Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 2/Q21

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q20 Q22
Latin English
Quaestio 21a UTRUM EXEMPLUM SIT REDUCIBILE AD SYLLOGISMUM
Quaeritur, vicesimo primo, utrum exemplum sit reducibile ad syllogismum.
1. Arguitur quod non: quia quattuor sunt termini ad minus in exemplo, ut apparet in textu*, et ad syllogismum pertinent solum tres termini; igitur ex exemplo non potest fieri syllogismum.
2. Item, exemplum non de necessitate concludit, quia exemplorum non est quaerenda verificatio, ut patet in primo huius*; sed syllogismus de necessitate concludit; igitur de exemplo non potest fieri bonus syllogismus.
3. Item, si exemplum posset reduci ad bonum syllogismum, hoc esset mediante inductione, quia in primo Posteriorum* dicitur quod exemplum est inductio, scilicet imperfecta, sicut enthymema est syllogismus imperfectus; sed non est possibile quod exemplum reducatur ad syllogismum mediante inductione, quia alia est conclusio exempli et alia inductionis, scilicet una singularis et alia universalis; ideo exemplum non potest reduci ad inductionem, nec, per consequens, ad syllogismum mediante inductione.
Oppositum uult Aristoteles in littera*.
Notandum est quod exemplum fundatur super similitudinem. Et ideo aliquando vocamus 'exemplum' quando unum simile adducimus loco alterius ad illius alterius declarationem. Similiter, exemplum procedit ex praemissis singularibus; et ideo quando etiam ad declarationem alicuius propositionis universalis descendimus ad terminos singulares vel ad propositiones singulares, vocamus hoc 'exemplum'. Tamen, proprie loquendo, prout hic de exemplo loquimur, exemplum est argumentatio procedens ex aliqua praemissa singulari, vel ex pluribus praemissis singularibus, ad conclusionem singularem, propter similitudinem singularium in eo quod praedicatum conclusionis inhaeret eis. Et ideo quattuor ad minus sunt necessaria ad exemplum: primo praedicatum conclusionis, secundo eius subiectum, quod est unus terminus singularis, tertio alter terminus singularis, de quo praedicatum conclusionis praedicatur in praemissa et de quo illud praedicatum conclusionis est manifestius quam de subiecto conclusionis, quarto requiritur aliud in quo dicta singularia habeant similitudinem et per quod idem praedicatum erat manifestum de uno singulari in praemissa; si enim non oporteret quod haec similitudo vere diceretur de illo termino, nulla congruentia esset quare illud quod dicitur de uno concludatur de alio. Verbi gratia, fiat argumentatio exemplaris sic 'illi de Brugis sunt divites; ergo illi de Monte Pessulano sunt divites'; consequentia tenet, quia propter bonum portum maris erat ita de <illis de> Brugis, et in hoc conveniunt illi de Monte Pessulano. Ibi igitur primus terminus, scilicet praedicatum conclusionis, est 'esse divites', et secundus terminus, scilicet subiectum, est 'illi de Monte Pessulano', et tertius terminus est 'illi de Brugis', et quartus terminus, in quo est similitudo, est 'propter bonum portum maris'.
Notandum est igitur quod exemplum reducitur ad syllogismum capiendo pro medio terminum in quo erat similitudo et praedicando de eo praedicatum conclusionis universaliter, et sic fit maior propositio, deinde praedicando illud medium de subiecto conclusionis, et sic fit minor propositio; et tunc concluditur in prima figura, scilicet sic 'omnes habentes bonum portum maris sunt divites, illi de Monte Pessulano habent bonum portum maris; igitur ipsi sunt divites'. Deinde maior propositio probatur exemplariter per unam eius singularem, quae fuit praemissa in exemplo, scilicet per illos de Brugis, qui cum etiam habeant bonum portum maris sunt divites. Et si essent plura singularia de quibus hoc esset manifestum sicut de illis de Brugis, tunc exemplaris probatio esset fortior. Hoc viso, manifestum est quod in probatione illius maioris est modus inductionis, quia est processus a singulari vel a singularibus ad universalem. Tamen est diminuta inductio, quia non in omnibus singularibus inducitur, sed in uno vel in pluribus; sed si esset inductio in omnibus singularibus, tunc esset perfecta. Et ita manifestum est quod exemplum virtualiter continet inductionem imperfectam, sicut enthymema est syllogismus imperfectus, et quod exemplum reducitur ad syllogismum mediante huius modi imperfecta inductione in quantum per eam probatur maior syllogismi.
Et sic poterit dici ad rationes.
1. Ad primam, concedo quod sunt quattuor termini; ideo de exemplo non fit unus syllogismus simplex, sed unus syllogismus cum una imperfecta inductione, probante maiorem illius syllogismi.
2. Ad aliam, concedo quod quamvis exemplum et inductio non de necessitate concludant gratia formae, tamen per additionem praemissae vel praemissarum, per quam additionem fit syllogismus, sic bene fit necessaria consequentia.
3. Ad aliam, visum est quo modo exemplum mediante inductione reducitur ad syllogismum.
Et sic finitur quaestio.

Notes