Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 1/Q3

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q2 Q4
Latin English
Quaestio 3a UTRUM DIFFINITIO SYLLOGISMI QUAM PONIT ARISTOTILES SIT BONA
Tertia quaestio est utrum definitio syllogismi sit bona quam ponit Aristoteles talem "syllogismus est oratio in qua quibusdam positis aliud ab his quae posita sunt de necessitate sequitur ex eo quod haec sunt"*.
1. Et arguitur quod haec definitio non sit bona: primo, quia syllogismi non est definitio, quia complexi non est definitio, et etiam accidentis non est definitio, ut dicitur secundo huius*; modo syllogismus est quoddam complexum, et etiam accidens; ergo ... et caetera.
2. Item, quod syllogismus non sit oratio probatur sic: quia plures orationes non sunt una oratio, sicut plures homines non sunt unus homo; sed syllogismus est plures orationes, quia est duae praemissae et una conclusio, cum totum sit suae partes; ergo non est oratio.
3. Item, probo quod non de necessitate sequitur conclusio: quia si praemissis positis conclusio non formaretur ipsa non sequeretur; immo possibile est quod non formetur; ergo possibile est quod non sequatur; igitur non de necessitate sequitur.
4. Item, arguitur contra istam clausulam "ex eo quod haec sunt": quia quando conclusio concluditur, iam praemissae non amplius sunt, sed transiverunt; et ideo conclusio non sequitur ex eo quod praemissae sunt, licet forte sequatur ex eo quod fuerunt. Et hoc argumentum videtur esse manifestum de syllogismo vocali.
5. Deinde arguitur contra totam definitionem: quia illa definitio non est bona quae convenit aliis a definito; sed ista est huius modi. Probatio: quia convenit inductioni: nam in inductione quibusdam praemissis positis sequitur de necessitate conclusio; similiter ista definitio convenit consequentiae ab exponentibus ad expositam, ubi quibusdam positis, scilicet exponentibus, sequitur de necessitate conclusio, scilicet exposita, et tamen ibi non est syllogismus, cum non obseruetur modus nec figura.
6. Item, haec definitio non convenit omni syllogismo; ergo non est bona. Consequentia est de se nota: sed probo antecedens: quia haec definitio non convenit enthymemati: quia in enthymemate non ponuntur quaedam praemissae, sed una tantum; tamen Aristoteles, in primo Posteriorum*, dicit quod enthymema vere est syllogismus; ergo non convenit omni syllogismo.
Oppositum arguitur per Aristotelem, qui dat illam definitionem tamquam bonam.
Primo notandum est quod proprie loquendo ibi non definitur syllogismus (quia definitum debet converti cum definitione et nullus syllogismus convertitur cum hac definitione), sed ibi definitur iste terminus 'syllogismus'*. Verum est etiam quod potest concedi quod syllogismus ibi definitur, capiendo 'syllogismum' secundum suppositionem materialem. Potest etiam concedi quod improprie loquendo ibi definiuntur omnes syllogismi, quia quilibet syllogismus significatur per istum terminum 'syllogismus', qui hic definitur. Et ad istum sensum dicit Commentator, in prooemio de Anima*, quod definitiones sunt non universalium, ut dicebat Plato, sed rerum singularium extra animam exsistentium.
Secundo etiam notandum est quod ista definitio non est simpliciter quidditativa* propriissime dicta. Quia sic non definiuntur termini accidentales et connotativi*, sed solum termini substantiales*, ut determinatum est septimo Metaphysicae*, et etiam quia differentiae sequentes istud genus 'oratio' non sunt differentiae specificae orationis, quod tamen oporteret si definitio esset simpliciter quidditativa. Sed ista est descriptio*, ad quam sufficit quod sit convertibilis cum descripto et quod explicite exprimat quid nominis ipsius descripti sine superfluitate vel nugatione.
Tunc ego dico quod haec descriptio est bona si debite sit intellecta. Quoniam ista descriptio explicat sufficienter et sine nugatione conceptum descripti et est convertibilis cum descripto; ergo est bona. Consequentia patet: quia haec sufficiunt ad bonam descriptionem, ut dicebatur. Sed declaro antecedens; probo quod explicat conceptum et naturam ipsius syllogismi; quia omnem syllogismum* oportet esse constitutum ex duabus praemissis et conclusione et quod sit necessaria illatio conclusionis ex praemissis; et manifestum est quod haec omnia explicite exprimuntur in hac descriptione. Declaro etiam quod ipsa sit convertibilis cum isto termino 'syllogismus': quia satis manifestum est quod ipsa convenit omni syllogismo. Et potest ostendi quod non convenit aliis: quia per hoc quod dico "syllogismus est oratio" differt syllogismus a terminis incomplexis; et cum dicitur "in qua quibusdam positis", debet exponi id est quibusdam propositionibus praemissis, non solum quibusdam terminis, et per hoc differt syllogismus ab enthymemate et a conversione et aequipollentia, et ab huius modi consequentiis, scilicet unius propositionis ad aliam.
Item, notetis quod quamvis omnes* communiter dicant quod haec dictio "positis" debet glossari id est dispositis in debito modo et in debita figura, ad excludendum inductionem et multas alias consequentias inordinatas*, tamen ego credo quod illa expositio non sit conveniens: quia non debet declarari quid est syllogismus ex eo quod est in bono modo et in bona figura, immo ex ista definitione declarabitur qui sunt modi debiti et qui sunt inutiles. Nec est verum quod omnes syllogismi sint in istis tribus figuris de quibus determinatur in isto libro, ut postea videbitur. Et ideo credo quod quotienscumque aliquibus praemissis positis sequitur de necessitate conclusio, non solum vocaliter, sed etiam mentaliter ab illis praemissis et ab unaquaque illarum diversa*, tunc semper est bonus syllogismus*, dum tamen sit consequentia formalis*, de qua semper intelligimus in hoc libro. Et ideo quandocumque Aristoteles potest probare quod ex talibus praemissis sequitur talis conclusio, ipse concludit quod ille est bonus modus syllogisticus. Et ideo haec dictio "positis" capiatur secundum sensum proprium eius.
Deinde, quando dicitur "aliud sequitur" debet exponi: id est alia propositio sequitur, scilicet conclusio. Dico sic "aliud" quod non solum secundum vocem sed etiam secundum rationem mentalem sit alia a praemissis et ab unaquaque earum. Et per hoc differt syllogismus ab illa consequentia quae est concludendo ex copulativa alteram eius partem. Et credo etiam quod per hoc differt syllogismus ab illa consequentia quae est ab exponentibus ad expositam, quoniam exponentes non differunt ab exposita nisi secundum vocem, et non secundum intentionem mentalem.
Deinde, dicitur "ex necessitate", et per hoc removentur coniugationes inutiles et syllogismi peccantes in forma*; et debet exponi id est de consequentia formali.
Deinde, dicitur "ex eo quod haec sunt" ad removendum inductionem*, quae non concludit gratia formae ex eo quod haec sunt, id est in virtute praemissarum positarum; immo ad hoc quod concluderet gratia formae indigeret supplemento per quod reduceretur ad syllogismum, et hoc apparebit secundo huius.
Hoc viso, soluendae sunt rationes.
1. Ad primam,dico quod licet syllogismus sit complexus, tamen iste terminus 'syllogismus' est incomplexus. Concedo etiam quod accidentis non est definitio simpliciter quidditativa; tamen eius bene est descriptio.
2. Ad secundam, dico quod syllogismus non est plures orationes; immo est una oratio, non categorica sed hypothetica*, in qua plures categoricae coniunguntur per hanc dictionem 'ergo' vel aequivalentem. Et quando dicitur quod syllogismus est duae praemissae et una conclusio, ego nego istam. Et quando tu dicis quod totum est omnes suae partes*, concedo quod totum est omnes suae partes copulative, sive collective, non tamen aliqua earum. Et sic negatur quod syllogismus est duae praemissae et una conclusio; homo enim non est caput et bracchium, sed omnes partes simul. Modo, breviter, praemissae et conclusio non sunt omnes partes syllogismi; immo est alia pars coniungens praemissas conclusioni, scilicet ista dictio 'ergo'.
3. Ad aliam, concedo quod de virtute sermonis conclusio non de necessitate sequitur ex praemissis, quia potest non formari et ita non sequi. Tamen de necessitate sequitur ad istum sensum quod si perficiatur consequentia, ipsa est necessaria, eo modo quo necessitas convenit propositionibus.
4. Ad aliam, concedo quod in praeciso tempore in quo conclusio vocalis est praemissae non sunt. Tamen in totali tempore in quo conclusio et praemissae formantur, ego dico quod praemissae et conclusio sunt, non tamen secundum permanentiam simul, sed secundum successionem. Unde per istum modum argueret sophista quod tu non posses mihi verum dicere*: quia quando tu profers subiectum propositionis, praedicatum nondum est, ideo non est ibi propositio; et quando tu profers praedicatum, subiectum non amplius est, ideo etiam non est propositio; ergo numquam est tua propositio; ideo numquam est vera, et sic tu non potes verum dicere. Solutio: concedo quod tua propositio non est in praeciso tempore subiecti, nec in praeciso tempore praedicati; sed ipsa est secundum successionem in totali tempore composito ex tempore subiecti et tempore praedicati; ideo etiam in illo totali tempore est vera, et est eius veritas secundum successionem, sicut esse eius.
5. Ad aliam, quando dicitur quod haec definitio convenit inductioni, nego; quoniam inductio non est consequentia necessaria gratia formae.*
6. Ad ultimam, dico quod illa propositio Aristotelis*, scilicet quod enthymema est vere syllogismus, est falsa de virtute sermonis; sed ad illum sensum est vera quod ex enthymemate* per additionem alterius praemissae fit vere syllogismus.

Notes