Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 6/Cap2

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Cap1 Cap3


Latin English
SDD 6.2: DE DESCRIPTIONE LOCI ET DE QUIBUSDAM LOCORUM COMMUNIBUS DIVISIONIBUS
SDD 6.2.1
Locus est sedes argumenti vel illud a quo conveniens extrahitur argumentum.
Hoc secundum capitulum est de descriptione loci et de quibusdam locorum communibus divisionibus. Quod continet quattuor partes principales: prima pars assignat descriptionem loci, secunda dividit locum in locum maximam et locum differentiam maximae, tertia dividit locum differentiam maximae in intrinsecum, extrinsecum et medium, quarta dividit locum intrinsecum in locum a substantia et locum a concomitantibus substantiam. Secunda incipit ibi "locus dividitur", tertia ibi "locus differentia", quarta ibi "locus intrinsecus".
Prima pars exponitur a diversis diversimode. Quidam enim dicunt quod, cum sit duplex locus, scilicet locus maxima et locus differentia maximae, utriusque descriptio ponitur in hac parte. Cum enim dicitur "locus est sedes argumenti", intelligitur esse descriptio loci maximae, et cum dicitur "locus est illud a quo conveniens extrahitur argumentum", intelligitur esse descriptio loci differentiae maximae. Alii dicunt quod hic ponitur duplex descriptio loci, scilicet una quod locus est sedes argumenti et alia quod locus est illud a quo conveniens sumitur argumentum, et quod utraque harum descriptionum convenit tam loco maximae quam loco differentiae maximae. Et hoc poterit melius manifestari cum data fuerit divisio loci in maximam et differentiam maximae, et cum declarata fuerit differentia membrorum dictae divisionis.
SDD 6.2.2
(1) Locus dividitur, quia alius est locus maxima, alius locus differentiae maximae. (2) Locus maxima est propositio per se nota et concessa absque hoc quod indigeat probari per alias propositiones notiores, per quam etiam innatae sunt probari aliae propositiones dubiae vel minus notae; verbi gratia, 'omne totum est maius sua parte', 'quidquid praedicatur de definitione, et de definito', 'de similibus simile est iudicium'. (3) Locus differentia maximae est termini ex quibus constituitur maxima et ex quorum habitudine ad invicem maxima habet notitiam et veritatem. Verbi gratia, cum haec propositio 'quidquid vere affirmatur de specie vere affirmatur de genere' sit locus maxima, isti termini 'species' et 'genus' sunt locus differentia maximae; ex habitudine enim speciei ad suum genus praedicta maxima habet veritatem et efficaciam.
Ista secunda pars habet tres clausulas, scilicet divisionem loci, et descriptionem loci maximae, et descriptionem loci differentiae maximae.
Ad omnium praedictorum evidentiam, est notandum quod hic non accipitur 'locus' secundum primam nominis significationem; nam sic locus est superficies corporis continentis ... et caetera, sicut apparet quarto Physicorum. Accipitur ergo transsumptive, ad similitudinem loci praedicti. Nam sicut locus proprie dictus continet quantitative locatum, sic in argumentatione quod vocatur 'locus' continet uirtualiter totum argumentum; ex eius enim virtute argumentum habet quod faciat fidem de conclusione.
Et ex hoc apparet quod tam propositio maxima quam praedicti termini merentur dici locus secundum hanc metaphoricam acceptionem. Illa enim maxima modo universali continet totam virtutem argumenti, et iterum praedicti termini illius maximae, ex habitudine ipsorum ad invicem, continent virtualiter ipsam maximam, immo maxima non est nisi quaedam exemplificatio illius habitudinis quam illi termini habent ad invicem, uirtute cuius habitudinis totum argumentum habet vim et efficaciam. Et sic apparet quod locus bene dividitur in locum maximam et in illos terminos, et vere dicitur de eis.
Ex his etiam patet quod in prima parte huius capituli ponebatur duplex descriptio loci et quod utraque conveniebat tam loco maximae quam loco differentiae maximae. Cum enim dicitur "sedes argumenti", non capitur 'sedes' proprie, prout cathedra regis vel papae, quae proprie dicitur sedes eius, sed capitur metaphorice (sicut dicebatur de loco), ad similitudinem sedis proprie dictae. Sicut enim homo in sua sede solidatur et quietatur, ita tota vis argumenti et mens arguentis in illa maxima et in terminorum praedictorum habitudine ad invicem solidatur et quietatur, propter quod et locus maxima et locus differentiae maximae sic bene dicuntur 'sedes argumenti'. Ita etiam uterque horum locorum bene dicitur illud a quo conveniens extrahitur argumentum. Nam quod in alio virtualiter continetur, hoc dicimus extrahi ab illo; modo iam dictum est quod argumentum virtualiter continetur tam in loco maxima quam in praedictis terminis.
Ultimo notandum est quod praedicti termini maximarum ex eo vocantur 'differentia maximae' quia necesse est maximas esse diversas si sint ex diversis terminis constitutae.
SDD 6.2.3
(1) Locus differentia maximae dividitur, quia alius est intrinsecus, alius extrinsecus, alius medius. (2) Intrinsecus, secundum Boethium, est qui sumitur a substantia vel a concomitante substantiam termini in quaestione positi. (3) Locus extrinsecus est qui sumitur ab extrinseco, quia nec a substantia nec a concomitante substantiam termini in quaestione positi. (4) 'Medius' autem locus dicitur ex participatione loci intrinseci et loci extrinseci.
Haec tertia pars continet quattuor clausulas, scilicet unam divisionem et tres descriptiones trium membrorum illius divisionis.
Et difficillimum est hanc divisionem sic exponere quod membra appareant in nullo supposito coincidere et quod sub unoquoque membro appareant contineri omnes loci quos Boethius dixit contineri sub illo. Primo enim videtur esse superaddendum, tamquam manifestum, quod non dicitur locus 'intrinsecus' ex eo quod consequens includitur uirtualiter in antecedente, quia tunc omnis locus esset intrinsecus. Iterum, nec locus intrinsecus et locus extrinsecus distinguuntur ex eo quod in loco extrinseco termini qui sunt differentia maximae non supponunt pro eodem et in loco intrinseco supponunt pro eodem, quia sic omnis locus esset intrinsecus vel extrinsecus, et nullus medius, et quia sic locus a causa ad causatum vel a toto integrali ad suam partem non essent loci intrinseci, quod est contra Boethium. Iterum, nec dicitur locus 'medius' ex eo quod est habitudo media antecedentis ad consequens, sive termini positi in antecedente ad terminum positum in consequente, seu terminorum ad invicem qui dicuntur differentia maximae, aut quocumque modo loqui volueritis, quia sic omnis locus esset medius.
Idcirco aliqui exponunt illam divisionem quod locus intrinsecus est termini maximae confirmantes consequentiam, cuius consequentiae terminus inferens et terminus illatus supponunt pro eodem convertibiliter, vel quod de uno illorum verificatur esse in alio secundum aliquem modum essendi in. Locus autem extrinsecus est termini maximae confirmantes consequentiam, cuius consequentiae terminus inferens et terminus illatus non supponunt pro eodem, nec significant idem, nec de uno illorum verificatur esse in alio in aliquo modo essendi in. Locus vero medius est termini maximae confirmantes consequentiam, cuius consequentiae terminus inferens et terminus illatus non supponunt pro eodem, sed bene significant idem, ut 'color' et 'coloratum', 'album' et 'albedo'.
Et sic apparet mihi quod haec divisio est bona et non potest improbari. Sed ipsa, secundum dictam expositionem, non concordat de omnibus locis cum intentione Boethii et auctoris. Quia, sicut illimet bene dicunt, oporteret secundum hanc expositionem locum a privativis et locum a contradictoriis esse locos medios. Quia terminus privativus significat idem quod terminus positivus sibi oppositus, quod patet:quia terminus positivus ponitur in definitione dicente quid nominis termini privativi, et etiam iste terminus 'non homo' significat quidquid iste terminus 'homo' significat, licet sint termini contradictorii.
Et indubitanter, sicut dicit Boethius, idem terminus potest dividi multis et diversis divisionibus quarum quaelibet sic est bona quod eius membra continent totum ambitum divisi et in nullo supposito coincidunt, et tamen illarum divisionum nullum membrum unius aequipollet per se alicui membro alterius. Et ponit Boethius exemplum de numero; numerus enim dividitur quia alius par alius impar, et alio modo quia alius primus et incompositus et alius secundus et compositus, et tamen nec omnis par est compositus, nec omnis impar est incompositus, nec omnis par est incompositus, nec omnis impar est compositus.
Unde, sicut recitat Boethius, aliam divisionem locorum posuit Themistius et aliam Tullius, quas non malum est videre. Tullius ergo dixit omnem locum esse intrinsecum vel extrinsecum, et solum locum ab auctoritate vocavit locum extrinsecum, et alios locos vocavit intrinsecos, sive auctor noster vocet eos extrinsecos sive intrinsecos sive medios. Et haec erat bona et sufficiens divisio, et bene assignavit Tullius qui loci sub uno membro continentur et qui sub alio.
Nec propter hoc divisio Themistii debet improbari, quia illi aequivoce loquuntur. Nam nomina significativa sunt ad placitum; ideo diversi auctores et philosophi utuntur saepe eisdem nominibus aequivoce, secundum diversas intentiones, et quicumque auctores utentes nominibus possunt licite exponere illa nomina secundum quas intentiones ipsi utuntur illi nominibus, et auditores eorum et lectores librorum suorum debent verba auctoris recipere secundum intentionem quam auctor habebat aut videbatur habere.
Dico ergo quod Tullius per 'locum intrinsecum' intendebat omnem locum sumptum a termino habente ex sua significatione determinatam habitudinem ad terminum in quaestione positum, secundum quam habitudinem tenet maxima et totum argumentum. Sic enim locus a contrariis est intrinsecus; si enim quaero utrum Socrates est albus et arguitur quod non sic 'quia Socrates est niger; ergo Socrates non est albus', constat quod argumentum, locus et maxima sumuntur ab isto termino 'niger', secundum habitudinem quam ex sua significatione habet ad istum terminum 'albus', in quaestione positum, quae quidem habitudo contrarietas est. Ita si quaero utrum iustitia sit bona et arguo quod sic quia iustus est bonus, ego sumo argumentum et locum ab isto termino 'iustus', secundum habitudinem quam ex sua significatione habet ad istum terminum 'iustitia', in quaestione positum. Ideo sic et ille locus debet dici intrinsecus secundum expositionem nominis a Tullio datam. Si vero aliquis quaerat utrum materia prima est perpetua et arguatur quod sic quia Aristoteles hoc determinavit, hic est locus extrinsecus, quia argumentum sumptum est ab hoc nomine 'Aristoteles', quod ex sua significatione et impositione nullam habet habitudinem ad terminos in quaestione positos secundum quam habitudinem teneat argumentum. Apparet ergo quod haec divisio prout posita fuit a Tullio erat bene data.
Concordando autem cum divisione Themistii, quam ponit auctor, possumus breviter dicere quod locus intrinsecus est qui tenet ex tali convenientia terminorum quod ipsi supponunt pro eodem vel quod illud pro quo unus supponit includitur in eo pro quo alter supponit secundum aliquem modum essendi in, locus extrinsecus est qui tenet ex habitudine alia a tali convenientia, et locus medius est qui colligit simul habitudinem talis convenientiae cum alia habitudine.
Et notandum est de descriptionibus membrorum supradictae divisionis in textu positis quod quilibet diversimode opinans debet illas descriptiones trahere, si potest, ad suam sententiam, vel non est inconveniens dimittere illas descriptiones si apparent aliae meliores et manifestiores. Boethius enim, Tullius et Themistius usi sunt saepe nominibus aliter quam sub propriis sensibus eorum.
SDD 6.2.4
Locus intrinsecus dividitur, quia alius dicitur 'a substantia', alius 'a concomitante substantiam'. Locus a substantia dicitur cuius terminus inferens et terminus illatus supponunt pro eodem convertibiliter, sicut definitio et definitum, descriptio et descriptum, interpretatio et interpretatum. Locus a concomitante substantiam dicitur qui cum sit intrinsecus, tamen praedicti termini eius non supponunt convertibiliter pro eodem.
Notandum est quod Boethius et auctor noster in dando istam divisionem non utuntur proprie isto nomine 'substantia', scilicet prout substantiae distinguuntur contra accidentia vel termini de praedicamento substantiae contra terminos de praedicamentis accidentium. Quia loci a definitione vel a descriptione vel a nominis interpretatione, quos vocant 'a substantia', sic inveniuntur in terminis de praedicamentis accidentium sicut in terminis de praedicamento substantiae. Sed ad placitum omnem definitionem, descriptionem vel nominis interpretationem vocant 'substantiam' definiti, descripti vel interpretati, ex eo quod illi convertibiliter supponunt pro eisdem vel convertibiliter significant et connotant eadem, scilicet quod unum significat omnia quae alterum significat et e converso, vel quod unum supponit pro omnibus pro quibus alterum supponit et e converso. Et ideo si Boethius et auctor noster describunt locum a substantia et locum a concomitantibus substantiam aliter, scilicet per alia verba, quam nos modo fecimus, tamen oportet sic illa verba glossare quod reducantur ad descriptiones quas modo in textu nostro posuimus.


Notes