Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 2/Q18

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q17 Q19
Latin English
Quaestio 18a UTRUM POSSIBILE SIT QUOD IDEM SIMUL TIBI APPAREAT ESSE HOMO ET TIBI APPAREAT NON ESSE HOMO
Quaeritur, decimo octauo, utrum possibile sit quod idem simul tibi appareat esse homo et tibi appareat non esse homo.
1. Arguitur quod sic, in simili: quia semper secundum sensum et intellectum possunt fieri huius modi apparitiones, ut quod tibi sol secundum intellectum appareat esse maior terra et tamen secundum sensum appareat non esse maior terra, sed esse tripedalis; similiter, baculus habens medietatem sui in aqua apparet tibi secundum visum esse fractus et secundum intellectum iudicatur non esse fractus. Nec est mirum, quia, primo Ethicorum, dicit Aristoteles quod in nobis innatum est quoddam principium, scilicet sensus, quod adversatur et obuiat rationi, et tamen hoc non esset nisi quia ad sensum apparet unum et ratio iudicat contrarium.
2. Item, etiam secundum tactum et visum possunt tibi fieri huius modi apparitiones, ut si lapis ponatur sub duobus digitis tuis permutatis secundum situm, ille apparebit esse duo lapides ad tactum, sed tamen ad visum non apparebit tibi esse duos lapides, sed unicus.
3. Item, Socrates apparet tibi esse animal et non esse animal. Hoc ego probo: quia omnis homo apparet tibi esse animal, per scientiam huius propositionis 'omnis homo est animal', et Socrates est homo, ergo Socrates apparet tibi esse animal (ille syllogismus est in Darii); sed in casu possibili, cum hoc Socrates apparet tibi non esse animal, quia forte tu vides eum in campis et apparet tibi quod sit humus vel lapis, et, per consequens, quod non sit animal.
Oppositum arguitur: quia huius modi apparitiones sunt contradictoriae vel contrariae; ideo non stant simul. Propter hoc enim dictum est, in quarto Physicorum, quod non est possibile simul opinari contraria vel contradictoria.
Propter istam quaestionem oportet distinguere de modali composita et de modali divisa. Aliud enim est dicere quod Socrates apparet tibi esse animal et dicere quod tibi est apparens Socratem esse animal, sive quod tibi apparet quod Socrates est animal, quoniam prima est divisa, sive in sensu diviso, et secunda est composita, sive in sensu composito.
Tunc pono conclusiones. Prima est quod propositiones compositae de isto verbo 'apparet', vel 'credit', vel 'opinatur', quarum una est alteri contraria, non stant simul respectu eiusdem et secundum eandem potentiam cognoscitivam. Verbi gratia, non est possibili quod simul tibi appareat secundum visum Socratem esse animal et Socratem non esse animal, vel etiam simul secundum intellectum, saltem per idem medium, Socratem esse animal et Socratem non esse animal, vel Socratem esse hominem et Socratem non esse hominem, quia huius modi apparitiones sunt contrariae et repugnantes.
Tunc alia conclusio est ponenda, quod divisae bene stant simul, sicut arguebat ultima ratio quae adducta fuit ad primam partem quaestionis.
Sed tunc dubitatur quid sit dicendum de diversis potentiis cognoscitivis. Ad quod respondeo quod ponenda est differentia inter apparentiam et iudicium: quoniam propter certum iudicium intellectus caderet falsum iudicium sensus, et tamen propter certum iudicium intellectus non caderet apparentia ad sensus, quod patet per experientiam. Quamvis ita bene astrologi sicut alteri appareat quod ad visum sol sit perceptus forte ut bipedalis, tamen hoc numquam iudicabit astrologus, quia iudicabit simpliciter illam apparentiam esse falsam. Et similiter etiam perspectivus iudicat, et bene facit, quod baculus apparet visui fractus, et tamen non iudicat quod sit fractus, immo simpliciter quod non sit fractus. Et sic manifestum est quod propter iudicium certum intellectus tibi non desinit apparentia ad contrarium, sed desinit iudicium secundum illam apparentiam. Et ideo credendum est quod iudicia sunt contraria et incompossibilia de propositionibus contrariis vel contradictoriis.
In sensu tamen composito non est simile, quia non est possibile quod simul iudices Socratem esse album et Socratem non esse album, vel solem esse maiorem terra et solem non esse maiorem terra, sive per eandem potentiam sive per plures. Tamen possibile est quod simul de utraque contrariarum habeas apparentiam, non tamen iudicabis secundum utramque; immo aliquando forte secundum neutram iudicabis, sed per voluntatem tenebis certum iudicium in suspenso, donec magis examinaveris illas apparentias, et aliquando forte iudicabis unam apparentiam esse veram et alteram falsam, quamvis iudices utrumque oppositorum apparere, scilicet hoc intellectui et illud visui, vel hoc visui et illud auditui. Et causa huius est quia huius modi apparentiae non sunt contrariae nec repugnantes, sicut sunt iudicia; quia ad apparentiam sufficit quod res moverat potentiam cognoscitivam, quod deinde sequeretur iudicium et non esset alia apparentia ad contrarium nisi voluntas libera retineret iudicium in suspenso; sed hoc non sufficit ad iudicium, immo si sint apparentiae simul ad contrarium, non iudicatur secundum utramque sed secundum intentionem vel formam.
Tamen, ultimo, debetis scire quod in sensu diviso possumus de eodem iudicare quod sit animal et quod non sit animal, sicut arguebat ultima ratio adducta in principio quaestionis. Socratem enim iudico esse animal secundum istam propositionem 'omnis homo est animal', quoniam secundum illam propositionem omnem hominem scio et iudico esse animal, et Socrates est homo, ergo Socratem scio esse animal; et tamen cum hoc Socratem iudico non esse animal, secundum hanc propositionem 'hoc quod ego video in campo non est animal', quia hoc credo esse humum vel lapidem, ideo hoc credo non esse animal, et tamen hoc est Socrates; ergo, per syllogismum expositorium sequitur, 'Socratem credo et iudico non esse animal'.
Et secundum illas distinctiones et alia dicta omnes rationes procedunt hinc et inde viis suis.
Et sic est finis quaestionis.

Notes