Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 6/Cap1

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Index Cap2


Latin English
SDD 6: DE LOCIS DIALECTICIS
SDD 6.1: DE QUIBUSDAM COMMUNIBUS PRAEMITTENDIS
SDD 6.1.1
Istum tractatum, qui est de locis dialecticis, auctor noster extraxit de libro Topicorum Boethii. Ideo, sicut Boethius quaedam communia praemittit suae considerationi de locis dialecticis, ita et illa auctor noster praemittit, scilicet quid est argumentum et argumentatio, et quo modo differunt, deinde etiam quid est enuntiatio, propositio, quaestio et conclusio, et quo modo conveniunt vel differunt, deinde quot et quae sunt species argumentationis. Haec est intentio primi capituli huius tractatus.
Iste est sextus tractatus huius operis, qui pertractat de locis dialecticis. Et continet sex capitula: primum est de quibusdam praemittendis ante propriam considerationem de locis dialecticis, secundum est de descriptione loci, et de quibusdam communibus divisionibus locorum, tertium est de locis a substantia, quartum est de locis a concomitantibus substantiam, quintum est de locis extrinsecis et sextum est de locis mediis.
Primum capitulum habet quinque partes principales; prima proponit intentionem tractatus et, specialiter, primi capituli, secunda definit argumentum et argumentationem, tertia describit propositionem, quaestionem et conclusionem, quarta dividit argumentationem in suas species et quinta reducit ad syllogismum alias species argumentationis. Secunda incipit ibi "argumentum est", tertia ibi "propositio est", quarta ibi "argumentationis", quinta ibi "reducuntur autem".
Prima pars est de se clara.
SDD 6.1.2
Argumentum est ratio rei dubiae faciens fidem; argumentatio autem est argumenti per orationem explicatio.
Cum hoc nomen 'ratio' valde multipliciter soleat capi, ideo auctor noster dicit quod hic, in definitione argumenti, 'ratio' capitur pro medio per quod aliqua conclusio probatur: ideo exponit sic definitionem argumenti 'argumentum est ratio rei dubiae faciens fidem', id est medium probans conclusionem. Argumentatio autem non solum est illud medium, sed est totalis oratio composita ex medio et extremitatibus, ex praemissis et conclusione; et cum medium contineat uirtualiter extremitates, praemissas et conclusionem, et totalem argumentationem, ideo videtur esse bene dictum quod argumentatio est argumenti per orationem explicatio.
Sed illud non apparet mihi esse intentio Boethii quod aliquem unicum terminum vocavit 'argumentum', immo intentio Boethii videtur esse quod argumentum et argumentatio differunt sicut processus mentalis et processus vocalis. Argumentum enim est processus in mente quo mens ex praemissis mentalibus sibi notis cogitur concedere conclusionem sibi prius ignotam vel dubiam. Et sic accipitur ibi 'ratio' pro totali processu mentali; unde dicitur 'argumentum' quasi 'arguens mentem', id est interius cogens mentem ad concedendum et ad assentiendum ei de quo prius dubitabat, vel dubitasset si per modum quaestionis fuisset sibi propositum. Argumentatio autem est processus vocalis exprimens et explicans significative praedictum processum mentalem. Et apparet mihi quod haec sententia clare apparet ex verbis Boethii sic dicentis "argumentum est ratio rei dubiae faciens fidem; non vero idem est argumentum et argumentatio: nam vis sive ratio ea qua concluditur conclusio cum aliquid probatur ambiguum 'argumentum' vocatur, ipsa uero argumenti elocutio dicitur 'argumentatio', quo fit ut argumentum quidem virtus vel mens argumentationis sit atque sententia, argumentatio vero argumenti per orationem explicatio"; haec Boethius.
SDD 6.1.3
Propositio est oratio verum vel falsum significans. Quaestio est dubitabilis propositio. Conclusio est argumento vel argumentis probata propositio. Enuntiatio idem est convertibiliter quod propositio, prout videtur intendere Boethius, dicens "enuntiatio enim, sive sui causa dicatur sive ad aliud referatur, propositio est".
Notandum est quod licet eadem oratio quandoque dicatur propositio, quandoque quaestio et quandoque conclusio, tamen haec tria nomina, si proprie sumantur, multum differunt. Quia enuntiatio ex eo quod dubitabilis est vocatur 'quaestio', propter quod a dubitante volente certificari de ea ipsa sub modo quaerendi profertur. Eadem autem enuntiatio si ex praemissis notis fuerit illata et probata vocatur 'conclusio'; et si sic notificata capiatur ut praemissa ad aliam conclusionem probandam, tunc proprie vocatur 'propositio', unde 'propositio' proprie dicitur quasi pro alio inferendo positio. Verum est tamen, sicut notat Boethius, quod hoc nomen 'propositio' saepe sumitur largius, tamquam synonymum huic nomini 'enuntiatio', et tunc describitur quod est oratio verum vel falsum significans. Unde sic non solum praemissam sed etiam conclusionem, vel enuntiationem solitarie acceptam vocamus 'propositionem', et isto modo consequenter accipitur hic in textu nostro 'propositio'.
SDD 6.1.4
(1) Argumentationis quattuor sunt species, scilicet syllogismus, inductio, enthymema et exemplum. (2) Quid autem sit syllogismus dictum est prius, in praecedenti tractatu. (3) Inductio est a singularibus ad universalem probandam progressio, ut 'Socrates currit et Plato currit ... et sic de singulis; ergo omnis homo currit'. (4) Enthymema est syllogismus imperfectus, id est oratio in qua ex una praemissa syllogismi expressa, alia non expressa, infertur conclusio, ut 'homo est animal; ergo homo est substantia'; si enim apponeretur haec alia praemissa 'omne animal est substantia' esset syllogismus perfectus. (5) Exemplum est ex uno particulari ad aliud particulare probandum progressio propter similitudinem in eis repertam, ut 'Parisienses contra Remenses pugnare malum est; ergo Atrebatenses contra Ambianenses pugnare malum est'; tenet consequentia per hanc similitudinem: quia sicut Parisienses et Remenses sunt affines, ita Atrebatenses et Ambianenses.
Haec quarta pars continet manifeste quinque clausulas bene notabiles, quarum prima est divisio argumentationis, secunda est de syllogismo, tertia de inductione, quarta de enthymemate et quinta de exemplo.
De prima clausula, notandum est quod de proprietate sermonis non est bona divisio argumentationis in syllogismum, inductionem, enthymema et exemplum. Quia loquendo de divisione primo et proprie dicta, divisio requirit primo quod membra divisionis contineant totum ambitum divisi, secundo quod membra divisionis non coincidant, et tertio quod membra divisionis non ad plura se extendant quam ipsum divisum. Modo quantum ad primum membrum, syllogismus, invenitur extra capacitatem argumentationis. Quod sic apparet quia multi sunt syllogismi qui nullatenus sunt argumentationes. Nam ad argumentum vel argumentationem requiritur cum necessitate consequentiae probatio conclusionis, sic quod consequens probetur per antecedens, ut patet per definitionem argumenti. Ad hoc autem quod sit huius modi probatio oportet quod antecedens sit notius consequente. Aliquando tamen fiunt syllogismi, inductiones, enthymemata vel exempla ex antecedente aeque vel magis dubio quam sit consequens, vel etiam ex antecedente evidenter falso ad conclusionem etiam evidenter falsam, ut 'omnis equus est capra et omnis homo est equus; ergo omnis homo est capra'; et constat quod ibi nulla est conclusionis probatio, ideo tales syllogismi, inductiones, enthymemata vel exempla non sunt argumenta nec argumentationes. Ad tantum tamen valet divisio quod membra non coincidunt et continent totum ambitum divisi, licet etiam plus contineant.
Et ex hoc etiam manifestum est quod isti termini 'syllogismus', 'inductio', 'enthymema' et 'exemplum' non sunt, proprie loquendo, species huius termini 'argumentum', cum genus debeat praedicari universaliter de qualibet suarum specierum. Sed sic vocat eos auctor quia quandam condicionem specierum participant, scilicet quod species generis sufficienter enumeratae praedicantur disiunctim et affirmative de genere universaliter sumpto, ut 'omne animal est homo vel brutum' et 'omne corpus animatum est animal vel planta'; ita enim et omnis argumentatio est syllogismus, inductio, enthymema vel exemplum.
Secunda clausula, quae est de syllogismo, remittit nos ad tractatum praecedentem.
Circa tertiam clausulam, quae est de inductione, notandum est quod inductio non concludit gratia formae, nisi ex appositione alterius praemissae fiat syllogismus, sicut in parte sequente dicetur. Aliqui tamen volunt dicere quod in virtute istius clausulae 'et sic de singulis' inductio formaliter et de necessitate concludit. Tamen ego credo quod illa clausula non sit de integritate inductionis, quod apparet quia illa clausula non est aliqua propositio nec pars propositionis. Et si dicatur quod ponitur loco unius propositionis, ego dicam quod dicendo 'Socrates currit et Plato currit ... et sic de singulis; ergo omnis homo currit', si haec clausula 'et sic de singulis' sumatur loco alicuius propositionis, tunc oporteret quod perfectius illa propositio explicaretur, et oporteret videre quae esset illa, quod non est facile dicere.
Nam si dicamus illam propositionem esse 'omnis homo alius a Socrate et Platone currit', ista propositio iam erit universalis, et sic non erit inductio, scilicet a singularibus ad universalem progressio. Immo etiam apparet quod in inductione non esset probatio, sed petitio principii, quia scito quod Socrates est risibilis et quod Plato est risibilis dubitamus adhuc an omnis homo est risibilis. Nos enim aeque uel magis dubitamus istam 'omnis homo alius a Socrate et Platone est risibilis'; immo cum haec sit universalis, ipsa non erit sensu cognita, et non apparet aliquo modo unde talis propositio sit in intellectu notior quam ista 'omnis homo est risibilis', cum illi alii homines non sint sensati nec cogniti.
Tamen forte dicetur quod illa propositio est in intellectu nota et concessa per illas singulares et per hoc quod intellectus considerans non percipit differentiam vel rationem quare debeat aliter esse de aliis hominibus quam de Socrate et Platone; ideo intellectus cum illis singularibus apponit et concedit illam clausulam, sive propositionem, scilicet quod omnis homo alius a Socrate et Platone est risibilis, ex quibus tandem concludit quod omnis homo est risibilis. Sed ego dico quod sic dicendo oporteret dicere quod illa clausula, vel propositio, non solum esset praemissa ad inferendum illam conclusionem, immo esset conclusio illata ex illis singularibus, et probata cum illa consideratione intellectus quod non sit vel appareat ratio quare aliter debeat esse de aliis. Una enim praemissa argumentationis non debet esse nota per aliam; iam enim ipsa esset conclusio et alia esset antecedens, et esset argumentatio sine ulteriori conclusione.
Et si sic, dicendum est quod non oportet in omni bona inductione inducere in omnibus singularibus, quoniam hoc in multis est impossibile, cum sint nobis infinita, sed sufficit in multis inducere, et intellectus, ex eius inclinatione naturali ad veritatem, in nullo percipiens instantiam, aut etiam rationem quare in alio debeat esse instantia, cogitur concedere non solum quod ita est in illis, sed universalem propositionem, quae iam est principium indemonstrabile, in arte vel scientia supponendum, sine demonstratione. Sic enim scimus hoc indemonstrabile principium quod omnis ignis est calidus, et quod omnis magnes est ferri attractivus, et quod omne rheubarbarum est cholerae purgativum, et quod omne quod naturaliter fit fit ex subiecto praesupposito, et sic de multis aliis principiis indemonstrabilibus.
Unde sic intendit Aristoteles, prooemio Metaphysicae et secundo Posteriorum, quod artis et scientiae principia sunt nobis nota per experientiam, id est per experimentalem inductionem ex multis sensationibus et memoriis habitam. Et Averroes de hoc loquitur pulcre, secundo Physicorum, dicens quod universale principium prius dubitatum concluditur per inductionem absque hoc quod inducantur omnia singularia, et quod sic inductio habet introitum in scientia demonstrativa. Et addit quod secundum talem inductionem principium universale conceditur aliquando citius aliquando tardius, secundum naturam principii et naturam considerantis.
Notandum est etiam quod non omnis inductio procedit ex simpliciter singularibus, sed aliquando in singularibus in respectu, id est ex minus universalibus ad magis universale, ut si in multis speciebus uidemus ita esse et in nulla apparet nobis instantia, concludimus universaliter de genere ita esse, ut apparet in exemplo Boethii. Si enim in regendis navibus debemus non sorte sed arte gubernatorem eligere, et etiam in regendis equis aurigam, et si etiam in regenda re publica non sorte debemus principem eligere, sed cum commendatione discretionis et prudentiae, debet concludi universaliter quod in omnibus rebus gubernatore indigentibus non debemus sorte sed arte vel prudentia gubernatorem assignare.
Quantum ad quartam clausulam, quae est de enthymemate, videtur mihi esse notandum quod non omnis consequentia ex una categorica ad aliam categoricam debet dici enthymema. Enthymema enim sic est syllogismus imperfectus quia non concludit gratia formae donec per additionem alterius praemissae efficitur syllogismus perfectus. Et ideo consequentiae per subalternationem, per conversionem aut per aequipollentiam non sunt dicendae enthymemata; sunt enim formales consequentiae sine alterius praemissae appositione. Immo puto quod loquendo proprie tales consequentiae non dicuntur argumenta; immo argumentum debet probare extremitatem de extremitate per medium alienum, scilicet quod sit ab utraque extremitate diversum.
Sed quantum ad ultimam clausulam, quae est de exemplo, videtur mihi quod inductio et exemplum differunt duobus modis: primo quia inductio est ad conclusionem universalem, exemplum autem ad singularem, secundo quia inductio in antecedente requirit considerationem in multis singularibus, exemplum autem potest ex uno singulari inferre alterum singulare. Tamen non repugnat exemplo quod procedat ex multis singularibus, dum tamen hoc sit ad conclusionem aeque singularem, et est exemplum perfectius, et maiorem faciens fidem si ex pluribus manifestis procedat quam si ex uno. Verbi gratia, si percipimus istum ignem esse calidum et laesivum, et sic illum ignem esse calidum et laesivum, et sic plures alios, et si exinde alium ignem nobis praesentatum concludimus esse calidum et laesivum, non erit nisi exemplum; sed si ex his conclusissemus quod omnis ignis est calidus, fuisset inductio.
SDD 6.1.5
(1) Reducuntur autem ad syllogismum aliae species argumentationis tamquam ad speciem principaliorem. Reducitur enim inductio sic 'Socrates currit, Plato currit ... et sic de aliis, et omnis homo est Socrates vel Plato ... et sic de aliis; ergo omnis homo currit'. (2) Enthymema autem reducitur per appositionem praemissae deficientis; in quolibet enim enthymemate sunt tres termini, sicut in syllogismo, scilicet duae extremitates, ex quibus conclusio componitur, et medium, quod cum una extremitate ponitur in praemissa, et tunc praemissa apponenda debet constitui ex illo medio et altera extremitate, et erit syllogismus. Verbi gratia, si sit enthymema 'homo currit; ergo animal currit', tunc 'animal' et 'currit' sunt duae extremitates et 'homo' est medium; cum ergo praemissa expressa sit composita ex 'homine' et 'currit', oportet praemissam apponendam componi ex 'homine' et 'animali', et erit syllogismus, in tertia figura, sic 'homo currit et omnis homo est animal; ergo animal currit'. (3) Exemplum autem est inductio imperfecta; ideo reducitur ad inductionem, et, mediante inductione, ad syllogismum.
Ista pars reducit ad syllogismum alias species argumentationis. Et continet tres clausulas: prima reducit inductionem, secunda enthymema et tertia exemplum.
Quantum ad primam clausulam, sciendum est quod si in inductione in qua non possumus in omnibus singularibus seorsum inducere propter infinitam vel nimiam multitudinem debeamus istam clausulam apponere 'et sic de singulis', tunc exemplum in textu positum est bene datum. Nam 'currit' est maior extremitas, et 'homo' est minor extremitas, et istis terminis 'Socrates', 'Plato', 'et sic de aliis' utimur tamquam medio, quod subiicitur in maiori propositione et praedicatur in minori; nam hac copulativa 'Socrates currit et Plato currit ... et sic de aliis' utimur tamquam maiori propositione et hac propositione 'omnis homo est Socrates vel Plato ... et sic de aliis' utimur tamquam minori. Et aliqui, satis rationabiliter, istas praemissas reducunt ad praemissas categoricas, ut manifeste sit primus modus primae figurae, sic 'omne quod est Socrates vel Plato ... et sic de aliis currit, omnis homo est Socrates vel Plato ... et sic de aliis; ergo omnis homo currit'.
Et si dixerimus quod ista clausula 'et sic de singulis' non sit apponenda in reductione, tunc contingit quod fiat in omnibus singularibus inductio vel quod hoc non sit impossibile. Dico "in omnibus" ut si dicamus 'luna non scintillat nec Mercurius nec Venus nec sol nec Mars nec Iuppiter nec Saturnus; ergo nullus planeta scintillat'; et tunc poterit fieri reductio ad syllogismum sicut prius, scilicet addendo istam minorem quod omnis planeta est luna aut Venus ... et caetera.
Sed si non possit in omnibus singularibus fieri inductio, ut ad concludendum per singularia quod omnis ignis est calidus, tunc non reducitur talis inductio ad syllogismum, nec probat conclusionem ex eo quod sit formalis consequentia vel quod reducatur ad formalem consequentiam, sed ex naturali inclinatione intellectus ad veritatem. Sicut enim anima uegetativa inclinatur naturaliter ad generandum sibi simile, sed hoc non generat nisi praeexsistentibus dispositionibus ad hoc convenientibus, ut perfectione corporis in quantitate et qualitate, sic intellectus naturaliter inclinatur ad assentiendum universali veritati principiorum indemonstrabilium, sed non assentit donec fuerit dispositus per considerationem in multis singularibus, aliquando in pluribus, aliquando in paucioribus, secundum naturam principii et naturam considerantis, ut dicebat Commentator.
Quantum autem ad secundam clausulam, quae est de reductione enthymematis, satis datus est in textu modus per quem hoc fit. Verum est tamen quod aliquando difficultas est in reductione, quia non sufficit unam praemissam apponere, sed plures, ex quibus etiam cum his quae in enthymemate expressa sunt non fit unicus syllogismus, sed plures, vel etiam quandoque non est reductio ad syllogismos categoricos, id est ex duabus categoricis constitutos, immo ad hypotheticos, id est ex praemissis hypotheticis vel aliqua earum hypothetica constitutos, aut etiam quia reducenda sunt in syllogismos ex obliquis aut alios non reservantes figuras syllogisticas, prout Aristoteles distinxit eos in primo Priorum; et haec in speciali fient posterius manifestiora.
Sed quantum ad tertiam clausulam, quae est de reductione exempli, sciendum est quod sicut enthymema vocamus 'syllogismum imperfectum', sic et exemplum solet vocari 'inductio imperfecta'. Differt enim exemplum ab inductione quia inductio requirit in antecedente omnes singulares vel plures, sic quod sufficiant ad faciendum fidem de conclusione universali quae infertur, in exemplo autem sufficit pro antecedente una singularis vel paucae, et non concluditur universalis propositio, sed alia singularis contenta sub illa universali. Sic ergo exemplum reducitur ad inductionem quia ex exemplo fieret inductio per additionem in antecedente tot praemissarum singularium quod illae sufficerent ad faciendum fidem conclusionis universalis et quod tunc inferretur illa conclusio universalis loco illius singularis quae in exemplo infertur.


Notes