Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 2/Q20

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q19 Q21
Latin English
Quaestio 20a UTRUM PER INDUCTIONEM PROBATUR PROPOSITIO IMMEDIATA
Quaeritur vicesimo utrum per inductionem probatur propositio immediata.
1. Arguitur quod non: quia idem est propositio immediata et principium demonstrationis, ut dicitur primo Posteriorum*; sed principia demonstrationis nulla probatione probantur, eo quod debent esse per se nota; ergo propositio immediata nec inductione nec probatione alia probatur.
2. Item, ibi est petitio principii ubi nulla est probatio; sed in inductione petitur principium; igitur ... et caetera. Probo minorem: quia inductio procedit ex singularibus ad universalia; modo singularia sunt minus nota universalibus, non solum simpliciter, sed etiam quo ad nos, quoniam in prooemio Physicorum*, dicitur quod ab universalibus ad singularia oportet procedere, propter hoc quod universalia sunt nobis notiora ; ergo inductio procedit ex minus notis et, per consequens, petit principium.
3. Item, nihil est immediatum quod probatur per medium (quod est per se notum); sed inductio procedit per medium, cum sit reducibilis ad syllogismum, qui non est sine medio; igitur per inductionem non probatur immediatum.
Oppositum dicit Aristoteles, in isto secundo*.
Notandum est quod propositiones verae et immediatae sunt principia scientiarum et artium. Sed principia scientiarum et artium sunt duplicia. Quaedam enim sunt manifesta per evidentem inclusionem vel exclusionem terminorum; verbi gratia, quod homo est animal, quod albedo est color, quod triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis. Si enim declaratur quid nominis subiecti, statim apparebit quod dabitur per praedicatum; ideo scito quid nominis subiecti, statim manifesta est inclusio praedicati in eo; idcirco propositio est per se nota. Similiter per manifestam exclusionem sunt tales per se notae 'nulla albedo est nigredo', et 'nullus homo est asinus', et 'impossibile est idem simul esse et non esse', et sic de multis aliis. Modo talia principia per nullam argumentationem declarantur vel probantur, sed omnino supponuntur, quia oportet supponere quid nominis, quo habito illa principia sunt evidentia.
Alia autem sunt principia quorum termini non manifeste et evidenter se includunt vel excludunt, tamen dicuntur 'principia' quia sunt indemonstrabilia, et quia sine demonstratione et sine necessaria consequentia possunt nobis fieri evidentia. Et huius modi principia fiunt evidentia aliquo quattuor modorum.
Unus modus est per actualem sensum, sicut quod iste ignis est calidus: hoc enim est tibi evidens quando sentis ipsum; ita similiter quod Iacobus scribit, quando Iacobum vides scribere; et sic de pluribus aliis. Et non obstante quod tales propositiones sunt contingentes et singulares, et, per consequens, quod non sunt principia in demonstratione, nec intrant scientias demonstrativas, tamen habent locum in artibus et in prudentia, ut manifestatur sexto Ethicorum*. Et ideo huius modi propositiones singulares, ad sensum evidentes, sunt bene principia ratiocinationum artis et prudentiae.
Secundo modo huius modi principia sunt nobis evidentes per memoriam, ut quod ille ignis erat calidus, et quod Iacobus tunc scribebat. Et adhuc illa principia habent locum in artibus et in prudentia. Saepe enim in moralibus, ad corrigendum, et ad praemiandum vel ad puniendum, oportet ratiocinari ex singularibus de praeterito nobis notis per memoriam.
Alia principia sunt nobis manifesta per experientiam, quae quidem experientia supponit sensum et memoriam. Verbi gratia, si tu ad sensum cognovisti quod ignis A erat calidus, et postea idem de igne B, et sic de multis aliis, tu postea videns ignem C, et non tangens ipsum, iudicabis per memoriam de aliis et propter similitudinem quod ille ignis C est calidus; et hoc non est, proprie loquendo, iudicium per sensum, quia non tangis ipsum, nec solum per memoriam, quia memoria proprie non est nisi prius cognitorum et tamen ipsum ignem C numquam alias vidisti nec cognovisti; sed hoc iudicium vocatur 'experimentale'. Et non solum homines, immo aequaliter brutae huius modi iudicio utuntur; unde propter hoc canis timet lapidem si aliquis laesit ipsum. Et omnia praedicta principia sunt singularia, et sunt principia in arte vel in prudentia, et non in scientia speculativa vel demonstrativa.
Alia principia indigent inductione ad hoc quod fiant evidentia, et illa principia sunt universalia, ut quod omnis ignis est calidus, et quod omne rheubarbarum est purgativum cholerae. Illa enim principia sunt nobis nota per inductionem supponentem sensum, memoriam et experientiam. Cum enim saepe tu vidisti rheubarbarum purgare choleram et de hoc memoriam habuisti, et quia in multis circumstantiis diversis <hoc> considerasti, numquam tamen invenisti instantiam, tunc intellectus, non propter necessariam consequentiam, sed solum ex naturali eius inclinatione ad verum , assentit universali principio et capit ipsum tamquam evidens principium per talem inductionem 'hoc rheubarbarum purgabat choleram, et illud', et sic de multis aliis, quae sensata fuerunt et de quibus memoria habetur; tunc intellectus supplet istam clausulam 'et sic de singulis', eo quod numquam vidit instantiam, licet consideravit in multis circumstantiis, nec apparet sibi ratio nec dissimilitudo quare debeat esse instantia, et tunc concludit universale principium.
Et vos bene videtis quod illa non est perfecta probatio virtute consequentiae necessariae. Quia omnia quae sensata fuerunt non sufficiunt ad inferendum conclusionem universalem, quoniam praeter illa sunt multa alia; et si sufficiunt cum ista clausula 'et sic de aliis', tamen illa est accepta per intellectum sine probatione quae sit necessaria consequentia . Et ideo talis universalis propositio vocatur in scientiis demonstrativis non 'conclusio' sed 'principium'; et vocatur 'propositio immediata' quia caret medio per quod posset probari illatione necessaria. Et sic habetis declaratum quo modo per inductionem, propter naturalem inclinationem intellectus ad verum, probatur propositio immediata.
Et per hoc soluuntur rationes.
1. Ad primam enim dicendum est quod principium demonstrationis non est demonstrabile, tamen probari potest, sive fieri evidens, per experimentalem inductionem, modo quo dictum est.
2. Ad aliam, dicendum est quod, in prooemio Physicorum*, dicebat Aristoteles quod universalia sunt notiora singularibus, sed loquebatur, ut dicit Commentator*, non de simpliciter singularibus, sed de singularibus respective; hoc est dictum quod magis universalia sunt nobis notiora minus universalibus, tamen singularia sensata bene sunt nobis notiora.
3. Ad aliam, dico quod in inductione est bene medium distinctum ab extremitatibus conclusionis, sed non est ibi medium innatum facere evidentiam per consequentiam necessariam, et hoc in singulis inductionibus per quas probantur principia demonstrationum. Unde si reducuntur ad syllogismum necessariae consequentiae, tunc ibi alia propositio accipitur, quae non est manifesta nisi per naturalem inclinationem intellectus ad verum, qui in similibus capit ita esse sicut visum est in aliis.
Et sic patet quaestio.

Notes