Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 1/Q31

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q30 Q32
Latin English
Quaestio 31a UTRUM VALEANT SYLLOGISMI DE POSSIBILI ET DE NECESSARIO SICUT VALENT ILLI DE INESSE
Tricesima prima quaestio est utrum valeant syllogismi de possibili et syllogismi de necessario sicut valent illi de inesse. Et intendo semper loqui de illis de possibili et de illis de necessario divisis, et capiendo etiam propositiones negativas de modo affirmato.
1. Arguitur primo quod non valeant syllogismi de necessario, instando in Baralipton: quia omnem deum necesse est esse iustum et omnem creantem necesse est esse deum; ergo, concludendo indirecte, concludemus 'quoddam iustum necesse est esse creantem'; modo haec conclusio est falsa, et praemissae erant verae; ergo syllogismus non valet.
2. Similiter arguitur de syllogismis de possibili, instando contra primum modum: quia ponamus quod omne currens sit equus et quod omnis homo possit esse currens; tunc videtur quod ista sit vera 'omne currens potest esse equus'; et tunc formetur sic syllogismus 'omne currens potest esse equus et omnis homo potest esse currens; ergo omnis homo potest esse equus'; patet quod ille syllogismus non valet, quia conclusio est manifeste falsa, et tamen praemissae sunt verae.
3. Oppositum utriusque arguitur. Primo, quantum ad syllogismos de necessario dicit Aristoteles, primo huius, quod similiter et in eisdem modis valent syllogismi de necessario sicut illi de inesse.
4. Sed quantum ad syllogismos de possibili dicit Aristoteles, primo huius, quod si ad A esse sequitur B esse, tunc ad A esse possibile sequitur B esse possibile'; et sic videtur dicere quod sicut ex praemissis de inesse sequitur conclusio de inesse, ita ex praemissis de possibili sequitur conclusio de possibili.
Notandum est, sicut dictum fuit prius, quod in propositionibus tam de possibili quam de necessario subiectum ampliatur ad supponendum non solum pro his quae sunt sed etiam pro his quae possunt esse, nisi prohibeatur ampliatio per istam additionem 'quod est'. Cum enim dico 'quod est B potest esse A', 'B' supponit solum ibi pro his quae sunt; sed cum dico 'B potest esse A', 'B' supponit tam pro his quae sunt quam pro illis quae possunt esse, ideo valet istam 'quod est vel potest esse B potest esse A'.
Istis notatis, primo dicam si propositiones capiantur sine ista additione 'quod est', deinde dicam si illa additio ponatur.
Quantum ad primum, dico quod quattuor primi modi valent tam de possibili quam de necessario. Et sunt modi perfecti, quod evidenter potest apparere si maiores explicite ponantur. Verbi gratia, de necessario, ut 'omne B necesse est esse A, omne C necesse est esse B; ergo omne C necesse est esse A': quia si exponatur maior, tunc minor manifeste sumetur sub distributione maioris, scilicet dicendo sic 'omne quod est vel potest esse B necesse est esse A' (uel 'de necessitate est A') 'et omne C de necessitate est B; sequitur evidenter conclusio per dici de omni. Ita etiam sequitur in Celarent, ut 'omne B necesse est non esse A, omne C necesse est esse B; ergo omne C necesse est non esse A'; et similiter de modis particularibus.
Sic etiam dicam de possibili quod sequitur 'omne B potest esse A et omne C potest esse B; ergo omne C potest esse A'. Quia explicetis et exponatis maiorem, tunc minor evidenter sumetur sub eius distributione, dicendo sic 'omne quod est vel potest esse B potest esse A et omne C potest esse B'; sequitur evidenter conclusio. Et ita diceremus de aliis.
Secunda conclusio ponitur quod Celantes, qui est modus primae figurae indirectus non valet de possibili. Quia omnem deum possibile est non creare et omnem primam causam possibile est esse deum, et tamen conclusio indirecta esset falsa, scilicet 'omnem creantem possibile est non esse primam causam'.
Tertia conclusio ponitur quod secunda figura non valet de possibili. Quia omnem primam causam possibile est non creare et omnem deum possibile est non creare, et tamen conclusio esset falsa, scilicet quod omnem deum possibile est non esse primam causam. Et similiter instaretur in aliis modis.
Quarta conclusio est quod omnes modi secundae figurae valent ex propositionibus de necessario. Quia Cesare, et Camestres, et Festino reducerentur ad primam figuram per conversiones negativarum; quia dictum fuit prius quod universales negativae de necessario bene convertuntur. Sed Baroco, et similiter alii modi praedicti, possunt perfici per impossibile. Et probatur: quia ex maiore et opposito conclusionis concluderetur oppositum minoris.
Quinta conclusio est quod omnes modi tertiae figurae valent tam de possibili quam de necessario ad concludendum particularem. Et omnes possunt perfici per syllogismos expositorios, aut etiam per impossibile, quia semper ex opposito conclusionis et minore fieret bonus syllogismus in prima figura ad inferendum oppositum maioris.
Deinde dicam si ampliatio prohibeatur per 'quod est', ita quod subiectum supponat solum pro his quae sunt. Et quantum ad hoc erit prima conclusio quod prima figura non valet de possibili. Instaremus enim ponendo quod luna modo careat lumine, ita quod sit totaliter eclipsata; tunc arguitur sic 'omne quod est lucens potest esse aliud a luna (immo de facto est aliud a luna), sed omnis luna potest esse lucens; ergo omnis luna potest esse aliud a luna'; praemissae sunt verae et conclusio falsa; ergo non valet syllogismus. Similiter, eodem casu posito, instaretur contra secundum modum: quia omne quod est lucens potest non esse luna, et omnis infimus planetarum potest esse lucens; ergo omnis infimus planetarum potest esse luna; praemissae sunt verae et conclusio falsa; ideo non valet syllogismus.
Ultimo dico quod primus modus et tertius secundae figurae non valent de necessario ad concludendum conclusionem de necessario. Quia instaremus sic: ponendo quod modo deus non est creans, tunc omne quod est creans necesse est non esse deum (hae est vera secundum casum positum), et omnem primam causam necesse est esse deum. ergo omnem primam causam necesse est non creare; praemissae sunt verae, secundum casum positum, et conclusio falsa; ergo processus non valet.
1. Tunc respondendum est ad rationes. Ad primam, quae arguebat de Baralipton, concedo quod non valet ex propositionibus de necessario. Sed omnes modi directi valent de necessario qui valent de inesse.
2. Ad aliam, dico quod haec est falsa 'omne currens potest esse equus', quamvis de facto omne currens sit equus. Unde non sequitur 'omne B est A; ergo omne B potest esse A', quia subiectum in consequente est magis amplum quam in antecedente. Sed bene sequitur 'omne B est A; ergo omne quod est B potest esse A', posito tamen quod aliquod B sit A. Et sic videtur illa instantia non valere, quia debebat negari maior. Tamen si accepta fuisset cum 'quod est', ipsa fuisset vera per casum; sed tunc concessum fuit quod talis syllogismus de possibili non valet.
3. Ad auctoritates Aristotelis quae adductae fuerunt in oppositum, concedo quod omnes modi directi qui valent de inesse valent etiam de necessario; sed hoc non est universaliter verum de modis indirectis.
4. Sed ad auctoritatem quae erat de illis de possibili, dico quod illa habebat suam veritatem quantum ad compositas de possibili, non quantum ad divisas. Unde universaliter concedendum est quod si ex aliquo antecedente sequitur aliquod consequens, tunc oportet si antecedens est possibile quod consequens sit possibile; et hoc dicebat illa auctoritas.

Notes