Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 3/Cap9
From The Logic Museum
< Authors | Buridan | Summulae de dialectica | Liber 3
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
SDD 3.9: DE MOTU | |
SDD 3.9.1 | |
'Motus' autem sex sunt species, scilicet 'generatio', 'corruptio', 'augmentatio', 'deminutio', 'alteratio' et 'loci mutatio'. Quia omnis actio vel passio est motus, prout hoc nomen 'motus', large sumptus, extendit se ad omnem mutationem, ideo, post considerationem de praedicamentis, determinavit Aristoteles in suo libro Praedicamentorum de sex speciebus motuum, sub breviloquio, quia omnis profundatio de eis pertinet ad alias superiores scientias. | |
Erit ergo hoc nonum capitulum de speciebus motus, seu mutationis. Quod continet duas partes: prima est enumeratio specierum motus, secunda est de contrarietate motuum et quietum. Secunda incipit ibi "motuum autem". | |
De prima parte, quantum spectat ad logicam, sciendum est primo quod motus, seu mutatio, dicitur aliquando secundum substantiam, aliquando secundum qualitatem, et sic de aliis praedicamentis. Mutatio 'secundum substantiam' vocatur quando aliqua substantia, id est non aliqua substantia per se subsistens, sed aliquod praedicatum de praedicamento substantiae, vere affirmatur et negatur prius et posterius de hoc pronomine 'hoc', ut hoc prius est homo et posterius non est homo, vel prius non est homo et posterius est homo, capiendo tam 'prius' quam 'posterius' pro praesenti tempore, prout hoc in naturalibus est magis determinandum. | |
Mutatio autem 'secundum qualitatem' vocatur secundum quam de aliquo subiecto supponente pro eodem prius et posterius mutatur responsio ad quaestionem factam per 'quale?', ut si dicamus hoc prius esse album et posterius nigrum, vel prius calidum et posterius frigidum; et ut sic huius modi mutatio vocatur 'alteratio'. Sed mutatio 'secundum quantitatem' vocatur secundum quam de subiecto supponente pro eodem prius et posterius mutatur responsio ad quaestionem factam per 'quantum?', ut si plantam dicamus hodie esse bipedalem et cras tripedalem, et ut sic huius modi mutatio vocatur 'augmentatio'; et sic fit mutatio de minori ad maius, et vocatur 'deminutio' si fit e converso. Mutatio autem illa vocatur 'loci mutatio' secundum quam de subiecto supponente pro eodem prius et posterius mutatur responsio ad quaestionem factam per 'ubi?', ut quod Socrates prius est in domo et posterius in foro. Et ita etiam vocaretur mutatio 'secundum ad aliquid' vel 'secundum situm' secundum quam mutaretur praedicatum de praedicamento ad aliquid vel de praedicamento situs, ut quod A prius est aequale ipsi B, vel simile, et posterius est inaequale, vel dissimile, vel quod Socrates prius stat et posterius sedet, et sic de aliis praedicamentis. | |
Sed non enumerantur hic mutationes nisi secundum substantiam, qualitatem, quantitatem et ubi, quia omnis mutatio secundum aliquod aliorum praedicamentorum est mutatio secundum unum illorum quattuor, prout hoc profundius perscrutandum est in quinto Physicorum, vel in Metaphysica, ubi etiam videndum est an in unaquaque illarum mutationum aliqua res est quae producitur in esse vel abiicitur ab esse. | |
Et est etiam notandum quod omnis motus, vel mutatio, est generatio vel corruptio, aut simpliciter aut secundum quid. Augmentatione enim quod augmentatur generatur maius, id est fit maius, et corrumpitur minus, id est desinit esse minus, et calefactione quod calefit generatur calidum, id est fit calidum, et corrumpitur frigidum, id est desinit esse frigidum, id est cessat esse frigidum, et quod movetur localiter corrumpitur hic et generatur illic, id est desinit esse hic et incipit esse illic. Incipere enim et desinere vocantur 'generari' et 'corrumpi' quia exponuntur per prius non esse et posterius esse, et e converso, sicut generari et corrumpi; et bene sic loquitur Aristoteles in libro de Generatione et Corruptione. | |
SDD 3.9.2 | |
Motui autem simpliciter contrariatur quies, et motui etiam secundum aliquam speciem quies secundum illam speciem, ut motui secundum locum quies secundum locum et motui secundum qualitatem quies secundum qualitatem, et caetera. Et etiam motus motui contrariatur, ut generatio corruptioni, augmentatio deminutioni, motus sursum motui deorsum, calefactio frigefactioni, et huius modi. | |
De huius modi contrarietate motuum et quietum pertinet omnino ad quintum Physicorum. Ideo de hoc nihil dico hic, nisi quod motus dicitur contrarius quieti, id est iste terminus 'motus' isti termino 'quies'. Et non est hic contrarietas proprie dicta, sed accepta pro 'oppositione privativa'. Contrarietas autem motus ad motum, vel terminorum subiicibilium isti termino 'motus' ad invicem est contrarietas positiva, sed numquam propriissime dicta, quia deficit illa condicio 'maxima distantia', eo quod omnis motus de uno termino ad alium terminum est medius inter illos. |