; ideo secundum haec dicta oporteret convertere illas propositiones per disiunctionem, ut 'A fit; ergo quod fit est vel erit A'; et haec conversio est securior, quia per nullam dictarum expositionum potest falsificari. | |
Et credo illud esse verum quod dicebat tertia opinio, volens quod omne illud quod fit partibiliter et continve nondum est quando fit sed immediate post tempus suae factionis erit; sed illud quod fit indivisibiliter, quod vocamus 'fieri instantanee', credo quod illud est quando fit, quia illud fieri nihil aliud est quam ipsum primo esse; hoc tamen quando et quo modo sit verum habet videri in physica. | |
Et sicut dicimus de fieri, ita dicamus de incipere esse, quia non est aliud rem fieri quam ipsam incipere esse. Et non oportet tales propositiones exponere per instantia indivisibilia, sicut multi* exponunt, quia non est aliqua expositio danda; et quo modo hoc habeat veritatem debet videri, sicut dixi, in physica. | |
Similiter dico de ista 'A corrumpitur', quia concludemus 'ergo quod corrumpitur est vel fuit A'; similiter, 'A desinit esse; ergo desinens esse est vel fuit A'. | |
Similiter, de ista 'homo fit albus', non dicemus 'ergo album fit homo', vel etiam 'homo incipit esse albus', non dicemus 'ergo album incipit esse homo', sed dicemus 'homo fit albus; ergo quod fit album est vel erit homo' et 'homo incipit esse albus; ergo quod incipit esse album est vel erit homo'. Et ita de 'corrumpitur' et de 'desinit esse'. | |
Deinde dubitatur de ista 'equum tibi promitto*'. Et credo quod debet resolvi in istam 'equum tibi promittens est ego', et tunc concluditur 'ergo sum equum tibi promittens'. Sed ultra si dico 'equum tibi promitto', tunc ista est vera 'equus est tibi promissus', quamvis etiam nullus esset modo equus, dum tamen posset esse in futuro; unde enim promittitur quod futurum est. Tunc quaero quo modo illa convertatur, scilicet 'equus est tibi promissus'. Dico quod sic convertitur 'ergo quod est tibi promissum est, vel fuit, vel erit, vel potest esse equus'; sic enim ampliat hoc verbum 'promitto' sicut dictum est de istis verbis 'intelligo', 'cognosco', et caetera. | |
Sed ponamus quod ego dicam 'chimaeram tibi promitto'; nonne chimaera est tibi promissa? Respondeo quod haec est falsa et impossibilis 'chimaeram tibi promitto', licet verba possint exprimi ut homo sic dicens esset obligatus in aliquo. Ita etiam haec est falsa 'chimaera est tibi promissa', sicut istae sunt falsae et impossibiles 'chimaera est intelligibilis', 'chimaera est opinabilis', posito quod impossibile sit esse chimaeram. Et de hoc declaratum fuit in libro Posteriorum*. | |
Deinde quaeritur quo modo istae convertantur 'tonat', 'ningit', 'pluit*'. Dico quod in illis subiectum, praedicatum et copula sunt simul implicita. Ideo primitus oportet explicare quid nominis, quo facto erit facilis conversio. Verbi gratia, ponamus quod tonare sit sonum fieri in nubibus, et pluere vel ningere sit idem quod pluuiam vel nivem de nube cadere, et tunc apparent conversiones. Scitis enim bene convertere istas 'sonus fit in nube', 'pluuia', aut 'nix', 'cadit de nube'. | |
Petitur etiam de istis, scilicet quo modo convertantur, 'legitur Vergilius' vel 'diligo Thomam'. Et oportet eas resoluere. Quia ista 'legitur Vergilius' resolvitur in istam 'aliquis legit Vergilium' vel 'aliqui legunt Vergilium'; et tunc clare patet conversio. Et sic etiam est de ista 'diligo Thomam'. | |
Aliquis etiam peteret de ista 'omni magnitudine data contingit dare maiorem'. Dico quod convertitur 'ergo dare magnitudinem omni magnitudine data maiorem est contingens', ita quod in prima haec dictio 'contingens' implicita in hoc verbo 'contingit' erat subiectum et 'magnitudine data', quod construitur cum ista dictione 'maiorem' erat de praedicato. | |
Unus etiam quaerebat* de ista 'numerus potest augmentari in infinitum', quam ego reputo forte falsam de virtute sermonis. Et convertitur 'ergo quod potest augmentari in infinitum est vel potest esse numerus'. | |
Etiam petebatur de ista 'album erit quando ipsum non erit album'. Dico quod convertitur sic 'ergo quod erit quando ipsum non erit album est vel erit album'. | |
Petebatur etiam de ista 'natura intendit monstrum'. Et credo quod illa sit falsa, quod videbitur in secundo Physicorum*; credo tamen quod convertitur in istam 'ergo intendens monstrum est natura'. Sed credo istam esse veram 'monstrum natura intendit', et convertitur in istam 'natura est monstrum intendens'. Credo etiam quod haec est vera 'monstrum intenditur a natura', et convertitur 'ergo quod intenditur a natura est, vel erit, vel potest esse monstrum'. |