Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 4/Cap4
From The Logic Museum
< Authors | Buridan | Summulae de dialectica | Liber 4
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
SDD 4.4: DE SUPPOSITIONIBUS ET ACCEPTIONIBUS TERMINORUM RELATIVORUM | |
SDD 4.4.1 | |
Considerato communiter de suppositionibus et acceptionibus terminorum in propositionibus, restat magna difficultas de suppositionibus et acceptionibus terminorum relativorum. Ideo nunc de illis erit in speciali determinandum. | |
Hoc quartum capitulum huius tractatus est in speciali de suppositionibus terminorum relativorum. Et non accipitur hic 'terminus relativus' pro illis terminis quos dicimus esse de praedicamento ad aliquid, ut 'pater' 'filius', 'dominus' 'seruus', sed prout grammatici dicunt 'relativum', quia rei prius latae, sive dictae, recordativum, sicut sunt ista pronomina 'illud', 'ipsum', 'se', 'suum', et ista nomina 'aliud', 'idem', 'tantum', 'tale', et caetera. | |
Hoc autem capitulum habet novem partes principales. Prima pars proponit intentionem capituli, secunda distinguit et enumerat diversitatem terminorum relativorum, tertia est una communis regula, pro quibus relativum refert suum antecedens, quarta est alia regula, quod relativum supponit sicut suum antecedens, quinta est in speciali de istis relativis 'idem', 'ipsum', sexta est de isto relativo 'se', septima est de isto relativo 'suus', octaua est de istis relativis 'tantum', 'tale' et huius modi, nona est de istis relativis 'aliud', 'diversum'. Secunda incipit ibi "magna autem", tertia ibi "est autem", quarta ibi "alia regula", quinta ibi "nunc descendendum", sexta ibi "de isto autem", septima ibi "dicendum est", octaua ibi "de istis autem", nona ibi "relativa diversitatis". | |
Prima pars est manifesta, nisi quod oportet notare quare ibi dicitur "de suppositionibus et acceptionibus". Hoc enim est quia acceptio termini pro aliquo in propositione est in plus quam suppositio termini pro aliquo. Dictum enim fuit prius quod proprie nihil dicitur supponere nisi subiectum vel praedicatum, propter quod obliquus non supponit, ut 'hominem' si dico 'Socrates est videns hominem' (quia nulla res est hominem, sed tamen 'hominem' bene accipitur in propositione pro homine quem Socrates videt), et potest in huius modi acceptione distribui, vel confundi sine distributione, vel sumi determinate, et etiam sumi personaliter aut materialiter. Verum est tamen quod aliquando sic large accipimus hoc nomen 'suppositio' quod synonyme se habet ad istud nomen 'acceptio'; et apparet quod non solum proprie, sed sic large, locuti sumus de suppositione in praecedente capitulo, et etiam loquemur in praesente. | |
SDD 4.4.2 | |
(1) Magna autem est diversitas relativorum. Quaedam enim dicuntur relativa substantiae; alia autem dicuntur relativa aliorum praedicamentorum, ut 'tale', 'tantum' et huius modi. (2) Relativorum substantiae quaedam dicuntur relativa identitatis, alia diversitatis, ut 'aliud', 'diversum'. (3) Relativorum autem identitatis quaedam dicuntur reciproca, ut 'se', alia non reciproca, ut 'illud', 'ipsum' et huius modi. | |
In hac secunda parte ponuntur tres divisiones relativorum. Et, quantum ad primam, sciendum est quod non dicitur relativum 'substantiae' ex eo quod oporteat antecedens eius esse terminum de praedicamento substantiae; immo aeque potest esse de alio praedicamento, ut 'album est paries et ipsum videtur', 'albedo est in pariete et illa est color', 'bicubitum videt se'. Sed dicitur relativum 'substantiae' quia non significat illud pro quo sumitur vel pro quo refert esse aliquale, uel aliquantum, vel alicubi, et sic de aliis praedicationibus accidentium, sed solum esse aliquid; relativa autem accidentium significant esse aliquale, vel aliquantum, et caetera. | |
De secunda divisione apparet quod relativum identitatis accipitur pro eo pro quo suum antecedens sumebatur, et relativum diversitatis non, sed pro alio. | |
De tertia divisione apparet quod 'se' significat reuersionem actus in illud a quo est, ut si dicimus quod Socrates amat se, vel amatur a se, uel est amator sui, vel acquirit sibi, hoc significat quod ille actus amoris vel acquisitionis est Socratis, tamquam eius qui amat, vel cui acquirit, vel etiam tamquam eius qui amatur; non est sic de aliis relativis. | |
Aliae etiam possunt poni divisiones, ut quod relativa quandoque ponuntur in recto, quandoque in obliquo, ut 'illud' 'illius', 'ipsum' 'ipsius'; et sunt in hoc differentiae, sicut postea videbitur. | |
SDD 4.4.3 | |
Est autem universalis regula quod non oportet relativum diversitatis supponere, vel stare, in propositione pro omni eo pro quo supponit, uel stat, suum antecedens. Immo terminus relativus solum refert suum antecedens pro illis eius suppositis pro quibus erat verificatio categoricae in qua ponebatur antecedens; unde haec est falsa 'animal est homo et illud est asinus'. | |
Statim ex hac regula apparet quod relativum non potest ampliari magis quam suum antecedens est ampliatum. Unde si dico 'homo currit et ille disputat', hoc relativum 'ille' non supponit nisi pro praesentibus, sicut nec 'homo'. Sed bene potest magis restringi, quia si dico 'homo currit et ille est albus', istud antecedens 'homo' pro omni homine indifferenter supponit, licet indefinite, sed hoc relativum 'ille' non sic pro omni homine supponit, sed solum pro illis pro quibus haec propositio 'homo currit' est vera; et si pro nullo esset vera, tunc relativum pro nullo supponeret; unde praedictae copulativae utraque pars esset falsa si nullus homo curreret, licet omnes homines essent albi. | |
SDD 4.4.4 | |
Alia regula, etiam communis, est quod relativum identitatis supponit, uel sumitur, in propositione sicut suum antecedens, scilicet materialiter si materialiter, et personaliter si personaliter, et distributive si distributive, et determinate si determinate, et confuse tantum si confuse tantum, excepto hoc quod per praecedentem regulam apparet excipiendum. | |
Manifestum est quod hoc est excipiendum. Quia forte relativum pro nullo supponit, vel accipitur, in propositione, licet antecedens pro multis supponat, scilicet propositio antecedentis pro nullo est vera, ut si dico 'homo est lapis et ille currit'. | |
Sed quaeritur "si dico 'speculum' est nomen et ipsum est trisyllabum', utrum 'ipsum' supponit materialiter, sicut 'speculum'?". Et videtur quod non, quia non supponit pro se nec pro sibi simili in voce. Dico quod supponit materialiter relative. Unde si supponeret pro se vel pro sibi simili in voce, tunc bene supponeret materialiter, sed non relative. Sed quando supponit pro suo antecedenti vel pro sibi simili in voce, tunc supponit materialiter relative; si enim supponeret personaliter, oporteret quod supponeret pro significatis ultimatis sui antecedentis. | |
Dubitatur etiam "si ponamus quod tantum Socrates currit et quod ipse est albus et dicamus 'homo currit et ille est albus', utrum hoc relativum 'ille' supponit determinate et communiter, vel discrete et singulariter?". Et videtur quod discrete, quia pro uno solo, scilicet Socrate. Sed oppositum videtur, quia tunc non supponeret sicut suum antecedens. Dico quod supponit determinate, et non discrete; quia non ponitur in dicta propositione tamquam terminus discretus, sed tamquam terminus communis, innatus supponere pro pluribus, quia supponeret pro pluribus si plures homines currerent. | |
Iterum, ego pono quod tantum duo homines currant, scilicet Socrates et Plato, et quod Socrates sit albus et Plato niger, et dicamus 'homo currit et omnis ille est albus'; tunc dubitatur quo modo 'ille' supponat, et utrum propositio sit vera. Et ego dico, sicut mihi uidetur, quod ibi est inepta aut frustra additio signi universalis, aut etiam particularis, ad terminum relativum relative sumptum. Quia natura eius est quod sumatur sicut suum antecedens; ideo signum non est innatum mutare suam suppositionem, sicut nec negatio praecedens (ut si dico 'animal currit et nullus homo est illud', hoc relativum 'illud' non distribuitur, sed stat determinate, sicut suum antecedens). Sic ergo apparet incongruum et inconveniens dicere 'homo currit et omnis ille est albus', vel 'homo currit et aliquis ille est albus' (licet talia signa bene possint addi relativis diversitatis aut relativis accidentium), quia non supponunt pro eisdem pro quibus supponunt sua antecedentia, sicut dicetur post. Et si quis vellet sustinere quod huius modi locutio est congrua et conveniens, tunc deberet dicere quod 'ille' distribuitur, et regula deberet intelligi ubi relativum accipitur simpliciter, sine additione signi. | |
SDD 4.4.5 | |
Nunc descendendum est magis specialiter ad diversa relativa. Et apparet de hac dictione 'ille', vel 'illud', quod non semper sumitur relative, immo aliquando demonstrative, ut quando demonstrando hominem dico 'ille homo currit', et tunc non est ad propositum. Et aliquando accipitur antecedenter ad hoc relativum 'qui', vel 'quod', ut si dico 'ille homo currit qui prius disputabat'; et tunc 'ille' non accipitur nisi per modum signi particularis et 'qui' accipitur loco huius relativi 'ille', notando copulationem; unde propositio resolvitur in hanc copulativam 'homo currit et ille prius disputabat'. | |
Notandum est quod isti termini 'qui' et 'ille', vel 'quod' et 'illud', solent poni in eadem propositione, reddendo suppositum duobus verbis, unus uni et alter alteri. Et hoc solet fieri duobus modis diversis. Uno modo quod ambo isti termini praecedant tam primum verbum quam secundum, ut dicendum 'ille qui dormit somniat'; aliquando autem unus illorum terminorum praecedit primum verbum et alter praecedit secundum uerbum et sequitur primum, ut 'ille dormit qui somniat'. Et est inter illas propositiones talis differentia. Quia primo modo propositio est categorica cuius subiectum est aggregatum ex illis duobus terminis et primo verbo; ut si dico 'ille qui dormit somniat', hoc totum 'ille qui dormit' est subiectum, compositum ex determinatione et determinabili; nam haec dictio 'ille' ponitur per modum determinabilis, vel saltem substantivum subintellectum, quod exprimeretur si diceretur 'ille homo qui dormit somniat', et istud residuum 'qui dormit' ponitur tamquam determinatio; deinde istud verbum 'somniat' ponitur pro copula et praedicato. Et in tali propositione iste terminus 'ille' non ponitur relative, sed antecedenter, et non valet plus quam hoc nomen 'aliquid'. Sed in secundo modo propositio est hypothetica, et aequivalet uni copulativae, sicut dicebatur. Et aliquando iste terminus 'ille' praecedit et iste terminus 'qui' sequitur, ut 'ille dormit qui somniat', et aliquando e converso, ut 'qui dormit, ille somniat'. Et sunt propositiones aequivalentes, sive 'qui' praecedat, sive 'ille'; nam quicumque illorum terminorum praecedat, ille non tenetur relative. | |
Notandum est etiam quod isti termini 'ille' et 'ipse' quando sumuntur relative aequivalent (et raro iste terminus 'ille' sumitur nisi relative). Et sic etiam saepe istum terminum 'idem' accipimus synonyme ad hoc relativum 'ille', ita quod aequivalet dicere 'animal currit et illud est homo' et dicere 'animal currit et idem est homo'. | |
SDD 4.4.6 | |
De isto autem relativo 'se' dicendum est quod illius est haec proprietas quod semper ponitur in eadem propositione categorica cum suo antecedente, ut 'Socrates diligit se'. Alia proprietas est quod si teneatur distributive, non contingit descendere ad aliquod eius determinatum suppositum aliis remanentibus, sed oportet descendere sigillatim; non enim sequitur 'omnis homo diligit se; ergo omnis homo diligit Socratem', sed sequitur 'ergo Socrates diligit Socratem', et 'Plato Platonem', et sic de aliis. | |
Contra primam proprietatem arguitur: quia si dico 'Socrates currit et ille diligit se', ibi 'Socrates' est antecedens, et non ponitur in eadem categorica cum isto relativo 'se'. Respondeo quod 'se' non immediate refertur ad 'Socratem', sed mediante isto relativo 'ille', quod est immediate antecedens ad 'se' et ponitur cum eo in eadem categorica. | |
De secunda proprietate videtur quod illa non sit proprie proprietas huius relativi 'se', immo convenit etiam aliis, scilicet huic relativo 'suus' et etiam huic relativo 'ipsius' posito loco huius relativi 'suus'. Verbi gratia, si dico 'omnis homo videt suum equum' vel 'omnis homo videt ipsius equum', non sequitur 'ergo omnis homo videt Socratis equum', sed 'Plato videt Platonis equum', et sic de aliis. | |
SDD 4.4.7 | |
Dicendum est etiam de isto relativo 'suus'. De quo est ista regula quod non refert suum antecedens secundum eius resolutionem in recto, sed in genitivo casu, ut si dico 'Socrates bibit et equum suum comedit', non sequitur 'Socrates comedit', sed sequitur 'ergo Socratis equus comedit'. Et ideo idem valet hoc relativum 'suus' et hoc relativum 'ipsius', vel 'illius', ut idem valet dicere 'Socrates equitat suum equum' et 'Socrates equitat ipsius equum'. | |
Hic possumus notare quod 'suus' accipitur multipliciter. Primo enim notat possessionem, ut 'Socrates et asinus suus', et tunc refert suum antecedens per modum possidentis, et aliquando notat effectum, ut 'Aristoteles et libri sui', et tunc refert suum antecedens per modum efficientis; et quandoque apponitur substantivo de praedicamento relationis, et tunc refert suum antecedens per modum habentis conversam habitudinem, ut si dico 'Socrates et seruus suus', notatur quod Socrates sit dominus, et sic de aliis. | |
SDD 4.4.8 | |
De istis autem relativis 'tale' et 'tantum' manifestum est quod indigent antecedentibus de praedicamento qualitatis et quantitatis, ut 'Socrates est aliqualis', vel 'aliquantus', 'et talis', vel 'tantus', 'est Plato', vel etiam, in speciali, ut 'Socrates est albus', vel 'tricubitus', et 'talis', vel 'tantus', 'est Plato'. Et manifestum est quod non supponunt pro eisdem pro quibus supponunt sua antecedentia, sed sufficit quod supponant pro similibus vel aequalibus. | |
Notandum est de habitudine istorum terminorum ad invicem 'talis' et 'qualis' vel 'tantus' et 'quantus' sicut notatum fuit in quinta parte huius capituli de istis terminis 'qui' et 'ille'. Uterque enim quandoque ponitur antecedenter ad reliquum et reliquus relative ad ipsum, ut dicendo 'talis est Socrates qualis est Plato' vel dicendo 'qualis est Socrates, talis est Plato', et utraque propositio valet idem quod haec copulativa 'Socrates est qualis et Plato est talis'. Et etiam quandoque 'talis' et 'qualis' ponuntur in eadem categorica, ut dicendo 'talis qualis Plato est currit'; unde hoc totum 'talis qualis Plato est' est ibi subiectum. Et similiter dicas de 'tantus' et 'quantus', et similiter de 'quando' et 'tunc', vel etiam de 'ubi' et 'ibi', et etiam de 'taliter' et 'qualiter', et sic de aliis huius modi. | |
SDD 4.4.9 | |
(1) Relativa diversitatis solent poni 'aliud', 'alterum', 'differens', 'diversum', et huius modi. Sed mihi apparet quod haec non sunt relativa prout hic de relativis locuti sumus, sed sunt relativa id est termini de praedicamento ad aliquid, sicut essent 'simile' et 'dissimile', 'aequale' et 'inaequale'. Et ita etiam est de hoc termino 'idem', nisi capiatur loco huius relativi 'illud'; omne enim idem alicui est idem, et omne diversum vel aliud est ad aliquid diversum uel aliud. Tamen, quia huius modi nomina habent ultra alia nomina de praedicamento ad aliquid aliquas speciales difficultates, volumus aliquid dicere de eis. (2) Et primo dico quod fundamentum huius relativi 'idem' et terminus ad quem dicitur debent supponere vel teneri pro eodem, ut si dico 'Socrates est idem homini', tunc isti termini 'Socrates' et 'homo' supponunt pro eodem; sed fundamentum huius relativi 'aliud', vel 'diversum', vel 'differens', vel 'alterum', et terminus ad quem dicitur non debent stare et verificari pro eodem, sed pro diversis. (3) Secundo dico quod propositio in qua ponitur huius modi relativum, quod solet dici 'diversitatis', indiget exponi per tres propositiones categoricas copulatas, scilicet duas affirmativas, in quibus praedicatur 'est' secundum adiacens de fundamento et termino illius relativi, et tertiam, negativam, in qua negatur ille terminus de illo fundamento vel e converso, ut si dico 'B est aliud ab A' exponitur quod B est et A est et B non est A. | |
In hac ultima parte huius capituli sunt tres clausulae. Prima dicit quo modo ista nomina 'aliud', 'alterum' et caetera debeant dici relativa, et est manifesta. Unde si dico 'homo currit et aliud est album', non oportet quod iste terminus 'aliud' habeat iste terminus 'homo' pro antecedente, vel etiam pro fundamento aut pro termino. Immo hoc nomen 'aliud' est adiectivum substantivatum in neutro genere; ideo dicta propositio aequivalet isti 'homo currit et res alia est alba', et sic hoc nomen 'res' est fundamentum istius termini 'alia'. Sed non oportet quod 'aliud' dicatur ad hominem nisi apponatur 'aliud ab eo' uel 'aliud ab homine', sicut posset apponi 'aliud ab asino' vel 'aliud a capra'. | |
Et est notandum quod istis terminis 'aliud', 'alterum', 'differens' et 'diversum' dialectici et sophistae communiter utuntur tamquam synonymi. Ideo et sic loquimur de eis, licet aliquando restricte attribuantur eis diversas intentiones, sicut in Porphyrio apparet de 'aliud' et 'alterum', et sicut in decimo Metaphysicae apparet de 'differens' et 'diversum'. Et similiter intelligitur de hoc verbo 'differt', quia valet idem 'differt' et 'est differens'. | |
Secunda clausula est una regula. Pro qua notandum est quod cum praedicta nomina sint adiectiva, indigent substantivis regentibus ea; immo etiam si haec dictio 'aliud' sumatur substantivata, tamen resoluenda est in substantivum et adiectivum, ut 'aliud' id est 'res alia'. Et illud substantivum voco in proposito 'fundamentum'; voco autem terminum ablativum, vel dativum vel accusativum quem regit talis dictio relativa 'terminum ad quem dicitur'. Ut si dico 'homo est idem animali', vel 'idem ad animal', tunc 'homo' ponitur tamquam fundamentum et 'animali', vel 'animal', tamquam terminus; et si dico 'homo est alius ab lapide', vel 'aliud ad lapidem', tunc 'homo' est fundamentum et 'lapide', vel 'lapidem', est terminus. Et hoc notato regula est satis manifesta. | |
Tertia clausula est alia regula, ex qua patet quod praedicta relativa diversitatis implicant in se quasdam negationes propter quas nomina sequentia tamquam termini illorum relativorum distribuuntur. Unde sequitur 'est aliud ab homine; ergo est aliud a Socrate', vel 'differt ab homine; ergo differt a Socrate'. Si tamen dicti termini praecedant dicta relativa, tunc non distribuuntur ab eis; ut si dico 'ab homine Socrates differt', vel 'ab homine Socrates est alius', 'homine' non distribuitur, immo sequitur 'a Platone Socrates est alius. ergo ab homine Socrates est alius', quia 'homine' ibi stat determinate | |
Sed dubitatur "si dico 'aliud ab homine est animal', utrum 'animal' distribuitur?". Et ego dico quod non. Quia negatio implicita in 'aliud' non est negans, sed se habet per modum infinitantis, et sic non cadit super copulam totalis propositionis, nec super praedicatum. Unde propositio est affirmativa, licet implicet unam negativam, sicut ista est affirmativa 'non homo est albus', quae tamen implicat istam negativam 'album non est homo'. Si quaeras "quo modo exponitur?", ego dico quod primo adiectivum substantivatum debet resolvi ut 'aliud ab homine est animal' id est 'res alia ab homine est animal', et tunc exponitur quod 'res quae non est homo est animal', et apparet quod 'animal' stat ibi determinate. Immo si dico 'aliud animal ab homine currit', 'animal' non confunditur, quia tale relativum non habet naturam confundendi nisi terminum, et non fundamentum suum; ideo aequivalet dicere 'aliud animal ab homine currit' et 'animal aliud ab homine currit'. Et est simile sicut de terminis privativis; si enim dico 'privatus visu est homo', 'uisu' distribuitur, sed non 'homo', quia exponitur id est 'res non habens visum est homo', ita tamen quod haec dictio 'non' non teneatur negative, sed infinitanter. |
|