Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 2/Q5
From The Logic Museum
< Authors | Buridan | Quaestiones in analytica priora | Liber 2
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
Quaestio 5a UTRUM EX VERIS POSSIT SEQUI FALSUM | |
Quaeritur quinto utrum ex veris possit sequi falsum. | |
1. Arguitur quod sic: quia sicut se habet falsum ad verum ita se habet verum ad falsum (utrumque enim reliquo contradicit); sed falsum potest inferre verum, ut patet in isto secundo; igitur, similiter, verum potest inferre falsum. | |
Et confirmatur: quia verum videtur esse maioris potestatis quam falsum, sicut bonum quam malum et habitus quam privatio; igitur verum videtur habere maiorem potestatem super falsum quam falsum super verum; ideo si falsum potest inferre verum, multo magis videtur quod verum possit inferre falsum. | |
2. Item, sicut se habet verum ad falsum, ita possibile ad impossibile; sed ex possibilibus potest concludi impossibile; ergo ex veris falsum. Maior videtur nota per convenientem similitudinem vel proportionem. Minor declaratur: quia istae sunt possibiles 'omne currens est homo' et 'omnis equus est currens', ex quibus tamen sequitur quod omnis equus est homo, quae quidem est impossibilis. | |
3. Item, ex veris aliquando sequitur falsum; ergo ex veris potest sequi falsum. Consequentia nota est de se, quia nihil fiet sic nisi potest fieri, et si fiet sic, potest fieri. Sed antecedens declaratur, ponendo casum quod Brunellus modo currit et cras morietur, et quod ista duae praemissae 'omne currens est animal' et 'Brunellus est currens' (sive sint in mente sive scriptae) permaneant ibi usque ad tres dies. Isto casu posito, statim probatur quod ex veris aliquando sequitur fa1sum: quoniam istae praemissae sunt verae; et vocentur istae praemissae 'A' et 'B', tunc per syllogismum expositorium arguemus sic 'ex A et B sequitur falsum, et tamen A et B sunt verae; ergo ex veris sequitur falsum'. Consequentia tenet in virtute syllogismi expositorii; et minor manifesta est per casum, scilicet quod A et B sunt verae; et maior etiam nota est: quia quam diu A et B durabunt, tam diu ex eis sequetur dicta conclusio; ideo post cras adhuc ex illis praemissis sequetur illa conclusio, quae tamen erit falsa; ideo ex A et B sequetur falsum. | |
Oppositum determinat Aristoteles, in secundo huius. | |
Ista quaestio faciliter solvitur per quid nominis 'antecedentis' et 'consequentis'. Quoniam propositio dicitur 'antecedens' ad aliam quae sic se habet ad illam quod impossibile est qualitercumque ipsa significat sic esse quin qualitercumque alia significat sic sit, ipsis simul propositis, vel propositio est antecedens ad aliam quam impossibile est esse veram illa alia non exsistente vera, ipsis simul formatis, intelligendo tamen dictas descriptiones ad sensus bonos alias dictos. | |
Et ex illis descriptionibus (quas oportet supponere, quia in omni doctrina oportet praesupponere quid nominis) sequitur manifeste prima conclusio, quod impossibile est ex antecedente vero sequi consequens falsum, quia iam hoc non esset antecedens ad illud. | |
Deinde statim sequitur secunda conclusio, quod impossibile est ex praemissis veris sequi conclusionem falsam. Quia si praemissae sunt verae, antecedens est verum, eo quod totale antecedens est una copulativa composita ex maiore et minore, et oportet copulativam esse veram si suae categoricae sunt verae, et possibilis si possibiles et compossibiles; ergo si praemissae sunt verae, totale antecedens est verum, et sic oportet consequens esse verum. | |
Tertia conclusio est quod ex antecedente vero potest sequi consequens falsum et ex praemissis veris potest sequi conclusio falsa (et hoc arguebat tertia ratio quae fuit facta in principio quaestionis): quoniam antecedens quod pro nunc est verum, si duret usque cras, forte cras erit falsum; ideo non est mirum si ex eo quod modo est verum sequetur cras falsum. Et ideo ex vero potest sequi falsum, sicut album potest esse nigrum, quamvis impossibile sit album esse nigrum. | |
Ultima conclusio est quod possibile est ex praemissis possibilibus sequi conclusionem impossibilem. Et causa huius est quia duae praemissae possibiles possunt constituere copulativam impossibilem; et tunc illa copulativa erit totale antecedens, et non est mirum si ex antecedente impossibili sequitur consequens impossibile. Verbi gratia, istae duae sunt possibiles 'omne currens est equus' et 'omnis homo est currens', et tamen copulativa est impossibilis, ad quam sequitur ista conclusio impossibilis 'omnis homo est equus'. Et sic procedebat una rationum quae fiebant in principio quaestionis. | |
Ideo, ad soluendum rationes, solum sufficit videre quod in proposito non est ita de praemissis possibilibus sicut de veris. Quia verae categoricae non possunt constituere nisi veram copulativam, et categoricae possibiles possunt constituere copulativam impossibilem. | |
Similiter, prima ratio, quae arguebat de potestate veri super falsum aut falsi super verum, arguebat ac si praemissae essent causae conclusionis, quod prius improbatum est. | |
Et sic est finis quaestionis. |