Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 1/Q4

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q3 Q5
Latin English
Quaestio 4a UTRUM SYLLOGISMUS SIMPLICITER SIT GENUS AD SYLLOGISMUM DIALECTICUM ET AD DEMONSTRATIVUM
Quarta quaestio est utrum syllogismus simpliciter sit genus ad syllogismum dialecticum et ad demonstrativum.
1. Et arguitur quod sic: quia cum Aristoteles, primo Topicorum, enumerasset syllogismum dialecticum et syllogismum demonstrativum, ipse dixit "species igitur syllogismorum sunt hae quae dictae sunt"*; modo species dicitur correlative ad genus, ut dicit Porphyrius*; ergo syllogismus est genus dialectici et demonstrativi.
2. Item, arguitur per definitionem generis: quia genus est quod praedicatur de pluribus differentibus specie in eo quod quid est; modo syllogismus praedicatur in eo quod quid est de syllogismo dialectico et demonstrativo; et cum dialecticus et demonstrativus differant specie, igitur syllogismus est genus eorum. Et ego probo quod syllogismus dialecticus et demonstrativus differunt specie inter se; primo quia sunt diversarum scientiarum, et talia differunt inter se, ut patet secundo Metaphysicae*; secundo quia plus differunt dialecticus et demonstrativus quam duo dialectici differunt, et cum duo dialectici differant numero, ergo dialecticus et demonstrativus plus differunt quam numero, quod non esset nisi differrent specie.
3. Item, syllogismus dialecticus et demonstrativus habent operationes et fines differentes specie, scilicet scientiam et opinionem; ergo differunt specie.
4. Item, ad principale arguitur: quia syllogismus vel est genus ad dialecticum et ad demonstrativum, vel est totum in modo; sed non est totum in modo; ergo est genus. Maiorem omnes concedunt. Et minor probatur: primo quia totum in modo* debet esse terminus communis simplex sumptus sine determinatione; modo sic non est de syllogismo simpliciter, quia hic ponitur haec determinatio 'simpliciter'.
5. Et confirmatur: quia totum in modo debet vere praedicari de sua parte; modo syllogismus simpliciter non vere praedicatur de syllogismo dialectico, quia syllogismus dialecticus est contractus et debet esse contractus ad materiam probabilem; sed syllogismus simpliciter non debet esse contractus ad materiam probabilem; ideo syllogismus dialecticus non est syllogismus simpliciter.
Oppositum arguitur: quia ad eandem scientiam spectat determinare de genere et de suis speciebus; sed non ad eandem scientiam spectat determinare de syllogismo simpliciter et de syllogismo dialectico vel demonstrativo, quia alia est scientia libri Priorum, alia est scientia libri Topicorum et alia Posteriorum.
Item, genus non praedicatur denominative de suis speciebus; sed syllogismus praedicatur denominative de syllogismo dialectico, quia dicitur, primo Topicorum,quod syllogismus dialecticus est qui ex probabilibus est syllogizatus.
Item, prius arguebatur quod syllogismus simpliciter non vere praedicatur de syllogismo dialectico; igitur non est genus ad ipsum.
Notandum est quod, sicut ante dictum fuit, ibi capitur iste terminus 'simpliciter' prout tantum valet sicut 'sine addito', et ideo sensus quaestionis non est quod haec dictio 'simpliciter' sit determinatio huius termini 'syllogismus', immo est determinatio modi nostri loquendi. Quando enim loquimur de syllogismo sine determinatione sibi addita, nos loquimur simpliciter de eo, et si loquimur cum determinatione, loquimur de eo secundum quid. Et ideo sensus quaestionis est utrum syllogismus simpliciter, id est utrum syllogismus, simpliciter loquendo et sine additione, sit genus ad syllogismum dialecticum et demonstrativum. Et statim potest dici quod nullus syllogismus est genus vel totum in modo ad dialecticum et demonstrativum, quia nec iste nec iste, et sic de alii. Sed quaestio est utrum iste terminus 'syllogismus' sit genus vel totum in modo ad istos terminos 'syllogismus dialecticus' et 'syllogismus demonstrativus'.
Et de hoc pono duas conclusiones: prima conclusio est quod non est genus ad eos, secunda conclusio est quod iste terminus 'syllogismus' est totum in modo ad eos. Prima conclusio probatur: quia genus debet contrahi ad suas species per differentias formales, et non per differentias se tenentes ex parte materiae, sicut determinatum est quarto Metaphysicae*; modo syllogismus, id est iste terminus 'syllogismus', contrahitur ad syllogismum dialecticum et demonstrativum per probabilitatem et necessitatem praemissarum; modo praemissae sunt materia syllogismi: ideo illae differentiae sunt materiales.
Secunda conclusio patet: quia determinatio quae non est quidditativa et specifica constituit partem in modo, et sic est hic. Et si tu quaeras utrum iste terminus 'syllogismus' sit aliquod genus, et si sic quae sint tunc eius species, respondeo quod ipse est unum genus, et eius species acciperentur secundum diversas figuras syllogisticas, quia differentiae illarum figurarum se tenent ex parte formae syllogisticae. Si ergo iste terminus 'A' imponeretur ad significandum omnes syllogismos primae figurae, et 'B' syllogismos secundae figurae, et 'C' syllogismos tertiae figurae, tunc iste terminus 'syllogismus' esset genus ad omnes istos terminos 'A', 'B', 'C'.
Et per haec breviter respondetur ad rationes.
1. Ad primam, dico quod aliquando, improprie loquendo, philosophi vocant partes in modo 'species', et sic fecit Aristoteles in primo libro Topicorum*.
2. Ad aliam, dico quod syllogismus dialecticus et demonstrativus si fiant in eadem figura et in eodem modo non differunt specie, sicut homo albus et homo niger non differunt specie in genere quidditativo hominis sed solum ratione differentiae specificae coloris, et ita syllogismus dialecticus et demonstrativus non differunt specie in genere syllogismi, sed in genere pertinente ad condiciones praemissarum.
4. Ad aliam, concessum est quod est totum in modo. Et quando arguitur quod non, quia accipitur cum determinatione, responsum est quod ista determinatio 'simpliciter' non debet intelligi nec construi tamquam determinatio 'syllogismi'.
5. Ad confirmationem, dico quod syllogismus simpliciter, id est iste terminus 'syllogismus' acceptus sine determinatione, bene praedicatur de isto termino 'syllogismus dialecticus' vel 'demonstrativus', quia verum est dicere quod syllogismus dialecticus est syllogismus. Unde terminus non contractus bene praedicatur de termino contracto, licet non sit verum dicere quod terminus contractus sit terminus non contractus.

Notes