Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 6/Cap6

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Cap5 Index


Latin English
SDD 6.6: DE LOCIS MEDIIS
SDD 6.6.1
Sequitur de locis mediis, quod auctor noster enumerat et dividit quia alius a coniugatis, alius a casibus et alius a divisione.
Hoc sextum et ultimum capitulum huius tractatus est de locis mediis. Quod continet quattuor partes: prima proponit intentionem capituli et enumerat locos medios, secunda agit de loco a coniugatis, tertia de loco a casibus et quarta de loco a divisione.
Prima pars est satis manifesta dum tamen notemus quod praedictae enumerationes locorum, tam intrinsecorum quam extrinsecorum vel mediorum, non ponuntur tamquam sic sufficienter quin forte sint alii loci ponendi, tam intrinseci quam extrinseci vel medii; sed sic ponuntur quia loci enumerati sunt principaliores, quibus magis et saepius dialectici consueuerunt uti.
SDD 6.6.2
(1) 'Coniugata' vocantur abstractum et suum concretum, ut 'humanitas' et 'homo', 'albedo' et 'album'. (2) Locus a coniugatis est habitudo unius coniugatorum ad reliquum. (3) Et tenet constructive et destructive, ut 'iustitia est bona; ergo iustum est bonum', vel 'iniustitia non est bona; ergo iniustum non est bonum'; maxima: quod convenit uni coniugatorum, et reliquo, et quod non convenit uni, nec reliquo.
Ista secunda pars est de locis a coniugatis, quae continet tres clausulas. Prima ostendit quae vocantur 'coniugata' et secunda describit locum a coniugatis. Et illae duae clausulae sunt manifestae; apparet enim quod loci a coniugatis possunt esse vel ab abstractis ad concreta, ut 'albedo est color; ergo album est coloratum', vel a concreto ad abstractum, ut 'album est coloratum; ergo albedo est color'.
Tertia clausula ostendit quo modo teneat ille locus, et exemplificat, et ponit maximas. Et certe manifestum est quod maximae non sunt bene assignatae, quia nec sequitur si albedo est color quod album sit color, nec sequitur si album sit homo quod albedo sit homo; non ergo uerum est dicere quod quidquid dicitur de uno coniugatorum dicatur de reliquo. Iste ergo locus non valet respectu eiusdem praedicati de utroque coniugatorum, sed valet ad inferendum concretum de concreto per hoc quod abstractum dicebatur de abstracto, vel e converso, ut 'iustitia est virtus; ergo iustum est virtuosum' vel 'album est coloratum; ergo albedo est color'. Et videtur esse maxima 'si abstractum dicitur de abstracto, et concretum de concreto, et e converso'. Et certum est quod ille locus semper tenet affirmative ab abstractis ad concreta. Ideo simpliciter haec est bona maxima 'si abstractum vere affirmatur de abstracto, et concretum de concreto'. Ideo etiam ille locus tenet semper negative a concretis ab abstracta, ut 'album non est dulce; ergo albedo non est dulcedo', vel etiam universaliter 'nullum album est dulce; ergo nulla albedo est dulcedo'; ideo simpliciter haec est bona maxima 'si concretum vere negatur de concreto, et abstractum de abstracto'.
Sed non semper valet iste locus ab abstractis ad concreta negative, neque e converso affirmative. Non enim sequitur 'humanitas non est color; ergo homo non est coloratus', vel 'albedo non est dulcedo; ergo album non est dulce'; similiter e converso non sequitur 'homo est coloratus; ergo humanitas est color', vel 'album est dulce; ergo albedo est dulcedo'.
Sed tamen verum est quod ille locus valet ab abstractis ad concreta tam affirmative quam negative in praedicatis essentialibus. Sequitur enim bene 'album est coloratum; ergo albedo est color' ea ratione qua in antecedente erat praedicatio essentialis. Et ideo si istam maximam 'si abstractum dicitur de abstracto, et concretum de concreto' tu vis concedere, et e converso, oportet quod addas istam condicionem 'si sit praedicatio essentialis'. Unde a concretis ad abstracta non valet affirmative locus ad determinandum problema de simplici inhaerentia, sed valet ad determinandum problema de genere, vel ad probandum quod praedicatum dicitur de subiecto essentialiter. Et erit maxima 'si concretum est genus concreti, et abstractum abstracti, et e converso', uel sic 'si concretum dicatur essentialiter de concreto, et abstractum de abstracto, et e converso'.
Sed tunc est dubitatio quare talis locus debeat dici medius. Videtur enim coincidere cum loco a causa formali; locus enim a causa formali est ab abstracto ad concretum, ut 'albedo est; ergo album est'; et tamen locus a causa formali est intrinsecus; ergo et iste.
Respondetur quod consequentia a loco a causa formali non tenet nisi ex habitudine convenientiae, id est inclusionis effectus in causa. Ideo illud idem praedicatum quod dicebatur de nomine causae concludebatur de nomine causati, puta hoc verbum 'est'. Sed in hoc loco consequentia tenet simul ex habitudine convenientiae abstracti et concreti et ex habitudine convenientiae in modo significandi; ideo non infertur de concreto idem praedicatum quod dicebatur de abstracto, sed conveniens et differens sicut conveniebant et differebant abstractum et concretum; sicut enim dicebatur abstractum de abstracto, ita infertur concretum de concreto, et e converso.
Sed tunc obiicitur: quia Boethius et auctor noster ponit exempla inferendo idem praedicatum, ut 'iustitia est bona; ergo iustum est bonum'. Et ego dico quod exemplum non est bene positum nisi ea ratione qua in talibus concretum verificatur de abstracto. Quia omnis bonitas est bona; ideo in hoc exemplo potest capi in antecedente 'bona' pro 'bonitate'. Et ita e converso bene concluditur 'iustum est bonum; ergo iustitia est bona', quia est bonitas, quae est bona. Unde non sic concluderetur 'album' est coloratum; ergo albedo est colorata'.
SDD 6.6.3
'Casus' hic vocantur nomen concretum et adverbium ex eo descendens, uel forte plura concreta ex eodem abstracto denominative dicta, ut 'iustum' et 'iuste'. Locus a casibus est habitudo unius casuum ad reliquum. Et tenet constructive et destructive, ut 'quod iustum est bonum est; ergo quod iuste fit bene fit', vel 'quod iniustum est non est bonum; ergo quod iniuste fit non bene fit'; maxima: casus et casus sibi correspondentes proportionaliter se habent.
Ista tertia pars est de locis a casibus. Et apparet satis quod locus a casibus est propinquus loco a coniugatis. Ideo sicut dictum est de loco a coniugatis, ita dico quod locus a casibus debet tenere non in praedicationibus accidentalibus, sed ubi erit praedicatio quidditativa abstracti de abstracto a quibus illi casus descendunt. Unde quia secundum praedicationem quidditativam sectio est actio, ideo sequitur quod secare est agere, et secans est agens, et secativum est activum, et secative se habere est active se habere, et in quocumque horum est praedicatio essentialis; et sequitur idem de omnibus aliis.
Sed hoc non sequitur in praedicatione accidentali. Nam si fortis est liberalis, non sequitur quod fortiter agere sit liberaliter agere, et si album est dulce, non sequitur quod albefieri sit dulcefieri. Hi ergo loci sic modificati sunt probabiles.
SDD 6.6.4
(1) Divisio, prout hic sumitur, est unius termini in plures terminos partitio. (2) Locus a divisione est habitudo termini divisi et unius terminorum dividentium ad reliquum. (3) Et tenet constructive, scilicet a destructione unius terminorum dividentium ad constructionem alterius, ut 'A est animal et non est rationale; ergo est irrationale; maxima: de quocumque dicitur divisum, de eodem dicitur aliquid dividentium.
Haec ultima pars est de loco a divisione, quae continet tres clausulas. Prima est descriptio divisionis ad propositum spectantis. Circa quam sciendum est quod propriissime dicta divisio esset totius integralis per separationem realem partium eius ab invicem, sicut quando lignum vel lapidem secamus vel frangimus in plures partes; sed de ista nihil intendimus in hoc loco. Alio modo nomen 'divisionis' restringitur, vel transfertur, ad terminos significativos supponentes pro pluribus, non quod ille terminus dividatur in partes suas integrales, sed dividatur in alios terminos secundum eius significationem vel suppositionem, ad talem sensum quod terminus divisus, vel divisibilis, supponit pro multis et termini dividentes supponunt etiam pro illis, sed neuter pro omnibus, immo unus pro aliquibus illorum et alter pro aliis. Sic ergo secundum suppositionem est talis partitio unius termini communis in plures terminos minus communes quia unus illorum terminorum minus communium supponit pro una parte illarum rerum pro quibus terminus communis supponit et alter pro alia parte illarum, si sit divisio sufficiens, de qua sola hic intendimus. Tunc oportet quod termini dividentes supponant pro omnibus pro quibus supponit terminus divisus, neuter tamen pro omnibus. Sic enim dividimus 'animal' in 'rationale' et 'irrationale', dicentes quod animalium aliud rationale, aliud irrationale.
Et est notandum quod terminus divisus debet vere praedicari de quolibet terminorum dividentium, ut quod tam rationale quam irrationale sit animal. Et etiam termini dividentes debent disiunctive de termino diviso, etiam universaliter, si divisio sit sufficiens, ut quod omne animal est rationale vel irrationale.
Secunda autem clausula describit locum a divisione. Ex qua descriptione apparet quod ille locus dicendus est medius; cum enim dico 'A est animal et non est rationale; ergo irrationale', duplex concurrit habitudo ad inferendum conclusionem. Prima est habitudo convenientiae, scilicet 'animalis' ad 'rationale' et ad 'irrationale', quae est habitudo superioris ad inferiora; deinde habitudo disconvenientiae, scilicet 'rationalis' ad 'rationale'. Et neutra harum habitudinum per se sufficeret ad inferendum conclusionem. Non enim sequitur 'A est animal; ergo A est rationale', neque etiam sequitur 'A non est rationale; ergo A est irrationale', accipiendo 'irrationale' tamquam differentiam positivam 'animalis'.
Hanc autem condicionem ego appono quia si capiatur 'irrationale' loco huius nominis infiniti 'non rationale', tunc non solum 'animal' dividetur per 'rationale' et 'irrationale', immo 'ens', in sua tota communitate; omne enim ens est rationale vel non rationale. Et tunc ad concludendum quod A est irrationale, id est non rationale, nihil facit ista praemissa 'A est animal'. Immo supposita constantia terminorum sequitur 'A non est rationale; ergo A est irrationale', id est 'non rationale', et esset locus qui positus fuit de contradictoriis, et esset extrinsecus, et non medius.
Deinde, tam propter illam secundam clausulam quam propter tertiam, notandum est quod aliquando divisio non est sufficiens per duo membra, sed oportet plura membra ponere, ut 'planetarum alius luna, alius sol, alius Mercurius, alius Venus ...' et caetera. Et tunc ad concludendum constructive unum membrum, oportet omnia alia negare, ut 'A est planeta, et non est luna nec sol nec Mercurius nec Venus ... et caetera; ergo est Saturnus'. In hoc ergo casu locus a divisione est habitudo divisi et omnium membrorum dividentium praeter unum ad illud unum. Et est maxima ut prius, scilicet de quocumque dicitur divisum, de eo dicitur aliquid dividentium.
Aliqui autem dicunt illum locum a divisione non esse computandum inter locos dialecticos, quia argumentum per ipsum est consequentia formalis. Sed sustinendo Boethium et Themistium et auctorem nostrum, et communiter omnes alios qui illum locum enumeraverunt inter locos dialecticos, ego dico quod hoc argumentum est a divisione 'A est animal et non est rationale; ergo est irrationale'; et non est ibi consequentia formalis, sed bene efficeretur formalis per additionem istius propositionis 'omne animal est rationale vel irrationale'.
Sed hoc non obstat, quia etiam in aliis locis ita est. Si enim, per locum a contrariis, arguamus sic 'A est album; ergo A non est nigrum', constat quod syllogismus, seu consequentia formalis, efficitur per additionem huius propositionis 'nullum album est nigrum'. Et sic alii loci dialectici *si non fiant in forma, non concludunt gratia formae, tamen possunt reduci ad formam per additiones.*
Item, notandum est quod Boethius et auctor noster videntur velle quod iste locus teneat destructive, scilicet ab affirmatione unius dividentium ad negationem alterius, ut 'A est animal et est rationale; ergo non est irrationale'. Sed videtur mihi, quantum spectat ad propositum, quod termini dividentes alterum terminum aliquando sunt tales quod numquam coincidunt in supponendo pro eodem; ut si dividamus animal per 'rationale' et 'irrationale' vel per 'sanum' et 'aegrum'; et tunc quantum ad supposita non coincidentia, non oportet in argumento facere mentionem de termino diviso, sed sufficit dicere 'est rationale; ergo non est irrationale', vel 'est sanum; ergo non est aegrum'. Et tunc non est ibi locus a divisione, nec locus medius, sed locus simpliciter extrinsecus, scilicet ab oppositis vel disparatis.
Aliter autem termini dividentes sunt tales quod licet non coincidant in rationibus secundum quas significant ea quae terminus divisus significant, tamen coincidunt in supponendo pro eisdem. Et sic Aristoteles, secundo Ethicorum, dividit 'bonum' in 'honestum', 'delectabile' et 'utile', et tamen non valeret locus ab affirmatione unius membri ad negationem reliqui vel reliquorum; non enim sequitur 'felicitas est delectabilis; ergo non est honesta', vel 'utilis'.


Notes