Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 2/Q2

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q1 Q3
Latin English
Quaestio 2a UTRUM OMNIS SYLLOGISMUS SIT OSTENSIVUS
Quaeritur secundo utrum omnis syllogismus sit ostensivus.
1. Et arguitur primo quod sic: quia minus videtur de syllogismo ad impossibile quod sit ostensivus quam de aliis; ideo si potest probari quod sit ostensivus, concludendum est, per locum a minori, quod omnis syllogismus sit ostensivus. Probo ergo quod syllogismus ad impossibile est ostensivus: quia demonstrare est ostendere; ergo omnis syllogismus demonstrativus est ostensivus; sed multi syllogismi ad impossibile sunt demonstrativi, ut uult Aristoteles, primo Posteriorum, et patet etiam in geometria, et in arithmetica, et in aliis scientiis demonstrativis, quae saepe utuntur syllogismis ad impossibile.
Quod etiam confirmatur: quia primus modus primae figurae videtur esse maxime ostensivus, quia potest inferre conclusionem sine aliqua suppositione, cum in eo sint syllogismi perfecti; et tamen in primo modo primae figurae sunt syllogismi ad impossibile, ut patet in secundo huius; igitur syllogismi ad impossibile sunt ostensivi, quod erat probandum.
Oppositum arguitur: quia, in primo huius et in secundo, ponit Aristoteles differre syllogismos ostensivos a syllogismis ad impossibile; ideo non omnes syllogismi sunt ostensivi.
Item, illi syllogismi nihil ostendunt qui nihil probant; igitur non sunt ostensivi; sed multi syllogismi nihil probant, scilicet syllogismi ex falsis et syllogismi in quibus petitur principium; igitur non omnes syllogismi sunt ostensivi.
Ista quaestio solum mota est ad videndum quid per 'syllogismum ostensivum' debeamus intelligere. De quo sciendum est quod multis modis potest dici syllogismus 'ostensivus'. Uno modo, ex parte illationis solum, et hoc non est proprie esse ostensivum; alio modo ex parte probationis, scilicet quando non solum conclusio de necessitate infertur, sed etiam probatur, ita quod manifestatur eius veritas, vel necessitas, vel saltem probabilitas.
Si igitur syllogismus dicatur 'ostensivus' ex parte illationis solum, hoc posset imaginari dupliciter. Uno modo, quia de necessitate infert conclusionem, et illo modo omnis syllogismus est ostensivus; aliter non esset syllogismus, quia non conveniret sibi definitio syllogismi.
Alio modo, ex parte illationis, diceretur syllogismus 'ostensivus' quia gratia formae esset illativus conclusionis ex positis sine ulteriori suppositione; et sic iste est ostensivus 'omne quod est B est A, omne quod est C est B; ergo omne quod est C est A'. Nam per illum modum arguendi omnes modi trium figurarum quos approbat Aristoteles concludunt gratia formae, quia in omnibus terminis, sive ampliativis sive non ampliativis, tenent, nisi forte de hoc dubitaretur propter terminos divinos, de quibus nihil plus loquor. Sed tamen non omnes syllogismi essent sic ostensivi, quia multi sunt qui de necessitate concludunt, non tamen gratia formae, nisi in virtute alicuius suppositionis superadditae, sicut dicebatur in quaestione praecedenti.
Deinde, si syllogismus dicatur 'ostensivus' ratione probationis, hoc potest intelligi multipliciter. Uno modo, quia est probativus alicuius conclusionis; et sic omnis syllogismus dialecticus vel demonstrativus esset ostensivus; sed syllogismus petens principium non esset ostensivus, nec etiam syllogismus qui esset ex manifeste falsis, saltem sistens in sua prima conclusione, quia tales nihil probant.
Alio modo, magis proprie, dicitur syllogismus 'ostensivus' quia est probativus suae primae conclusionis. Et ita syllogismus ad impossibile non esset ostensivus quia non probat suam primam conclusionem, licet probet et demonstret ex hypothesi aliam conclusionem, principaliter intentam, sicut dicebatur in alia quaestione.
Tertio modo, propriissime, dicitur syllogismus 'ostensivus' qui ex positis, sine aliqua suppositione, est probativus conclusionis principaliter intentae. Et isto modo multi sunt syllogismi ostensivi quantum ad suas primas conclusiones, qui tamen hoc ultimo modo non dicuntur 'ostensivi', sed dicuntur 'ex hypothesi', scilicet omnes syllogismi qui fiunt ad conclusionem non principaliter intentam, ad quam transferimus nos, ex qua probata postea nos concludimus conclusionem principalem in virtute alicuius suppositionis. De hoc explicatum fuit in alia quaestione.
Et per ista dicta vos habetis quod multis modis idem syllogismi possunt dici 'ostensivi' et 'ex hypothesi'. Tamen secundum aliquos modos repugnat quod idem syllogismus dicatur 'ostensivus' et 'ex hypothesi'. Potestis etiam videre quod aliquis syllogismus diceretur propriissime 'ostensivus' ad aliquam conclusionem, quae non esset principaliter intenta, et tamen ad conclusionem ulteriorem, quae ex prima conclusione inferretur, posset vocari 'ex hypothesi'.
Rationes quae fiebant in principio quaestionis procedunt satis viis suis.
1. Unde posset concedi quod syllogismus ad impossibile in respectu suae primae conclusionis diceretur 'ostensivus' ex parte illationis, sed non ex parte probationis. Sed in respectu conclusionis principaliter intentae posset dici 'ostensivus' et ex parte probationis, communiter loquendo, quia probat eam, sed non proprie loquendo, quia non probat eam nec infert eam nisi in virtute suppositionum appositarum vel subintellectarum.
Et terminetur quaestio.

Notes