Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 1/Cap1

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Index Cap2


Latin English
IOHANNIS BURIDANUS: SUMMULAE DE DIALECTICA
SDD 1: DE PROPOSITIONIBUS
PROOEMIUM
Sicut dux est saluator exercitus, sic ratiocinatio cum eruditione est dux vitae: hanc propositionem scribit Aristoteles in quadam eius epistola ad Alexandrum, quae sic incipit "Aristoteles Alexandro bene agere". Dux exercitum saluat dupliciter: uno modo per inimicorum repulsionem, alio modo per ipsius ad optatum finem directionem. Propter quod dicitur, septimo Politicorum, quod legislatores, qui sunt duces et principes, leges ferunt et ad bellum, quantum ad primum, et ad pacem, quantum ad secundum.
In his autem duobus logica, quae ratiocinatio cum eruditione vocanda est, eo quod in omni modo ratiocinandi circa omnem scientiam ad ignotorum notitiam inquirendam erudit nos, duci assimilatur. Habet enim unam partem, sophisticam, quae est exstirpativa falsarum argumentationum et aliam inquisitivam, puta dialecticam et demonstrativam, quae est directiva verarum rationum. Falsitatis autem exstirpatio ad inquisitionem veritatis se habet sicut inimicorum repulsio ad procurationem pacis civium et tranquillitatis civitatis, propter quod logica duci rationabiliter comparatur.
Dicit iterum Aristoteles, septimo Politicorum, quod honoratissimi ad uirtutem omnes, et moderni et priores, duas asseruerunt vitas eligibilissimas, scilicet contemplativam et civilem, seu activam. Constat autem quod logica viam habet ad utramque: primo enim Topicorum dicit Aristoteles problema dialecticum speculationem esse contendentem ad electionem vel fugam quantum ad activam vitam et ad veritatem vel scientiam quantum ad speculativam; idcirco bene dictum est "sicut dux est saluator exercitus, sic ratiocinatio cum eruditione est dux vitae, scilicet humanae, tam contemplativae, id est speculativae quam activae.
Propter quod de logica tota volens sine nimis exquisita perscrutatione discere quaedam communia, elegi specialiter descendere ad illum logicae tractatum breuem quem venerandus doctor magister Petrus Hispanus dudum composuit exponendum et supplendum, immo etiam et aliter aliquando quam ipse dixerit et scripserit dicendum et scribendum, prout mihi videbitur oportunum.
SDD 1.1: DE QUIBUSDAM PRAEMITTENDIS
SDD 1.1.1 DE DIALECTICA
(1) Dialectica est ars artium, ad omnium methodorum principia viam habens. (2) Et ideo in acquisitione scientiarum dialectica debet esse prior. (3) Dicitur autem dialectica a 'dia', quod est 'duo', et 'logos', quod est 'sermo', vel 'lexis', quod est 'ratio', quasi duorum sermo vel ratio, scilicet opponentis et respondentis in disputatione.
Istum librum dividemus in novem tractatus, quorum primus erit de propositionibus et earum partibus et passionibus, secundus erit de praedicabilibus, tertius de praedicamentis, quartus de suppositionibus, quintus de syllogismis, sextus de locis dialecticis, septimus de fallaciis, octauus apponetur de divisionibus, definitionibus et demonstrationibus, de quibus auctor noster in hoc suo libro non tractavit, nonus erit de practica sophismatum, sed in hac lectura istum ultimum tractatum ego non exsequar cum lectura aliorum octo tractatuum.
Tractatum primum ego dividam in octo capitula. Primum est de quibusdam praemittendis antequam directe agatur de propositionibus et earum partibus et passionibus, secundum de partibus integralibus et de genere propositionum, scilicet de nomine, verbo et oratione, tertium de propositione et divisione propositionum, quartum de oppositionibus propositionum categoricarum, quintum de earum aequipollentiis, sextum de earum conversionibus, septimum erit in speciali de propositionibus hypotheticis, ultimum erit in speciali de propositionibus modalibus.
Primum capitulum potest dividi in sex partes. In prima praemittitur quid est dialectica et unde dicitur, in secunda ostenditur quod a sono sit incipienda consideratio, tertio agitur de sono et eius divisione in vocem et non vocem, quarto agitur de voce et eius divisione in significativam et non significativam, quinto de divisione vocis significativae in significativam ad placitum et significativam naturaliter, sexto de divisione vocis significativae ad placitum in complexam et incomplexam. Secunda incipit ibi "sed quia disputatio", tertia ibi "sonus est", quarta ibi "uocum alia", quinta ibi "uocum significativarum alia", sexta ibi "uocum significativarum ad placitum".
In prima parte sunt tres clausulae, scilicet descriptio dialecticae, et unum correlarium, et unde dicitur dialectica.
Circa primam clausulam, notandum est quod aliqua littera habet "dialectica est ars artium, scientia scientiarum ..." et caetera, sed melius est solum dicere quod est ars artium. Quia ista nomina 'ars' et 'scientia' quandoque capiuntur large et quandoque stricte, sive proprie. Si capiantur large, tunc utimur eis permiscue, tamquam nominibus synonymis; ideo sic sufficeret in hac descriptione ponere unum illorum nominum. Immo nec logica deberet dici scientia scientiarum, quia hoc notaret quandam excellentiam logicae super alias scientias, quam non potest habere logica super metaphysicam; immo metaphysica verius quam logica debet dici scientia scientiarum ad omnium methodorum principia viam habens. Quando autem haec nomina 'ars' et 'scientia' sumuntur stricte, tunc, sexto Ethicorum, distinguuntur contra invicem quinque habitus, seu virtutes, intellectuales, scilicet intellectus, sapientia, prudentia, scientia et ars. Ideo sic nullus habitus est simul ars et scientia, immo sic logica est ars et non scientia.
Secundo notandum est quod merito dialectica (id est logica) dicitur ars artium, secundum quandam excellentiam eius ad omnes alias artes, secundum utilitatem et communitatem in eius applicatione ad omnes alias artes et scientias, propter quam communitatem ipsa, sicut et metaphysica, viam habet ad disputandum non solum circa conclusiones, sed etiam circa principia omnium scientiarum, quamvis ipsa et metaphysica modo potestatis differant, sicut dicitur quarto Metaphysicae, quod illic plenius est declarandum.


Quantum ad correlarium quod in secunda clausula infertur, notandum est quod ante logicam grammatica positiva bene primo addiscenda est, qua magister cum discipulo possit conferre, sive sit in lingua latina sive in gallica, graeca vel hebraea, aut quacumque alia. Sed nec grammatica regularis nec alia ars vel scientia ex notioribus nota faciens quae prius erant dubia vel ignota potest sine logica praevia sufficienter acquiri, cum indigeat uti syllogismis vel aliis argumentationibus, quorum logica tradit doctrinam.
Tertia clausula satis patet, nisi quod mihi videtur quod licet dialectica proprio nomine distinguatur contra partem logicae quae dicitur 'demonstrativa', tamen largo nomine potest extendi ad totam logicam. Non enim solum est disputatio dialectica vel sophistica, sed etiam doctrinalis, sive demonstrativa, ut patet primo Elenchorum. Et sic possumus dicere quod hic capitur 'dialectica' communiter, pro 'logica'.
SDD 1.1.2 DE VOCORUM ET SONORUM
Sed quia disputatio non potest haberi nisi mediante sermone, nec sermo nisi mediante voce, omnis autem vox est sonus, ideo a sono tamquam a priori incohandum est.
Haec secunda pars ostendit incipiendum esse a sono. Nam quia ut plurimum opus logicae exercetur per disputationem, quae quidem disputatio non potest esse sine sermone, nec sermo sine voce, ideo aliquid expedit dicere de voce. Et quia omnis vox est sonus et non e converso, ita quod hoc nomen 'sonus' est communius hoc nomine 'uox', ideo incipiendum est aliquid dicere de sono, non quia sonus est dignior voce, sicut aliquis textus habet, sed propter dictam communitatem. Magis enim universalia sunt nobis notiora, et a notioribus est incipiendum, propter quod concluditur, primo Physicorum, quod ex universalibus oportet in singularia procedere, id est a magis universalibus ad minus universalia.
SDD 1.1.3 DE DEFINITIONIBUS VOCORUM ET SONORUM
(1) Sonus est qualitas sensibilis auditu per se et proprie. (2) Sonorum alius vox, alius non vox. (3) Vox est sonus ab ore animalis prolatus naturalibus instrumentis formatus. (4) Sonus autem non vox est omnis sonus qui non est vox.
Haec tertia pars continet quattuor clausulas. Prima est descriptio soni, quam sic pono: sonus est qualitas sensibilis auditu per se et proprie, sicut sapor est qualitas sensibilis gustu per se et proprie, et odor olfactu, et color visu (extendendo nomen 'coloris' ad lucem), et B tactu, si ponamus quod hoc nomen 'B' sit genus propinquum ad haec nomina 'caliditas', 'frigiditas', 'humiditas' et 'siccitas'.
Sed tamen notandum est bene quod dubium est magnum an sensus percipiat colorem vel sonum distincte a subiecto colorato vel sonoro, aut solum confuse cognoscat simul accidens et subiectum secundum illos conceptus a quibus sumuntur 'coloratum', 'calidum', 'dulce' et caetera. Sed hoc est considerandum in libro de Anima; haec enim quae hic praemittuntur non sunt de logica, sed de altiori philosophia, et secundum ea quae illic tenebuntur debent corrigi ea quae hic dicuntur.
Secunda clausula dividit sonum quod alius est vox, alius non vox. Et est divisio generis in species, vel propinqua huius modi divisioni. Non enim est modo discutiendum an hoc nomen 'uox' sit vere species huius nominis 'sonus'; sed si ponatur tamquam species 'soni', tunc, quia speciei oppositae non est impositum nomen, nos pro eo utimur hoc nomine infinito 'non vox' addito huic nomini 'sonus'.
Tertia clausula describit vocem, secundum istum auctorem, quod vox est sonus ab ore animalis prolatus naturalibus instrumentis formatus, quam descriptionem, quia non spectat proprie ad logicam, non intendo hic uerificare nec falsificare. Sed Aristoteles, secundo de Anima, aliam ponit descriptionem vocis, scilicet quod vox est sonus a‰ris respirati percussi ad vocalem arteriam cum imaginatione significandi; sed haec omnia debent tractari secundo de Anima.
Notandum est etiam quod auctor ponit in duobus versibus instrumenta quibus vox formatur, dicens "instrumenta novem sunt: guttur, lingua, palatum, quattuor et dentes, et duo labra simul"; vel aliquis addidit istos versus in libro meo. Sed hos dimitto, quia formari posset vox sine dentibus et lingua, sed bene requiritur pulmo et arteria per quam fit a pulmone a‰ris inspiratio et exspiratio et in gutture fistula huius modi arteriae; sed haec alibi videantur.
In quarta autem clausula dicamus hanc esse veram 'omnis sonus qui non est vox est sonus non vox', sed non dicamus quod haec sit aliqua definitio.
SDD 1.1.4 DE VOCIBUS SIGNIFICATIVIS ET NON-SIGNIFICATIVIS
(1) Vocum alia significativa, alia non significativa. (2) Vox significativa est illa quae aliquid auditui repraesentat, ut 'homo' hominem, vel gemitus infirmorum dolorem aut latratus canum iram vel gaudium. (3) Vox non significativa est illa quae auditui nihil repraesentat, ut 'bu', 'ba'.
Haec quarta pars habet tres clausulas. Prima est divisio vocis in significativam et non significativam. Quod statim videtur esse contra Aristotelem, secundo de Anima, ubi determinat quod omnis vox sit sonus significativus, dicens "non omnis animalis sonus est vox, sed oportet animatum esse verberans et cum imaginatione aliqua significandi aliqua; significativus quidem sonus est vox". Et ad hoc breviter est dicendum quod cum non possit proferri vox sine aliquo conceptu, omnis uox est significativa quod animal vociferans aliquid concipiat. Sed auctor per 'uocem significativam' intendit in proposito quae homini uel animali audienti notificat quam rem vel quas res et quo modo uociferans concipiat (dico "notificat" aut per naturam aut per institutionem voluntariam); voces autem 'non significativas' vocat quae, licet bene designent quod vociferantes aliquid concipiant, tamen audientibus non est notum per naturam aut institutionem voluntariam quid vel quae concipiant.
In secunda autem clausula et in tertia describit membra suae divisionis, quod totum debet exponi secundum praedicta.
SDD 1.1.5 DE VOCIBUS SIGNIFICATIVIS NATURALITER ET AD PLACITUM
(1) Vocum significativarum alia significativa naturaliter, alia ad placitum. (2) Naturaliter significat illa vox quae apud omnes idem repraesentat, ut gemitus infirmorum, latratus canum. (3) Vox significativa ad placitum est illa quae ad voluntatem instituentis aliquid repraesentat, ut 'homo' hominem.
Haec quinta pars in tribus clausulis dividitur, quae quasi nulla indigent expositione, nisi quod vox significativa ad placitum aliquando est eiusdem significationis in uno toto magno idiomate, ut 'homo' vel 'asinus' apud omnes latinos, aliquando autem pro aliquo pauco tempore imponitur ad aliquam determinatam significationem, ex conventu et concordia disputantium, ut cum dicimus quod A sit homo, B lapis, C animal et huius modi, sicut saepe faciunt doctores et disputantes.
SDD 1.1.6 DE VOCIBUS SIGIFICATIVIS AD PLACITUM COMPLEXIS ET NON-COMPLEXIS
Vocum significativarum ad placitum alia complexa, alia incomplexa; complexa ut oratio, incomplexa ut nomen vel verbum.
Ad evidentiam dictorum et dicendorum, quia voces significativae incomplexae sunt termini orationum, dicenda sunt aliqua de terminis significativis et orationibus, modicum disgrediendo.
Sciendum est igitur quod triplex potest distingui oratio et triplex terminus, vel dictio, prout tangitur in principio libri Peri Hermeneias, scilicet mentalis, vocalis et scripta. 'Mentalis oratio' uocatur simplicium conceptuum complexio, componendo vel dividendo per secundam operationem intellectus, cuius orationis termini sunt conceptus simplices quos intellectus componit vel dividit. Sicut autem conceptus simplices designantur nobis per voces incomplexas, quas uocamus 'dictiones', ita complexionem conceptuum designamus per complexionem dictionum, propter quod oratio vocalis est vox complexa ex pluribus dictionibus significans nobis complexionem conceptuum in mente. Nec aliqua oratio vocalis debet dici 'oratio' nisi in quantum designat complexionem conceptuum in mente. Si enim haec tota vox 'homo currit' esset imposita ad significandum simpliciter lapidem, sicut haec vox 'lapis', tunc 'homo currit' non esset oratio vocalis, sed simplex dictio, sicut 'lapis'. Et ideo non dicitur oratio vel propositio vocalis nisi quia designat orationem vel propositionem mentalem, nec dicitur propositio vocalis vera vel falsa nisi quia designat mentalem veram vel falsam, sicut nec urina dicitur sana vel aegra nisi quia designat animal esse sanum vel aegrum. Sic etiam et omnis vox ex institutione designans appropriate conceptum simplicem dicitur incomplexa quia ad designandum conceptum simplicem subordinatur.
Sed tamen bene notandum est quod quia voces ad placitum nostrum instituuntur ad significandum conceptus nostros, ideo saepe contingit quod unam vocem totam simul imponimus ad significandum aliquam magnam orationem mentalem, ita quod licet illa vox significet illam orationem mentalem, tamen nulla pars illius vocis seorsum significat aliquem simplicium conceptuum illius orationis mentalis. Et tunc talis vox apud grammaticum dicitur incomplexa et vocatur 'dictio', quia non dividitur in partes quarum quaelibet aliquid significaret seorsum. Sed non esset inconveniens quod apud logicum vocaretur 'oratio significativa', ut si hoc nomen 'Ilias' imponeretur ad significandum aequivalenter toti Historiae Troianae, et sicut hoc nomen 'uacuum' impositum est ad significandum aequivalenter huic orationi 'locus non repletus corpore', et sicut nos possumus convenire in disputatione quod per 'A' intelligemus idem quod per 'montem aureum' et per 'B' idem quod per 'equum risibile' et per 'C' idem quod per 'homo currit', et sic de aliis. Tunc ergo 'C' esset propositio vocalis secundum attributivam locutionem, quia designaret propositionem mentalem; sed non diceretur apud grammaticum propositio, sed simplex dictio, quia non esset divisibilis in voces quarum quaelibet significaret seorsum aliquem conceptum.
Notandum est etiam quod sicut se habent voces significativae ad placitum ad significandum conceptus mentales, sic se habent scripturae ad significandum voces. Unde voces non significant res extra animam nisi mediantibus conceptibus quibus subordinantur, nec etiam scripturae significant conceptus nisi quia significant voces illos conceptus designantes. Propter quod tu videns litteras hebraeas nescis legere, quia ignoras quas voces designant. Et iterum scientes quas uoces nostrae litterae designant, ignorantes significationes vocum latinarum, bene legunt in psalterio, sed nihil ultra de significatione illarum litterarum apprehendunt, quia ignorant significationes vocum latinarum; litterae enim huius dictionis scriptae 'homo' non significant hominem nisi ex eo quod significant vocem significantem hominem.
Notandum est ergo quod scriptura non dicitur 'oratio' nisi quia significat orationem vocalem, nec vocalis dicitur 'oratio' nisi quia significat orationem mentalem. Sed oratio mentalis non amplius dicitur 'oratio' quia significat ultra in re aliam orationem, sed quia est complexio plurium conceptuum in mente, quos non oportet significare diversas res. Eadem enim res simplicissima, ut deus, potest concipi ualde multis et diversis conceptibus, quos anima potest in se ipsa componere vel dividere et ex eis formare orationem mentalem. Similiter scriptura non vocatur 'dictio', vel 'terminus', nisi quia significat dictionem vocalem. Dictio autem vocalis apud logicum dicitur proprie 'dictio' si significative subordinatur conceptui simplici, vocatur tamen apud grammaticum 'dictio', licet non subordinetur conceptui simplici sed uni orationi, si ipsa sit imposita secundum se totam simul ad significandum illam orationem mentalem, ita quod nulla pars eius seorsum significet aliquam partem illius orationis mentalis, sicut si haec vox 'Ilias' ponatur significare tantum quantum significat tota scriptura Historiae Troianae, tamen dicitur una dictio quia nulla eius pars seorsum, scilicet nec 'I' nec 'li' nec 'as', significat aliquid de illa historia.
Sed statim tu quaeres "si in re significata vel in rebus significatis non sit aliqua complexio, quid ergo significat oratio mentalis qua intellectus dicit deum esse deum vel deum non esse deum?". Respondeo quod nihil plus vel aliud significat ad extra una dictarum orationum quam alia. Neutra enim significat ad extra nisi deum; sed alio modo significat affirmativa et alio modo negativa, et illi modi sunt in anima illi conceptus complexivi quos secunda operatio intellectus addit supra simplices conceptus, qui designantur per istas copulas uocales 'est' et 'non est'.
Et secundum haec dicta patet expositio huius sextae partis. Vox enim significativa ad placitum debet dici incomplexa et una dictio si sit secundum se totam simul indivise subordinata ad significandum conceptum simplicem. Dicitur autem incomplexa et una dictio apud grammaticum, licet designet orationem longam mentalem, si indivise tota simul sit imposita ad significandum illam orationem, ut haec vox 'Ilias'. Vox autem complexa, quae dicitur 'oratio', est composita ex pluribus dictionibus constructionem simul habentibus.

Notes