Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 3/Cap10

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Cap9 Index


Latin English
SDD 3.10: DE PRIORI SIMUL ET HABERE
SDD 3.10.1
Prius alterum altero multipliciter dicitur. Uno modo secundum tempus, quia priori tempori coexsistit, vel coexsistebat; sic enim antiquius dicitur esse prius. Secundo modo dicitur prius a quo non convertitur subsistendi consequentia; sic enim unum dicimus prius duobus quia sequitur 'duo sunt; ergo unum est', et non convertitur consequentia, et sic etiam genus dicitur prius specie quia sequitur 'homo est; ergo animal est' et non convertitur consequentia ab 'animali' ad 'hominem'. Tertio modo dicitur prius secundum ordinem, scilicet quia aliquo signato tamquam primo, sive simpliciter sive secundum quid, quod est illi propinquius dicitur prius et quod est remotius dicitur posterius. Quarto modo dicitur prius via dignitatis, quia potentius, vel perfectius, vel nobilius, et caetera. Quinto modo dicitur aliquid altero prius quia est vel dicitur causa illius, sive secundum esse consequentia convertatur sive non; et isto modo et secundo prius uocatur 'prius secundum naturam'.
Quia Aristoteles in Praedicamentis, in capitulo de ad aliquid, locutus fuit de simul natura, et quia etiam substantia est prior accidentibus, et termini substantiales priores terminis accidentalibus, ideo, post determinationem de praedicamentis, voluit Aristoteles breviter determinare de 'priori', et similiter de 'simul'. Et quia etiam 'habere' dicitur multipliciter et secundum diversos modos pertinet ad diversa praedicamenta, ideo etiam, post determinationem de praedicamentis, voluit Aristoteles distinguere modos quibus dicitur 'habere'. Et sic istud decimum capitulum est de 'priori', et de 'simul' et de 'habere'. Et secundum haec tria continet tres partes. Secunda incipit ibi "simul autem", tertia ibi "habere etiam". Et quia istud capitulum non multum pertinet ad logicam, ego volo breviter de eo pertransire.
De primo ergo modo 'prioris' apparet quod ex natura et condicione entis simpliciter successivi, et non permanentis, cuius modi suppono esse tempus, est quod una pars eius sit prior et alia posterior. Et tunc consequenter illud quod coexsistit priori tempori dicitur prius, et quod non coexsistit illi priori tempori, sed posteriori, dicitur posterius.
Quantum ad secundum modum, manifestum est quod si A potest esse sine B et non B sine A, hoc non est nisi quia B dependet in esse suo ex A, tamquam ex causa essendi ipsius, et non e converso. Ideo apparet quod A est naturaliter prius ipso B. Et consequenter, ad huius modi similitudinem, terminus significativus dicitur altero termino prior si possibile est de ipso verificari hoc verbum 'est' secundo adiacens ipso non exsistente vero de altero, et non e converso, aut quod possibile est ita esse sicut per unam propositionem significatur non exsistente ita sicut per aliam propositionem significatur, et non e converso, sumendo totum ad bonum sensum, prout hoc determinabitur in Practica Sophismatum. Sic enim iste terminus 'unum' dicitur prius isto termino 'duo', ut dicit Aristoteles, et iste terminus 'animal' isto termino 'homo', vel 'equus'.
Tertius modus est multum generalis, scilicet quia in quocumque ordine est aliquid primum, sive simpliciter sive quo ad nos, aut secundum nostram voluntariam signationem, illud quod est ei in tali ordine propinquus dicitur prius; ut in numeris, uno signato tamquam primo, binarius immediate sequitur, ideo est prior ternario, et sic consequenter; et rege exsistente primo in potestate regni, regina est prior filio regis, et filius regis prior ducibus, et duces comitibus; et in processione, signato episcopo vel decano tamquam primo, antiquiores et maiores dicerentur priores, e converso autem, eo qui portat crucem signato tamquam primo, iuniores et minores dicerentur priores.
Quartus modus et quintus sunt satis manifesti. Et ideo oportet intelligere quod illi modi non sic sunt distincti quin possint supponere pro eodem, sed dicuntur secundum diversas rationes, sicut apparuit.
SDD 3.10.2
Simul autem dicuntur esse aliqua multipliciter. Primo modo tempore, quia neutrum est vel fuit prius altero secundum tempus, ut quorum generatio unius non praecedit generationem alterius. Secundo modo, quia convertuntur secundum essendi consequentiam et neutrum est causa alterius, cuius modi sunt termini ad invicem correlativi; et haec dicuntur simul natura. Tertio modo dicuntur etiam simul natura species in quas genus primo dividitur, sive quae, e converso, contra invicem dividunt immediate aliquod genus. Et in quinto Physicorum ponitur alius modus, scilicet simul secundum locum, quia sunt in eodem loco proprio, vel etiam aliquando quia nihil est ipsorum medium, ut quae se contingunt.
Videtur mihi quod ista pars sic est manifesta quod non sit expediens tempus apponere in magna eius declaratione. Ideo solum dico quod ubicumque innata sunt inveniri prius et posterius possunt aliqua dici simul, privative, sicut Aristoteles dicit, in decimo Metaphysicae, quod aequale opponitur privative maiori et minori.
SDD 3.10.3
Habere etiam multipliciter dicitur, prout declarat Aristoteles in fine libri Praedicamentorum et in quinto Metaphysicae: uno modo habere qualitatem sibi inhaerentem, ut homo scientiam, vel sanitatem, vel caliditatem; alio modo habere quantitatem, ut bicubitatem, tricubitatem vel magnitudinem; tertio modo habere habitum extrinsecum, aut in toto corpore aut in aliquo membro, ut habere uestimentum vel in digito annulum; quarto modo, habere membrum vel aliquam partem ipsius, ut homo habet manum et pedem; quinto modo, prout uas dicitur habere illud quod est in uase, ut dolium vinum; sexto modo, habere possessionem, ut homo dicitur habere agrum vel domum; septimo modo, ut uirum dicitur habere uxorem et uxorem virum. Et quinto Metaphysicae ponitur alius modus principalis, scilicet ducere alterum secundum suam naturam vel suum impetum, ut tyrannus civitatem.
Dictum fuit, in septimo capitulo, quod primus modus pertinet ad praedicamentum qualitatis, quia non significat aliud quam esse aliquale, et similiter secundus modus ad praedicamentum quantitatis, et tertius modus ad praedicamentum habitus. Et ultimus modus, qui ex quinto Metaphysicae accipiebatur, dicitur secundum potestatem agendi et mutandi vel prohibendi aliorum actiones, et sic pertinet ad praedicamentum actionis. Sed septimus modus dicitur secundum praedicamentum de ad aliquid, sicut dicebatur in septimo capitulo. Sextus modus reducitur ad octauum, quia possessoris est ducere et mutare sua sicut uult; et similiter quintus modus, quia ad hoc ponitur uas ut prohibeat effluere et moveri contenta; et similiter quartus modus, quia partes moventur ad motum totius, vel forte dicimus totum habere partem, et e converso, relative, et sic pertinet ad praedicamentum de ad aliquid.

Notes