Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 2/Cap2
From The Logic Museum
< Authors | Buridan | Summulae de dialectica | Liber 2
Jump to navigationJump to search- 2.2.1 De definitione generis
- 2.2.2 De 'differentibus specie'
- 2.2.3 De 'in eo quod quid'
- 2.2.4 De alia definitione generis
- 2.2.5 De divisione generis
- 2.2.6 DE GENERE GENERALISSIMO
Latin | English |
---|---|
SDD 2.2: DE GENERE | |
SDD 2.2.1 DE DEFINITIONE GENERIS | |
Genus est quod praedicatur de pluribus differentibus specie in eo quod quid, ut 'animal' praedicatur de homine et de equo, quae differunt specie. [cf. PH 17.22-4] | |
Hoc secundum capitulum est de genere. Quod continet septem partes: prima est una definitio generis; secunda est declaratio illius particulae 'differentibus specie' positae in definitione generis; tertia est declaratio illius particulae 'in eo quod quid'; quarta est quaedam alla definitio generis; quinta est divisio generis in genus generalissimum et genus subalternum; sexta est de genere generalissimo; septima est de genere subalterno. Partes patebunt. /15/ | |
Auctor noster in principio istius capituli praemittit quasdam alias 'generis' acceptiones. Quas dimisi, quia non multum faciunt ad propositum. Requirat eas in Porphyrio qui uult. | |
Sed tunc pro expositione huius definitionis sciendum est quod non omne genus praedicatur actu, immo aliquando subicitur, ut dicendo 'animal est album', ubi iste terminus 'animal', qui est genus, subicitur. Ideo debet glossari 'praedicatur', id est 'est aptum natum praedicari'. Et quia idem significant hoc totum 'aptum natum praedicari' et 'praedicabile', ideo debet dici: genus est praedicabile de pluribus etc. Et ponitur ibi 'praedicabile' ad modum generis. Et differt per hoc genus a dictionibus syncategorematicis, quae nec sunt innatae praedicari nec subici. Et ponitur ibi 'de pluribus' ad differentiam terminorum singularium, scilicet individuorum. Et ponitur ibi 'differentibus specie' ad differentiam speciei specialissimae. Et ponitur ibi 'in eo quod quid' ad differentiam aliorum praedicabilium, puta differentiae, proprii et accidentis, quae non praedicantur in quid, sed in quale, vel in quantum, vel in quomodo se habet, sicut dicit Porphyrius. /16/ | |
Notandum quod, licet iste terminus 'canis' praedicetur de latrabili, de pisce marino et de caelesti sidere, tamen non est genus ad illa, nec iste terminus 'ens' ad decem praedicamenta, quia non praedicantur de eis univoce, sed aequivoce. Nos autem non intendimus hic nisi de praedicabilibus univocis, non prout 'univocum' distinguitur contra 'denominativum', sed solum contra 'aequivocum 'et 'analogum'. Ideo intelligere oportet, vel apponere, in definitione generis istum terminum 'univocum', ut quod "genus est praedicabile univocum de pluribus differentibus specie in eo quod quid". | |
Notandum quod exemplum positum post definitionem, quod animal praedicatur de homine et de equo, debet intelligi secundum suppositionem materialem, id est iste terminus 'animal' praedicatur de istis terminis 'homo', 'equus'. Ideo etiam animal non est genus, sed iste terminus 'animal'. | |
SDD 2.2.2 DE 'DIFFERENTIBUS SPECIE' | |
Ad cognoscendum hoc membrum 'differentibus specie' oportet scire quod 'differens' dicitur tot modis quot modis dicitur 'idem'. (2) Idem' dicitur tripliciter, scilicet idem genere, idem specie, idem numero. (3) Eadem genere dicuntur quaecumque sunt sub eodem genere, ut homo et equus sub animal). /17/ (4) Eadem specie dicuntur quaecumque sub eadem specie continentur, ut Socrates et Plato sub homine. (5) Idem numero dicitur tripliciter: idem nomine vel definitione, idem proprio, idem accidente. (6) Eadem nomine dicuntur quorum res est una, nomina vero plura, ut 'Marcus', 'Tullius'. (7) Eadem definitione dicuntur quorum unum est definitio alterius, ut animal rationale mortale et homo. Eadem proprio dicuntur quorum unum est proprium alterius, ut homo et risibile. (9) Eadem accidente dicuntur quorum unum est accidens alterius, ut Socrates et album. (10) Similiter 'differens' dicitur tripliciter, scilicet genere, specie, numero. (11) Differentia genere dicuntur quaecumque sub diversis continentur generibus, ut homo sub hoc genere animal, et arbor sub hoc genere planta. (12) Differentia specie dicuntur quaecumque sunt diversarum specierum, ut homo et asinus. (13) Differentia numero dicuntur quaecumque faciunt diversum numerum, ut Socrates et Plato. [cf. PH 17.25-18.17] | |
In ista secunda parte sunt valde multae clausulae. | |
1. Prima dicit quod tot modis dicitur 'differens' quot modis dicitur 'idem'. Et hoc est protanto quia isti termini 'idem', 'differens' non simpliciter opponuntur sed relative, quia bene verificantur de eodem simul, sed non respectu eiusdem, ut quia Socrates est idem sibi et diversus Platoni. /18/ Quot autem modis dicitur unum oppositorum, tot modis dicitur et reliquum (primo Topicorum). | |
2. Secunda clausula dividit idem in idem genere, idem specie, et idem numero. Sed Aristoteles (quinto Metaphysicae) addit quartum modum, scilicet idem proportione seu analogia. Tamen illum modum auctor dimisit, quia extendit se ad nonunivoca, de quibus non intenditur hic, sicut dixi prius. | |
3. Tertia clausula describit eadem genere: eadem genere sunt quaecumque sub eodem genere continentur. Circa quam notandum quod genus dicitur esse superius ad speciem secundum praedicationem, quia de pluribus praedicatur quam species, id est pro pluribus supponit. Circa quod notandum quod termini qui dicuntur species, dicuntur idem secundum genus, non ad istum sensum quod sint idem vel iidem adinvicem, nec quod eodem modo supponant, sed solum ad istum sensum quod eorum est idem genus praedicabile in quid sub quo continentur, ut isti termini 'homo', 'asinus' sub isto termino 'animal'. | |
4. Proportionaliter exponitur quarta clausula, scilicet quod Socrates et Plato dicuntur idem specie, quia sub eadem specie continentur, ut sub homine, id est sub isto termino 'homo'. /19/ | |
5. Sed in quinta clausula auctor sic subdividit idem numero quod eadem numero dicuntur quaecumque pro eadem re supponunt. Et hoc si sunt termini diversi, qui ad istum sensum dicuntur idem numero quod de eis personaliter sumptis vere affirmatur hoc praedicatum 'idem'. Verbi gratia, isti termini 'homo' et 'album' dicuntur idem sic quod vere dicimus 'homo et album sunt idem', quia eadem substantia, scilicet homo. Unde sequitur 'sunt idem numero; ergo sunt idem'. Sed non sequitur 'sunt idem genere; ergo sunt idem', sed solum sequitur quod eorum sit idem genus. Tunc ergo dividit auctor idem numero in idem nomine vel definitione, in idem proprio et in idem accidente. | |
6. Deinde in sexta clausula ipse describit eadem nomine quod eadem nomine dicuntur quorum nomina sunt plura, res vero una, id est quod res est eadem pro qua supponunt. Sic enim dicimus quod Marcus et Tullius sunt idem, quia idem homo vocatur Marcus et Tullius. Verum est quod secundum hanc expositionem quicumque termini dicerentur idem numero, illi dicerentur idem nomine. Sed forte ad specificandum istos modos auctor intendit quod non solum requiritur quod res pro qua supponunt sit eadem, sed etiam quod sit ratio eadem in mente correspondens utrique nomini. Et isto modo nomina synonyma dicerentur idem nomine. /20/ 7. Deinde in septima clausula dicit: illa vocantur idem definitione quorum unum est definitio alterius, ut 'animal rationale mortale' est definitio istius termini 'homo'. Ideo de ipsis significative sumptis uere dicitur hoc nomen 'idem'. Haec enim est vera 'animal rationale mortale et homo sunt idem'. Et possumus notare quod auctor sub eodem membro ponit idem nomine et idem definitione, quia, si sint aliqua nomina synonyma definibilia, oportet unam esse definitionem unius et alterius. | |
8. Deinde in octaua clausula dicit quod ista, id est isti termini, dicuntur idem proprio quorum unum est proprium alterius, ita quod se habent sicut proprium et illud cuius dicitur proprium, ut isti termini 'homo' et 'risibile'. De quo proprio intenditur dicetur post. | |
9. Similiter in nona clausula dicit quod eadem accidente dicuntur quorum unum est accidens alterius, id est illi termini qui se habent sicut accidens et subiectum de quo illud accidens accidentaliter praedicatur. Ut isti termini 'album' et 'homo' dicuntur idem, quia uerum est dicere quod album et homo sunt idem, scilicet Socrates, qui est et albus et homo. | |
Verum est quod in aliquibus libris sic invenitur exemplum quod accidens et /21/ subiectum sunt idem, ut Socrates et albedo quae est in Socrate. Et hoc non est bonum exemplum, quia albedo et Socrates sunt abinvicem diversae res. Unde notandum quod bene aliqua sunt idem, scilicet partes quae sunt suum totum, quae non sunt idem sibi. Sed de hoc non est modo intentio, sed quod aliqui termini qui non sunt idem inter se, dicuntur adinvicem idem, quia de ipsis significative sumptis uere dicimus 'hoc est idem illi'. Ut quod Marcus est idem quod Tullius, et animal rationale mortale idem quod homo, et homo idem quod risibile, et Socrates idem quod album. | |
10. In decima clausula dividit differens in differentia genere, differentia specie, et in differentia numero. Circa quam notandum quod termini, licet diversi abinvicem existentes, dicuntur idem, sicut dictum fun'. Et sic in singulari numero unus terminus dicitur alteri idem. Et sic, <sicut> dicimus 'Socrates et album sunt idem', ita dicimus quod Socrates est albo idem. Et modo proportionali termini dicuntur diversi, ut 'Socrates' et 'Plato' non solum sunt diversi abinvicem, sed etiam significative sumpti dicuntur diversi. Dicimus enim quod Socrates et Plato sunt /22/ abinvicem diversi seu differentes. Et sic uterque dicitur ab altero diversus seu differens. Unde manifestum est quod, sicut 'eadem' et' differentia' dicuntur multipliciter, ita etiam 'idem' et 'differens' in singulari numero. | |
11. Undecima clausula dicit quod differentia genere sunt quaecumque sub diversis generibus continentur, supple 'si illorum generum neutrum sub altero contineatur'. Et illamet genera dicuntur diverse, ut isti termini 'substantia', 'qualitas'. | |
12. Et consimiliter exponitur duodecima clausula, quae est de differentibus specie. | |
13. Ultima clausula dicit quod differentia numero sunt quaecumque faciunt diversum numerum, id est illi termini dicuntur numero differentes qui supponunt pro diversis rebus, ita quod res pro qua unus supponit, numeratur contra rem pro qua alter supponit. Unde notandum quod idem termini bene dicuntur idem, quia supponunt pro aliquo eodem, et differentia, quia supponunt pro diversis. Dicimus enim quod homo et animal sunt idem, quia sunt Socrates; et cum hoc 'homo et animal sunt diverse', quia homo est Socrates et animal est Plato. /23/ | |
SDD 2.2.3 DE 'IN EO QUOD QUID' | |
Illud autem dicitur praedicari in quid quod convenienter respondetur ad interrogationem factam per 'quid?'. Ut cum quaeritur: 'quid est homo?', convenienter respondetur 'animal'. Ideo animal praedicatur de homine in quid. [cf. PH 18.18-21] | Something is said to be predicated in quid when it is an appropriate reply to the question 'what is ...?'. For example, when we ask 'what is a man', the appropriate reply is 'an animal'. Therefore 'animal' is predicated of man 'in quid'. |
Haec tertia pars est manifesta. Et debet consimiliter dici quod illud praedicatur in quale quod convenienter respondetur ad interrogationem factam per 'quale?'. Et illud praedicatur in quantum quod convenienter respondetur ad interrogationem factam per 'quantum?'; et in quot et in quando et in ubi. Si enim quaerimus 'quot sunt hic asini?', respondebimus quod sunt tres vel quattuor, et sic de aliis. | The third part is manifest. And it ought similarly to be said that what is predicated in quale is what is an appropriate reply to the question 'what quality is ...?' And what is predicated in quantum is what is an appropriate reply the the question 'how much is ...?'. And so for 'in how many' and 'in when' and 'in where'. For if we ask 'how many are these donkeys', we will reply that there are three (or four, and so on). |
SDD 2.2.4 DE ALIA DEFINITIONE GENERIS | |
Aliter autem definitur genus sic: genus est cui supponitur species. [cf. PH 18.22-23] | |
Haec est <quarta> pars. Quae est secunda descriptio generis. Et debet suppleri quod genus est praedicabile univocum in quid cui supponitur species. Et ex expositione primae patet expositio istius. /24/ | |
SDD 2.2.5 DE DIVISIONE GENERIS | |
Genus dividitur in genus generalissimum et genus subalternum. [cf. PH 18.24-25] | |
Haec quinta pars est divisio generis. Et erit manifesta per partes sequentes. Vocatur autem genus subalternum quod sub altero genere superiori continetur; et vocatur generalissimum quod non continetur sub altero, sed est supremum genus. | |
2.2.6 DE GENERE GENERALISSIMO | |
Genus generalissimum est supra quod non est aliud superveniens genus. (2) Vel sic: genus generalissimum est quod, cum sit genus, non potest esse species. (3) Et dividitur in decem praedicamenta, quae sunt substantia, quantitas, qualitas, relatio, actio, passio, ubi, quando, situs et habitus. (4) Et dicuntur generalissima quia nullum habent genus supra se. Licet enim ens dicatur de istis, hoc tamen est acquivoce et non univoce. Et ideo non est genus. (5) De his decem modo nihil dicemus, sed in Praedicamentis determinabitur de istis. [cf. PH 18.25-19.4] /25/ | |
Ista sexta pars habet quinque clausulas. | |
1/2. Duae primae sunt descriptiones generis generalissimi. Et obicitur contra primam descriptionem, quae dicit "genus generalissimum est supra quod non est aliud genus superveniens", quia haec convenit aliquibus quae non sunt genera, ut caelo vel Deo. Nam supra caelum nullum est genus superveniens, quia omnia genera sunt termini significativi, qui sunt hic apud nos et non supra caelum; nec supra Deum. Et caelum et Deus non sunt genera. | |
Dicendum est quod ad tales instantias removendas debet suppleri descriptio. Et debet pond taliter: "genus generalissimum est genus supra quod non est aliud genus". Et non capitur hic 'supra' secundum locum, sed secundum praedicationem vel suppositionem, ut prius dixi, ita quod terminus dicatur supra alterum terminum qui praedicatur de ipso universaliter et cum hoc de aliis, ita quod non econverso; vel qui supponit pro omnibus pro quibus alter supponit et cum hoc pro aliis. Ex hac prima descriptione sequitur secunda, scilicet quod genus generalissimum est ita genus quod non est species, quia omnis species habet genus supra se. Ideo nulla potest esse genus generalissimum. | |
3. Tertia clausula est divisio generis generalissimi in decem praedicamenta. Quae sic debet intelligi quod isti termini 'substantia', 'quantitas' etc. sunt genera generalissima, ita quod iste terminus 'genus generalissimum' dividitur in istos terminos 'substantia', 'quantitas' etc., et vere praedicatur de unoquoque istorum /26/ | |
OMISSION OF 26-27 |
|