Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 1/Cap2

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Cap1 Cap3


Latin English
SDD 1.2: DE NOMINE, VERBO, ET ORATIONE
SDD 1.2.1 DE NOMINE
(1) Nomen est vox significativa ad placitum, sine tempore, cuius nulla pars est significativa separata, finita et recta. (2) 'Vox' ponitur in definitione nominis pro genere; 'significativa' ponitur ad differentiam vocis non significativae; ad placitum ponitur ad differentiam vocis naturaliter significantis; 'sine tempore' ponitur ad differentiam verbi, quod significat cum tempore; 'cuius nulla pars est significativa separata' ponitur ad differentiam orationis, cuius partes significant separatae; 'finita' ponitur ad differentiam nominis infiniti, ut 'non homo', quod non est nomen secundum dialecticum, sed nomen infinitum; 'recta' ponitur ad differentiam nominum obliquorum, 'Catonis', 'Catoni', quae non sunt nomina secundum dialecticum, sed casus nominum; unde solus nominativus, sive rectus, dicitur nomen.
Hoc secundum capitulum est de partibus integralibus et de genere propositionis, scilicet de nomine, verbo et oratione. Quod continet tres partes principales: primam de nomine, secundam de verbo, tertiam de oratione; secunda incipit ibi "uerbum est vox", tertia ibi "oratio est vox". Prima pars habet duas clausulas, scilicet definitionem 'nominis' et definitionis expositionem.
Et prima clausula est satis manifesta per secundam. Notandum est tamen quod hic definitur nomen vocale, non scriptum nec mentale; nomen enim mentale non est vox, sed conceptus in anima, nec significat ad placitum, sed naturaliter. Et ita etiam consequenter determinabitur de verbo et oratione et propositionibus vocalibus.
Sed, quantum ad secundam clausulam, notandum est quod forte non omnia quae hic dicuntur sunt vera de proprietate sermonis, sed indigent expositione, sicut indigebat definitio vocis. Si enim 'uox' ponitur in hac definitione per modum generis, tamen non est vere genus nominis, immo istae dictiones 'nomen' et 'uerbum' se habent ad istam dictionem 'uox' sicut passiones ad subiectum; supponunt enim pro eisdem pro quibus supponit haec dictio 'uox' et addunt super significationem huius dictionis 'uox' extraneam significationem, seu connotationem, scilicet quod sunt impositae voluntarie ad significandum certas res, ad quam significationem illae voces non sunt determinatae ex ratione generali 'uocis' nec ex rationibus specialibus specierum 'uocis', puta 'uocis gravis' et 'uocis acutae'; sed hoc non obstat quin 'uox' debeat poni in definitione 'nominis', quia passio bene definitur per suum subiectum. Debemus ergo dicere quod ibi non intendit auctor definire nomen mentale vel scriptum, sed solum nomen vocale; ideo dicit "nomen est vox", ad differentiam nominum mentalium et scriptorum, et aliorum quae non sunt voces.
Deinde de hoc quod dicit "sine tempore" est dubitatio: quia haec nomina 'mensis' et 'dies' significant tempus, et tempus non est sine tempore; ergo non significant sine tempore.
Respondetur quod per 'significare cum tempore' vel 'sine tempore' non intendimus significare tempus vel non significare tempus de principali significato, sed connotare vel non connotare tempus quantum ad modos significandi grammaticales, ut quod 'lego' vel 'legi' significat non tempus sed lectionem per modum praesentis vel praeteriti temporis; 'dies' autem vel 'mensis' significat tempus, sed non per modum praesentis, praeteriti vel futuri temporis.
Deinde de ista clausula "cuius nulla pars est significativa separata" dubitatur. Quia 'dominus' est nomen, et tamen 'do' et 'minus' separatim sunt voces significativae, et est 'do' verbum et 'minus' adverbium. Deinde etiam aliqua nomina sunt composita aliquando ex duobus integris, ut 'paterfamilias', et sunt partes eorum seorsum per se significativae, ut 'pater' per se et 'familias' per se.
Solutio. Dicendum est ad primam instantiam quod illae voces, 'do' et 'minus', nullo modo sunt partes huius nominis 'dominus' ea ratione qua sunt seorsum significativae, sed ac si nihil seorsum significarent.
Ad secundam, videtur mihi esse dicendum quod dictio composita ex pluribus dictionibus reservans praecise significationes quas illae dictiones haberent seorsum, potest convenienter apud logicum dici oratio, quia designat orationem mentalem, sed apud grammaticum dicitur una dictio, quia post impositiones partium suarum, ipsa secundum se totam simul est imposita voluntarie ad significandum simul ea quae significabant partes seorsum. Possem etiam alio modo dicere, sicut scripsi super librum Peri Hermeneias, sed dimitto.
Sed ultra dubitatur quare nomen infinitum non dicitur nomen. Ad quod faciliter respondetur quod nomen debet esse una dictio, sed nomen infinitum ut haec vox 'non homo' nec est una dictio apud grammaticum, nec etiam apud logicum, sed apud grammaticum est duae partes orationis, scilicet nomen et adverbium, et apud logicum est unum syncategorema et una dictio categorematica.
Sed maior dubitatio est quare nomen obliquum non dicitur nomen, ut 'hominis' vel 'Catonis'. Et Aristoteles super hoc assignat causam quia ex omni nomine cum hoc verbo 'est', vel 'fuit' vel 'erit', redditur enuntiatio vera vel falsa, quod non est ita de nomine obliquo. Sed tunc, si ista esset vera causa, sequeretur quod nomen adiectivum adiective tentum, et non substantivatum in neutro genere, non esset nomen, cum secundum grammaticum non possit reddere suppositum verbo (haec enim est incongrua 'albus est', vel 'alba est', et ideo nec vera nec falsa).
Deinde, ultimo, videtur omnino quod haec descriptio nominis non ualeat, quia convenit multis dictionibus syncategorematicis quae non sunt nomina, ut istis dictionibus 'et', 'uel', et quia convenit etiam pronominibus, quae non sunt nomina.
Sed de pronominibus dicitur breviter quod Aristoteles reputabat nomen et pronomen tamquam unam partem orationis apud logicum, quia utrumque potest subiici verbo et cum verbo constituere orationem veram vel falsam.
De syncategorematibus autem videtur mihi quod oportet ad differentiam eorum supplere in definitione nominis unam particulam, dicendo 'nomen est vox significativa ad placitum, sine tempore, categorematica, cuius nulla pars est significativa separata'. Et omnino videtur mihi quod definitio cum hoc supplemento erit sufficiens de nomine apud logicum, sine istis clausulis 'finita' et 'recta', ideo Aristoteles non posuit eas in definitione nominis. Sed postea dixit nomen infinitum non esse nomen ad removendum dubium, quia aliquis posset oppositum credere quia potest esse subiectum in propositione categorica. Per hoc autem quod Aristoteles dixit de nomine obliquo non voluit negare quin esset nomen, sed solum voluit dicere quod non erat nomen secundum potissimam 'nominis' acceptionem, cum non sufficeret cum verbo ad constituendum enuntiationem veram vel falsam.
SDD 1.2.2 DE VERBO
(1) Verbum est vox significativa ad placitum cum tempore. cuius nulla pars est significativa separata, finita et recta. (2) 'Cum tempore' ponitur ad differentiam nominis; reliquae particulae propter easdem rationes ponuntur propter quas ponebantur in definitione nominis. (3) Et est sciendum quod dialecticus ponit tantum duas partes orationis, scilicet nomen et verbum; omnes vero alias partes orationis appellat 'syncategorematicas', id est consignificativas.
Haec est secunda pars et habet tres clausulas, scilicet descriptionem et definitionis expositionem, et unum notabile.
De prima clausula apparet mihi quod Aristoteles non posuit talem definitionem, quia non apposuit istas clausulas 'finita' et 'recta', sed apposuit istam clausulam "et est semper eorum quae de altero praedicantur nota". Verum est tamen quod post hanc definitionem Aristoteles dicit "'non currit' autem et 'non laborat' non verbum dico", quod debet exponi sicut de nomine infinito. Dicit etiam 'curret' et 'currebat' non esse verba quia non sunt in potissimis acceptionibus verborum, licet communiter debeant dici verba, sicut dicebatur de nominibus obliquis.
Secunda clausula est manifesta. Sed dubitatur quare Aristoteles apposuit istam clausulam "et est semper eorum quae de altero praedicantur nota". Ad quod dicendum est quod hoc ipse non apposuit tamquam partem definitionis verbi, sed tamquam quandam proprietatem uerbi, quia semper verbum, significative et verbaliter sumptum, apud logicum est praedicatum vel implicans in se praedicatum, vel saltem est copula praedicati ad subiectum.
Tertia clausula, sicut hic ponitur, est satis suspecta, quia auctor in his verbis suis videtur velle quod verbum non sit dictio syncategorematica. Quod est falsum de hoc verbo 'est' quod praecise est copula in propositione categorica; illud enim verbum vere est consignificativum, et non per se significativum, secundum Aristotelem, primo Peri Hermeneias, dicentem "neque si hoc ipsum 'est' purum dixeris; ipsum quidem nihil est, consignificat autem quandam compositionem quam sine compositis non est intelligere".
Deinde non est credendum quod omnia adverbia sint pura syncategoremata. Quia 'alicubi' valet idem quod 'in aliquo loco' et 'aliquando' idem quod 'in aliquo tempore'; modo non est dubium quin ita bene istae voces 'in aliquo loco' et 'in aliquo tempore' possint praedicari et subiici, vel esse partes subiectorum et praedicatorum, sicut possunt nomina obliqua; ideo 'aliquando' et 'alicubi' non debent reputari pura syncategoremata nisi omnia nomina obliqua etiam reputentur syncategoremata. Et si dicatur quod includunt syncategoremata, dicam quod ita est etiam de multis nominibus, sicut 'nullus', 'nihil', 'nemo', immo et 'omnis', 'quilibet', 'totum', et sic de multis aliis. Nec etiam credendum est quod logicus a sua consideratione debeat excludere syncategoremata, immo ex eis sunt in logica quasi omnes difficultates. Sed videtur mihi quod Aristoteles in libro Peri Hermeneias solum curavit describere nomen et verbum tamquam principaliores partes enuntiationis, isto modo quia ex uno simplici nomine et uno simplici verbo potest constitui enuntiatio et numquam sine nomine et verbo. Sed Aristoteles non negavit quin in multis enuntiationibus essent multae aliae partes orationis considerandae a logico et ei multam difficultatem facientes.
Sed oritur dubitatio contra Aristotelem, quia sine nomine fiunt multae enuntiationes, ut 'ego curro', et 'legens sedet', et 'secare est agere'. Ad hoc autem videtur mihi esse dicendum quod logicus reputat omnes dictiones habere modum nominum quae per se possunt subiici in propositione categorica et omnes reputat habere modum verborum quae sunt copulae praedicati ad subiectum vel implicantes copulam in propositione categorica. Et ita in praedictis enuntiationibus pronomen, participium et verbum infinitivi modi, etiam significative accepta, debent reputari apud logicum tamquam nomina.
Sed contra hoc est maior dubitatio quam prius: quia participiis et uerbis infinitivi modi non convenit definitio nominis sed eis manifeste convenit definitio verbi; ergo logicus magis debet ea reducere ad verbum quam ad nomen. Ad hoc respondeo quod est una notabilis differentia in proposito inter participium et verbum infinitivi modi ex una parte et verbum quod est copula praedicati ad subiectum ex altera parte, quia copula semper consignificat certum tempus simpliciter determinatum ad praesens, praeteritum vel futurum, participium autem vel verbum infinitivi modi, licet consignificet tempus, tamen hoc non est simpliciter determinate ad praesens, praeteritum vel futurum, sed respective ad copulam. Verbi gratia, 'Aristoteles fuit legens et tunc volebat disputare': istae dictiones 'legens' et 'disputare' non consignificant hoc tempus simpliciter praesens, sed quod erat praesens tunc, scilicet in tempore designato per haec verba 'fuit' et 'uolebat', quod quidem tempus valde longe distat a tempore praesenti. Immo haec est vera 'Aristoteles fuit generandus', et haec dictio 'generandus' est futuri temporis non simpliciter in hac oratione, sed respectu huius verbi 'fuit'; unde et illud tempus quod tunc erat futurum est dudum praeteritum. Sic ergo dicemus quod apud logicum definitio nominis, et non definitio verbi, convenit participiis et verbis infinitivi modi si detur talis expositio quod nomen significat sine tempore, supple 'simpliciter determinato ad praesens, praeteritum et futurum', et verbum cum tempore, supple 'simpliciter determinato ad praesens, praeteritum vel futurum'.
SDD 1.2.3 DE ORATIONE
(1) Oratio est vox significativa ad placitum cuius partes separatae aliquid significant. 'Cuius partes separatae aliquid significant': hoc totum ponitur ad differentiam nominis et verbi, et aliae particulae ponuntur eadem ratione sicut in definitione nominis et verbi ponuntur. (2) Orationum alia perfecta, alia imperfecta; perfecta est illa quae perfectum sensum generat in animum auditoris, ut 'homo currit', imperfecta est illa quae imperfectum sensum generat in animo auditoris, ut 'homo albus'. Orationum perfectarum alia indicativa, ut 'homo currit', alia imperativa, ut 'fac ignem', alia optativa, ut 'utinam essem bonus clericus', alia coniunctiva, ut 'si veneris ad me, dabo tibi equum'. (3) Harum autem omnium sola indicativa oratio dicitur propositio.
Haec tertia pars continet tres clausulas. Una est definitio orationis et eius expositio, quod est totum manifestum ex praedictis. Secunda clausula est divisio orationis in perfectam et imperfectam, et etiam divisio eius penes modos significandi verborum communiter distinctos apud grammaticum qui nomine proprio vocantur 'modi', et ita possent dividi secundum alios modos significandi verborum, scilicet temporis, personae et numeri. Sed hanc considerationem quo ad praesens remitto ad grammaticos.
Sed tertia clausula dicit quod illarum orationum perfectarum sola indicativa est propositio. Et hoc non credo esse verum capiendo 'propositionem' pro 'enuntiatione', immo etiam capiendo stricte, prout secundum rationem distinguitur contra 'conclusionem' vel 'quaestionem', de quibus differentiis dicetur postea. Quod ergo non sola indicativa oratio sit propositio et enuntiatio apparet: quia omnis oratio vera vel falsa est enuntiatio, ut apparet primo Peri Hermeneias, et si fit praemissa ad conclusionem inferendam, ipsa dicitur proprio nomine 'propositio', tamquam pro alio inferendo positio. Sed certum est quod aliquae propositiones coniunctivi modi sunt manifeste verae vel falsae et in syllogismo concludente gratia formae possunt fieri praemissae vel conclusiones; verbi gratia, 'si omnis homo moveretur, nullus homo quiesceret, et si omnis homo curreret, omnis homo moveretur; ergo si omnis homo curreret, nullus homo quiesceret.

Notes