Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 2/Q3

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q2 Q4
Latin English
Quaestio 3a UTRUM IDEM SYLLOGISMUS POSSIT INFERRE PLURES CONCLUSIONES
Quaeritur tertio utrum idem syllogismus possit inferre plures conclusiones.
1. Et arguitur quod non: quia idem in quantum idem semper est aptum natum facere idem, et non diversa, ut dicitur secundo de Generatione; igitur idem syllogismus semper debet inferre eandem conclusionem, et non diversas.
2. Item, a quo res habet entitatem, ab illo habet identitatem vel diversitatem; sed causatum habet entitatem a suis causis; igitur etiam ab eis habet identitatem vel diversitatem, et ideo causis manentibus eisdem, causatum semper debet manere idem; cum ergo praemissae sint causae conclusionis in inferendo sequitur quod praemissis exsistentibus eisdem debet semper sequi eadem conclusio; igitur eaedem praemissae non inferunt diversas conclusiones.
3. Item, conclusio est una pars syllogismi, cum syllogismus integretur ex praemissis et conclusione; sed parte alicuius totius mutata non remanet idem totum quod ante; ergo conclusione mutata non remanet idem syllogismus; igitur idem syllogismus non infert diversas conclusiones.
Oppositum determinat Aristoteles in secundo huius.
In ista quaestione ponuntur communiter duae conclusiones. Prima est quod idem syllogismus infert bene plures conclusiones, non aeque primo, sed consequenter se ad invicem habentes, ita quod posteriores inferantur mediante prima. Secunda conclusio est quod idem syllogismus non potest aeque primo et immediate inferre plures conclusiones, sed unicam.
Et hoc totum videtur posse probari per simile in naturalibus. Quoniam sicut est in natura, sic debet esse in arte, eo quod ars imitatur naturam in quantum potest, ut habetur secundo Physicorum. Sed notum est quod idem agens principale non producit aeque primo et immediate diversos effectus, sed consequenter producit diversos; verbi gratia, calor non generat primo et immediate nisi calorem, tamen consequenter generat raritatem et levitatem. Ergo similiter, in artificialibus, unus syllogismus non infert primo et immediate nisi unam conclusionem; tamen consequenter ad primam potest inferre multas alias conclusiones.
Sed de istis duabus conclusionibus, mihi videtur quod prima sit simpliciter concedenda propter istam regulam 'quidquid sequitur ad consequens sequitur ad antecedens'. Debetis tamen notare quod, sicut dixi supra litteram, in proposito capimus 'syllogismum'pro praemissis potentibus inferre conclusionem, et non pro aggregato ex praemissis et conclusione.
Dico ergo quod idem syllogismus, id est eaedem praemissae, inferentes primo aliquam conclusionem, possunt consequenter multas alias conclusiones inferre, aut per conversionem, aut per subalternationem, aut per aequipollentiam. Verbi gratia, 'omne B est A, omne C est B; ergo omne C est A'; tunc, per subalternationem, ad illam conclusionem sequitur 'quoddam C est A', et ad eandem sequitur, per conversionem, 'quoddam A est C', et etiam ad eandem sequitur, per aequipollentiam 'nullum C non est A', vel etiam 'non quoddam C non est A'; ideo omnes illae conclusiones sequuntur ad primas praemissas; et aliis modis etiam aliae, ut, quia ad illam de inesse sequitur illa de possibili, ideo ad dictas praemissas sequitur quod C potest esse A.
Sed mihi videtur quod secunda conclusio prius dicta non sit concedenda. Immo ego pono quod ad easdem praemissas possunt sequi diversae conclusiones non una mediante altera, immo quaelibet immediate. Quod primo probo in syllogismo ex oppositis, arguendo sic 'nulla disciplina est studiosa et omnis disciplina est studiosa'; sequitur per secundam figuram, quod nulla disciplina est disciplina, (et medium est 'studiosa); et ad easdem praemissas sequitur, per tertiam figuram, 'quoddam studiosum non est studiosum' (et est medium 'disciplina'); et neutra illarum conclusionum indiget altera tamquam priori, immo quaelibet sequitur immediate ad praedictas praemissas.
Similiter, in syllogismo expositorio, arguendo sic 'hoc C est A et hoc idem C est B', sequitur statim 'ergo quoddam B est A'; sed etiam ex eisdem praemissis sequitur statim et immediate alia conclusio, scilicet dicendo 'hoc C est A et hoc idem C est B; ergo quoddam C quod est B est A'. Et neutra harum duarum conclusionum sequitur mediante altera, quia neutra sequitur ad alteram gratia formae, et ideo utraque immediate sequebatur ad illas praemissas.
Et similiter esset de primo modo primae figurae, et ita etiam de aliis modis: quia dicendo 'omne B est A, omne C est B', non solum sequitur 'omne C est A', immo etiam sequitur aeque immediate 'ergo omne C quod est B est A'; nec ista sequitur mediante alia, quia illa non sequitur ad aliam; non enim est bona consequentia 'omne C est A; ergo omne C quod est B est A'.
Istis visis, soluendae sunt rationes.
1. Ad primam, quando dicitur quod idem agens manens idem non est aptum natum facere nisi idem primo et immediate, ego concedo, dum tamen sit eodem modo se habens secundum omnes circumstantias intrinsecas et extrinsecas, etiam si non sit agens liberum. Sed dico quod ista propositio non est ad propositum: quia praemissae non agunt conclusionem, immo syllogizans agit et praemissas et conclusionem.
Nec etiam praemissae sunt causae conclusionis, proprie loquendo, quoniam illa conclusio potest formari sine praemissis et ante praemissas, sicut e converso. Nec, proprie loquendo, praemissae inferunt conclusionem, sed homo infert conclusionem ex praemissis. Et declaro quod praemissae, proprie loquendo, non habent causalitatem super conclusionem: quia possunt sumi duae propositiones quarum utraque sequitur ad reliquam secundum eundem modum consequentiae, ut istae duae 'quoddam B est A' et 'quoddam A est B', et tamen non est possibile quod idem respectu eiusdem sit causa et causatum secundum eundem modum causandi.
Si ergo quaeratis quid ergo velimus intelligere per 'sequi hoc ad illud', dico quod per hoc nihil aliud debemus intelligere nisi quod non potest esse ita sicut per antecedens significatur quin sit ita sicut per consequens significatur; et hoc non designat quod unum habeat causalitatem super reliquum.
2. Et per idem solvitur secunda ratio.
3. Ad tertiam rationem, debet dici quod aliquando accipimus 'syllogismum' pro praemissis ad quas sequitur conclusio, et tunc conclusio non est de integritate syllogismi, immo idem syllogismus potest inferre plures conclusiones; aliquando etiam possumus accipere 'syllogismum' pro aggregato ex praemissis et conclusione quia nomina significant ad placitum; et tunc concedo quod mutata conclusione non maneret idem syllogismus.
Et sic est finis istius quaestionis.

Notes