Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 1/Q19
From The Logic Museum
< Authors | Buridan | Quaestiones in analytica priora | Liber 1
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
Quaestio 19a UTRUM SYLLOGISMI IN PRIMO MODO PRIMAE FIGURAE TENEANT GRATIA FORMAE | |
Decima nona quaestio est utrum syllogismi in primo modo primae figurae teneant gratia formae. | |
1. Arguitur primo quod non, per aliquas instantias: quia omne animal si est risibile est homo; sed omne animal est animal si est risibile; ergo omne animal est homo; iste est primus modus primae figurae, et tamen non valet, quia praemissae sunt verae et conclusio falsa. | |
2. Item, sic: omnis homo vel asinus est asinus; sed omnis homo est homo vel asinus; ergo omnis homo est asinus; praemissae sunt verae et conclusio est falsa, et tamen ibi est primus modus primae figurae. | |
3. Item, cuiuslibet contradictionis altera pars est vera; sed omnis propositio est contradictionis altera pars; ergo omnis propositio est vera; patet quod praemissae sunt verae et conclusio falsa; et tamen videtur esse primus modus primae figurae. | |
4. Item omnia animalia sunt rationalia vel irrationalia, sed omnis homo et equus sunt animalia; ergo omnis homo et equus sunt rationalia vel irrationalia; praemissae sunt verae' et conclusio est falsa: quia ad istam conclusionem 'omnis homo et equus sunt rationalia vel irrationalia' sequitur quod tu et equus essetis rationalia vel irrationalia, quod tamen est falsum cum unus sit rationalis et alter irrationalis. | |
5. Item, ponamus quod sint mille stellae et non plures; tunc arguitur sic: omnes stellae sunt mille, omnes planetae sunt stellae; ergo omnes planetae sunt mille; praemissae sunt verae secundum casum positum, et conclusio est falsa. | |
6. Item ponamus quod nullus sit pater vel filius nisi deus; tunc arguitur sic: omnis deus est pater, omnis filius est deus; ergo omnis filius est pater; praemissae sunt verae secundum casum positum, et conclusio est falsa, prout tenendum est ex fide; et tamen iste syllogismus erat directe in primo modo primae figurae; ergo non valet gratia formae, cum non teneat in omnibus terminis*. | |
Oppositum videtur esse de intentione Aristotelis; immo, secundum Aristotelem, syllogismi in illis quattuor modis primae figurae sunt perfecti, id est evidentes in inferendo conclusionem, quia tenent directe et evidenter per dici de omni aut de nullo. | |
Tunc, pro ista quaestione et pro aliis, debetis supponere, quantum ad quid nominis terminorum, ea quae habemus in Summulis* et in isto libro, scilicet quod prima figura est quando medium subiicitur in maiori propositione et praedicatur in minori, et primus modus huius figurae est quando arguitur ex ambabus universalibus affirmativis ad inferendum conclusionem universalem affirmativam. | |
Debetis etiam supponere quod consequentia 'formalis'* dicitur quae vel sibi consimilis in forma valet in omnibus terminis in quibus formaretur; et si in aliquibus terminis non esset bona consequentia in tali forma, tunc talis consequentia non esset formalis. | |
Istis visis, ego ad praesens, pro ista quaestione et omnibus sequentibus, expediam me de terminis divinis*. Et pono istam conclusionem quod si ista nomina 'A', 'B', 'C' ponantur esse nomina substantiva masculini generis, ista non erit consequentia formalis 'omnis B est A, omnis C est B; ergo omnis C est A'. Quia non in omnibus terminis valeret syllogismus de forma arguendi; et est instantia quae posita fuit alias, in arguendo, quod omnis deus est pater et omnis filius est deus, posito, ut dicebam, quod non sit alius filius vel pater quam deus; tamen non sequitur quod omnis filius est pater. | |
Sed aliqui* dicunt quod in neutro genere est consequentia formalis, ut 'omne B est A, omne C est B; ergo omne C est A'. Tamen petatis de hoc a theologis*, faciendo talem instantiam: ponendo quod nullum sit generans vel genitum nisi deus, tunc arguitur sic 'omne omnipotens est genitum, omne generans est omnipotens; ergo omne generans est genitum'. Praemissae sunt verae in casu posito; et inquiratis a theologis* si conclusio sit falsa. | |
Alii* aliter ponunt quod illi syllogismi essent formales sub isto modo loquendi 'omne quod est B est A, omne quod est C est B; ergo omne quod est C est A'. Et ideo dicunt quod iste est bonus syllogismus 'omne quod est deus est filius, omne quod est pater est deus; ergo omne quod est pater est filius'. Sed quamvis ista forma concedatur, tamen de veritate propositionum diversi diversimode dicunt. | |
Aliqui* enim dicunt istam conclusionem esse falsam 'omne quod est pater est filius', et dicunt maiorem etiam esse falsam, scilicet 'omne quod est deus est filius'. Alii* autem dicunt omnes tales propositiones esse veras, propter hoc quod omne adiectivum quod non supponit determinate pro aliqua persona, ita quod non pro alia, potest universaliter subiici omni praedicato supponenti determinate pro aliqua persona. Verbi gratia, dicunt quod omne aeternum est pater, omne increatum est pater, similiter omnis deus est pater; ideo habetis quod unicus est aeternus et unicus est increatus; modo illud adiectivum quod substantivatur in neutro genere non determinat sibi aliquam personam; ideo dicunt quod ita verum est dicere 'omne quod est deus est pater' sicut est verum dicere 'omne aeternum est pater'. Quo modo sit de omnibus istis dicendum petatis a theologis*. | |
Et sicut in istis terminis instatur contra Barbara, ita instaretur contra Celarent et contra alios modos tam primae figurae quam secundae vel tertiae. Non enim valet syllogismus sic arguendo 'nullus pater est filius, omnis pater est deus; ergo nullus deus est filius*', quia praemissae sunt verae secundum casum positum et conclusio falsa. | |
Sed ego nunc protestor quod quidquid dicam de caetero, vel in ista quaestione vel in sequentibus, ego dicam hoc ac si nos vocaremus illos syllogismos 'formales' qui non habent instantiam nisi in terminis divinis. Et tunc pono istam conclusionem quod primus modus primae figurae est formalis sub isto modo loquendi 'omne quod est B est A, omne quod est C est B; ergo omne quod est C est A'; et est perfectus, quia tenet manifeste et expresse per dici de omni. | |
Secundo, dico quod omnis talis forma, scilicet 'omne B est A, omne C est B; ergo omne C est A' valet nisi sint ibi aliqui termini ampliativi ad praeteritum vel futurum. Quia si non sit ampliatio ad praeteritum vel futurum, tunc istae aequivalent 'B est A' et 'quod est B est A'; et ideo si valeant sub isto modo loquendi 'quod est B est A', oportet quod valeant sub alio modo. | |
Et sicut dico de isto primo modo, ita intelligatis de omnibus illis modis primae figurae, vel etiam aliarum figurarum. Quo modo autem sit dicendum si termini sint ampliativi, hoc videbitur in alia quaestione sequenti. | |
Tunc ad rationes. | |
1. Ad primam dico quod ista propositio 'omne animal si est risibile est homo'* potest intelligi tamquam una hypothetica condicionalis, scilicet sub hoc sensu 'omne animal est homo si ipsum est risibile', et est vera propositio; sed tunc minor non bene sumeretur sub termino distributo, nec est ibi forma primae figurae. Alio modo ista propositio potest sic intelligi quod sit una propositio categorica de condicionato extremo, et erit sensus 'omne quod est animal si est risibile est homo'; et tunc erit forma primae figurae, sed maior esset falsa, quia lapis est animal si est risibile, immo omne ens in mundo est animal si est risibile; ideo maior erat simpliciter neganda in isto sensu. | |
2. Ad aliam, eodem modo dico quod ista propositio 'omnis homo vel asinus est asinus'* potest intelligi uno modo quod sit propositio hypothetica disiunctiva, et tunc non erit forma primae figurae; alio modo quod hoc totum 'homo vel asinus' sit unum subiectum distributum per hoc signum 'omnis', ita quod sit sensus 'omne quod est homo vel asinus est asinus', et tunc erit forma primae figurae et primi modi, sed illa maior est simpliciter falsa. | |
3. Ad aliam dico quod non est forma primi modi: quia totale subiectum sub quo capiebas minorem non erat distributum in maiore, immo solum pars eius; quia hoc totum 'contradictionis altera pars' erat ibi subiectum, et non distribuebatur nisi obliquus; ideo in minori propositione non debebat sumi sub totali subiecto, sed solum sub obliquo distributo. | |
4. Ad aliam rationem, in qua dicebatur 'omnia animalia sunt rationalia vel irrationalia', vel etiam 'omne animal est rationale vel irrationale'*, si in istis scolis esset modo unicum animal irrationale cum omnibus nobis, vos deberetis dicere quod in istis scolis sunt plura animalia, tam rationalia quam irrationalia. Probatio: ponamus quod nos simus centum animalia rationalia praecise, tunc in istis scolis erunt centum et unum animalia non rationalia; quia nos et illud brutum non sumus rationalia, et ideo sumus irrationalia. | |
5. Ad aliam dico quod, quamvis essent mille stellae et non essent plures quam mille, tamen ista esset falsa 'omnes stellae sunt mille'* capiendo signum distributive; sed capiendo collective esset vera, sed tunc non valeret syllogismus, nec esset primus modus primae figurae, quia primus modus non est nisi ubi subiectum distribuitur in maiore. Et est simile sicut si diceremus 'omnes apostoli sunt duodecim'*; haec enim distributive esset falsa, quia Petrus et Paulus sunt apostoli, qui tamen non sunt duodecim. | |
6. De ultima ratione dictum fuit in positione. | |
Et terminetur quaestio. |