Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 2/Q6

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q5 Q7
Latin English
Quaestio 6a UTRUM POSSIBILE SIT EX FALSIS SEQUI VERUM
Quaeritur sexto utrum possibile sit ex falsis sequi verum.
1. Arguitur primo quod non: quia non ens nullius est causa, et ideo etiam non ens nihil infert; sed falsum est non ens, ut habetur sexto Metaphysicae; igitur ... et caetera.
2. Item, effectus positivus exigit causas positivas; sed verum est sicut effectus positivus, seu habitus, et falsum est sicut effectus privativus, seu privatio; ergo conclusio vera indiget habere praemissas veras.
3. Item, ad unum oppositorum non sequitur reliquum (ita ad esse album non sequitur esse nigrum); sed verum et falsum opponuntur; ergo ad falsum non sequitur verum.
4. Item, syllogismi non sunt boni si in eis sit reperire terminos in quibus omni et in quibus nulli; sed sic est in syllogismis ex praemissis falsis; ergo illi non valent. Maior videtur nota, quia tali principio saepe utitur Aristoteles, in primo huius. Minor probatur: quia in primo modo primae figurae ex falsis syllogizatur sic 'omnis lapis est animal, omnis homo est lapis', cum his stat quod omnis homo est animal; deinde, in aliis terminis, sic 'omnis lapis est animal, omne ferrum est lapis', cum his stat quod nullum ferrum est animal.
Oppositum determinat Aristoteles, in secundo huius
Ista quaestio faciliter solvitur, sicut praecedens, per quid nominis 'antecedentis' et 'consequentis'. Nam, sicut dictum fuit, propositio est antecedens ad aliam quae sic se habet ad illam quod impossibile est sic esse sicut ipsa significat non exsistente ita sicut alia significat. Et ex hac descriptione, dicente quid nominis, sequitur quod ad omnem propositionem impossibilem sequitur quaelibet propositio. Quoniam impossibile est ita esse sicut propositio impossibilis significat (intelligendo semper haec verba ad bonum sensum alias declaratum); ergo impossibile est ita esse sicut propositio impossibilis significat non exsistente ita sicut quaelibet alia significat, sicut si impossibile est Socratem currere, tunc impossibile est ipsum currere asino sedente, aut etiam asino non sedente. Igitur impossibile est antecedens ad quamlibet; ideo quaelibet est consequens ad impossibile.
Et ex his sequitur conclusio ad propositum, quod bene ex falso antecedente sequitur verum consequens: quia omne impossibile est falsum, et cum quaelibet sequatur ex impossibili, ut dictum est, tunc etiam sequitur verum ex impossibili.
Sed ad propositum Aristotelis ponuntur duae conclusiones. Prima est quod in omnibus modis trium figurarum potest sequi gratia formae ex ambabus praemissis falsis verum, sive sint totae falsae sive sint in parte falsae, et similiter potest sequi ex una vera et alia falsa verum, sive sit totaliter falsa sive sit in parte falsa, secundum omnem combinationem, excepto tamen quod in Barbara et Celarent, si maior sit tota falsa et minor vera, non est possibile conclusionem esse veram. Et haec totalis conclusio manifeste et seorsum in singulis modis trium figurarum demonstrata est per Aristotelem in secundo huius.
Alia conclusio Aristotelis est quod quamvis ex falsis sequatur verum, tamen hoc non est propter quid. Et credo quod hoc debet sic intelligi quod numquam est ita sicut conclusio vera significat propter esse ita sicut praemissae falsae significant; vel etiam ista conclusio sic intelligitur quod impossibile est ostensive demonstrare conclusionem veram per praemissas falsas, quamvis sit possibile eam syllogizare per illas.
Hoc viso, soluuntur rationes.
1, 2. Primae enim duae rationes, quae arguunt de causalitate et effectuositate, non valent, quia supponunt falsum, scilicet quod praemissae sint causae conclusionis.
Similiter prima ratio capiebat 'falsum' loquendo improprie de non ente, in quantum dicebat quod falsum est non ens. Immo propositio falsa ita bene est ens, etiam positivum, sicut propositio vera. Et ideo sexto Metaphysicae Aristoteles capiebat hoc nomen 'ens' secundum significationem impropriam, scilicet quando dicebat quod verum est ens et falsum est non ens, scilicet ad istum intellectum quod propositio vera est ens, id est est sicut ipsa significat, et falsum est non ens, id est non est ita sicut ipsa significat, et semper dico ad sensus alias dictos.
3. Ad aliam, concedo quod multae sunt propositiones ad quas non sequuntur suae oppositae. Tamen ad propositionem implicantem contradictionem sequitur bene sua opposita, ut 'tantum pater est; ergo non tantum pater est'. Et cum hoc dico quod non omne verum omni falso opponitur; quia istae non opponuntur 'Socrates sedet' et 'Plato non sedet', quamvis tamen una sit vera et alia falsa.
4. Ad ultimam, dicendum quod ista regula, scilicet quod syllogismi non sunt boni si sit reperire terminos in quibus omni et terminos etiam in quibus nulli, est intelligenda cum praemissis veris et non est intelligenda de praemissis falsis.
Et terminetur quaestio.

Notes