Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 2/Q14

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q13 Q15
Latin English
Quaestio 14a UTRUM PETITIO PRINCIPII PECCET CONTRA SYLLOGISMUM SIMPLICITER
Quaeritur decimo quarto utrum petitio principii peccet contra syllogismum simpliciter.
1. Et arguitur quod sic: quia si peccaret solum contra syllogismum dialecticum vel demonstrativum, non pertineret determinare de ea nisi ad librum Topicorum vel Posteriorum, et non ad librum Priorum; sed determinare de ea pertinet ad librum Priorum, ut apparet per Aristotelem, in secundo huius, qui de ea ibi determinat; ergo ... et caetera.
2. Item, peccatum contra modum vel figuram est peccatum contra syllogismum simpliciter, cum ad syllogismum simpliciter requiratur debitus modus et debita figura; sed petitio principii peccat contra modum: quia dicit Aristoteles, in primo Elenchorum, quod omnes loci sophistici, inter quos ipse enumerat petitionem principii, peccant in eo quod sunt immodificati; igitur et caetera.
3. Item, illa ratio peccat contra syllogismum simpliciter quae peccat contra aliquam particulam definitionis syllogismi simpliciter; sed petitio principii est huius modi, quoniam in petitione principii infertur idem per idem, et definitio syllogismi simpliciter ponit quod sequitur aliud per aliud; igitur et caetera.
4. Item, petitio principii non est argumentum; ergo petitio principii non est syllogismus. Et tenet consequentia per locum a superiori ad inferius negative; argumentum enim est superius ad syllogismum, quia dividitur in syllogismum, inductionem, enthymema et exemplum. Sed antecedens probatur: quia per definitionem argumenti, argumentum debet facere fidem de conclusione dubia, et hoc non facit petitio principii; et sic patet quod petitio principii non est bonus syllogismus; ideo peccat contra syllogismum.
5. Item, contra syllogismum dialecticum peccat petitio principii; et omnis syllogismus dialecticus est syllogismus; ergo contra syllogismum peccat petitio principii, et, per consequens, contra syllogismum simpliciter (quia "quod sine addito dico, hoc simpliciter dico", ut habetur in secundo Topicorum).
6. Item petitio principii non solum peccat contra syllogismum dialecticum, nec solum contra demonstrativum; ergo peccat contra aliquid communius, et hoc non videtur esse aliquid nisi syllogismus simpliciter.
Oppositum arguitur: quia non est peccatum contra syllogismum ubi observatur debitus modus syllogisticus et debita figura; sed in petitione principii haec observantur, quia posset peti principium in Barbara; igitur ... et caetera.
Item, evidens falsitas praemissarum non impedit syllogismum simpliciter; igitur neque minor notitia praemissarum.
Item, in petitione principii solum est defectus propter non probare conclusionem; sed probare conclusionem non est de ratione syllogismi simpliciter: quia in hoc syllogismo non probatur conclusio, ut 'omne B est A, omne C est B; ergo omne C est A', et tamen est ibi bonus syllogismus; ergo petitio principii non peccat contra syllogismum simpliciter.
Item, in omni syllogismo circulari est petitio principii, vel in primo syllogismo vel in secundo; et tamen in syllogismo circulari non est peccatum contra syllogismum; igitur ... et caetera.
Primo notandum est quod in proposito 'principium' vocatur conclusio probanda, quia ipsa primo intenditur. Finis autem est primitus in intentione, licet ultimus in executione; ideo sic finis dicitur 'principium'. Et ideo petere principium in proposito describitur quod est accipere conclusionem probandam ad sui ipsius probationem.
Deinde, notandum est quod dupliciter contingit petere principium, ut uult Aristoteles, in secundo huius, scilicet statim et non statim. Dico 'statim' quando idem formaliter accipitur et expresse ad probandum, sive concludendum, se ipsum, ut dicendo 'homo est risibilis; ergo homo est risibilis'. Sed petere non statim est quando ad conclusionem probandam capitur illud quod deberet probari per eam, et hoc est quando minus notum capitur ad probandum magis notum, ut si A sit minus notum quam B et innatum probari per B, erit petitio principii si dicatis 'A est; igitur B est'. Et debetis scire quod hic non petitur principium formaliter et expresse, cum non accipiatur idem ad sui ipsius probationem, sed petitur principium virtualiter: quia si illud quod accipitur pro antecedente probetur sicut innatum est probari, tunc sumetur ad hoc conclusio principaliter probanda, et sic, de primo ad ultimum, sumetur idem ad sui ipsius probationem. Verbi gratia, dicatur 'A est; ergo B est', sed tunc debet probari antecedens, et tunc probetur sic 'B est; ergo A est', et tunc sequitur 'B est; ergo B est'.
Ulterius notandum est quod peccare, proprie loquendo, non invenitur nisi in hominibus liberum arbitrium habentibus. Et tunc peccare contra aliquem est sibi esse obligatum in aliquo et in illo deficere; et sic non peccat petitio principii contra syllogismum, quia in nullo est sibi obligata. Sed improprie, sive transsumptive, loquendo de peccare, peccare contra aliquid est apparere esse illud et non esse illud, sicut diceremus falsum denarium peccare contra denarium, eo quod non habet formam vel materiam debitam denarii.
Tunc breviter pono conclusiones. Prima conclusio est quod petitio quae fit statim peccat contra syllogismum si appareat esse syllogismus: quia non est syllogismus, cum deficiat sibi definitio syllogismi quantum ad istam clausulam 'necesse est aliud sequi', ita quod ab unaquaque praemissarum debet esse alia conclusio.
Secunda conclusio est quod petere principium, sive petitio principii, non statim, observans modum et figuram, non peccat contra syllogismum, quia est vere syllogismus. Et hoc probant quattuor rationes quae prius ad illam partem fuerunt adductae.
Ultima conclusio est quod petitio principii peccat contra syllogismum dialecticum vel demonstrativum: quia de ratione eorum est procedere ex praemissis notioribus conclusione, quod non observat petitio principii.
Ad rationes.
1. Ad primam, dico quod de petitione principii quae non fit statim non pertinet ad istum librum ex eo quod sit peccatum contra syllogismum, sed ex eo quod est peccatum contra syllogismum dialecticum et demonstrativum communiter; quia ea quae sunt communia dictis syllogismis pertinent ad istam scientiam eo quod ista scientia tamquam communior, subalternat sibi scientias Topicorum et Posteriorum.
2. Ad aliam dico quod omnes loci sophistici peccant contra quendam modum vel contra quandam dispositionem debitam syllogismo dialectico, sed non omnes peccant contra modum debitum syllogismo. Et ita debet glossari quod loci sophistici peccant in eo quo immodificantur,
3. Tertia ratio procedit de petitione principii statim.
4. Ad aliam, dico quod 'argumentum' non est superius ad 'syllogismum' sed ad 'syllogismum probantem'. Multi enim sunt syllogismi qui non sunt argumenta quia non sunt innati facere fidem de conclusione dubia, ut 'omne B est A, omne C est B; ergo omne C est A'. Et ideo argumentatio non dividitur in syllogismum secundum eius totam communitatem, sed in syllogismum probativum.
5. Ad aliam, concedo quod contra syllogismum dialecticum peccat petitio principii, et concedo quod omnis syllogismus dialecticus est syllogismus simpliciter; tamen non sequitur quod contra syllogismum simpliciter peccet petitio principii.
6. Ad ultimam, concedo quod petitio principii peccat contra aliquid communius, sive contra rationem alicuius communioris, quam sit syllogismus dialecticus vel demonstrativus, quia peccat contra syllogismum probantem. Tamen non sequitur 'igitur contra syllogismum'. Et si tu dicas "immo bene sequitur, per locum ab inferiori ad superius", dico quod ille locus non valet negative; et ibi, tam in antecedente quam in consequente, implicabatur negatio, quia peccare contra syllogismum probantem includit quod non sit syllogismus probans, ut dictum fuit in exponendo quid nominis; modo non sequitur 'non est syllogismus probans; ergo non est syllogismus'.
Et sic finitur quaestio.

Notes