Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 6/Cap5

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Cap4 Cap6


Latin English
SDD 6.5: DE LOCIS EXTRINSECIS
SDD 6.5.1
(1) Sequitur de locis extrinsecis. Et dictum est prius quid sit locus extrinsecus. (2) Locus autem extrinsecus dividitur, quia alius ab oppositis, alius a maiori, alius a minori, alius a simili, alius a proportione, alius a transsumptione et alius ab auctoritate. (3) Locus ab oppositis iterum dividitur secundum quattuor genera oppositionum; unus enim est locus a relativis, alius a contrariis, alius a privative oppositis et alius a contradictoriis.
Istud quintum capitulum est de locis extrinsecis, quod continet undecim partes: prima est de quibusdam divisionibus locorum extrinsecorum, secunda est de loco a relativis, tertia de loco a contrariis, quarta de loco a privative oppositis, quinta de loco a contradictoriis, sexta de locis a maiori et minori, septima de loco a simili, octaua de loco a proportione, nona de locis a transsumptione, decima de loco ab auctoritate, et undecima est de quibusdam aliis locis, non enumeratis ab auctore. Et partes assignabuntur in processu.
Prima pars habet tres clausulas manifestas. Prima enim proponit intentionem capituli, remittendo de definitione loci extrinseci ad praedeterminata, secunda dividit locum extrinsecum in locum ab oppositis et caetera, et tertia subdividit locum ab oppositis. De his autem divisionibus et de membris earum apparebit per partes sequentes.
SDD 6.5.2
(1) 'Relativa' vocamus terminos de praedicamento ad aliquid; et quae sint illa dictum est in tractatu de Praedicamentis. (2) 'Relative' autem 'opposita' vocamus terminos de praedicamento ad aliquid qui ad invicem correlative dicuntur, ut 'pater' et 'filius'. (3) Locus a relativis est habitudo unius illorum ad alterum sibi relative oppositum. (4) Locus a relativis tenet constructive et destructive respectu huius verbi 'est', ut 'pater est; ergo filius est', vel etiam 'pater non est; ergo filius non est'; maxima: posito uno relativorum, seu relative oppositorum, ponitur reliquum, et remoto uno removetur reliquum. (5) Item, locus a relativis tenet constructive et destructive secundum convertentiam utriusque relativorum ad reliquum, ut 'Socrates est pater Platonis; ergo Plato est filius Socratis', vel 'Socrates est similis Platoni; ergo Plato est similis Socrati'. (6) Item, secundum auctorem locus a relative oppositis tenet ab affirmatione unius relative oppositorum de aliquo subiecto respectu tertii ad quod dicitur ad negationem alterius correlativi de eodem subiecto respectu eiusdem tertii, ut 'Socrates est pater Platonis; ergo Socrates non est filius Platonis'.
Haec secunda pars est de loco a relativis, seu a relative oppositis. Et ego non credo quod in aliquo praedictorum exemplorum debeat dici esse locus a relativis, seu relative oppositis, sed ab uno relativorum, vel relative oppositorum, ad reliquum, nec etiam ab oppositis, sed ab uno opposito ad reliquum. Sed tamen ita consuetum est dici ex eo quod terminus a quo est locus et terminus ad quem est locus communi nomine nominantur 'relativa' vel 'relative opposita'.
Haec autem pars continet sex clausulas. Prima enim remittit de definitione relativorum ad tractatum de Praedicamentis, et secunda describit relative opposita, quae est per se manifesta, tertia describit locum a relativis, sed potius deberet dici a relativo, seu relative opposito, prout iam prius notatum est. Aliae tres clausulae assignant tres regulas de loco a relativis.
Quarta autem clausula videtur mihi tenere in virtute istius proprietatis relativorum quod relativa sunt simul natura, et illa exposita fuit prius in tractatu de Praedicamentis; ideo ibi videatur de hoc et scietur quo modo haec clausula habeat vel non habeat ueritatem.
Quinta vero clausula tenet per istam proprietatem relativorum tamquam per maximam 'omnia relativa dicuntur ad convertentiam', quae quo modo sit intelligenda dictum etiam fuit in tractatu de Praedicamentis.
De sexta autem clausula manifestum est quod ipsa non habet efficaciam in relativis aequiparantiae, scilicet quae eodem nomine nominantur, de quibus etiam dictum est in tractatu de Praedicamentis. Sed etiam non ualet in omnibus aliis nisi cum modificatione. Nam isti termini 'causa' et 'effectus' dicuntur correlative, et tamen non sequitur 'materia est causa formae; ergo materia non est effectus formae', quia utraque est alterius causa et effectus, *nec sequitur etiam 'haec propositio 'homo currit' est antecedens ad istam 'risibile currit'; ergo non est consequens ad eam', quia utraque sequitur ad reliquam*I. Ergo oportet dicere quod numquam idem est eiusdem causa et effectus secundum eundem modum causalitatis, nec idem ad idem est antecedens et consequens secundum eandem consequentiam. Eodem modo etiam oportet dicere de hoc quod dicitur locum a relativis tenere de affirmatione ad negationem convertendo, scilicet sic 'Socrates est pater Platonis; ergo Plato non est pater Socratis'; instantia enim est contra hoc in relativis aequiparantiae, *et sicut statim instabatur de terminis convertibilibus, oportet dicere sicut prius.*
Sed etiam notandum est bene quod cum sint diversae species relativorum, sic sunt etiam diversae species locorum a relativis, qui loci iam non sunt dicendi a relativis secundum generalem relativorum habitudinem, sed secundum specialem terminorum relativorum habitudinem. Verbi gratia, dictum fuit quod ab istis terminis 'antecedens' et 'consequens' sunt loci a relativis respectu horum terminorum 'uerum' et 'falsum', sed hoc non contingit ut sunt relativa, sed ut talia relativa.
Ita etiam concederetur iste locus esse a relativis 'Socrates est pater Platonis; ergo Plato non est pater Socratis', sed non est a relativis ut relativa, sed ut talia relativa, scilicet disparantiae. Ita etiam inter locos a relativis poneretur hoc argumentum 'totum est album; ergo pars eius est alba', et esset maxima 'quale est totum, talis est aliqua pars eius'. Verum est quod illa maxima indiget modificatione, scilicet restringendo 'quale' ad tertiam speciem qualitatis vel ad illos terminos de genere qualis qui significant dispositionem additam ei pro quo supponit subiectum. Et de hoc nihil plus dicam, quia non est ibi nisi exemplificatio. Manifestum est tamen quod haec consequentia non tenet secundum communem habitudinem relativorum ad invicem, sed secundum specialem habitudinem horum terminorum 'totum' et 'pars' ad invicem. Ita etiam si dicatur 'una contradictoriarum est uera; ergo altera est falsa', locus non est formaliter ab uno contradictoriorum ad reliquum, sed ab isto termino 'contradictorium' ad istum terminum 'contradictorium', qui invicem correlative dicuntur. Ideo est locus ab uno relativorum ad alterum sibi correlativum, et non tenet illa consequentia ex eo quod sunt invicem relativa, sed ex eo quod sunt talia relativa. Unde non valeret consequentia de subalternante ad subalternatam, licet etiam correlative se habeant.
Ulterius notandum est quod Aristoteles, secundo Topicorum, posuit locum quem vere debemus dicere locum a relativis ad sua correlativa, et non ab uno correlativorum ad alterum, ut 'duplex est multiplex; ergo subduplex est submultiplex'. Et tenet per istam regulam, seu maximam, 'si oppositum est in opposito, et propositum in proposito', de quo dicemus quando de loco a contradictoriis agemus.
SDD 6.5.3
(1) Contraria sunt quae sub eodem genere posita maxime a se distant et innata sunt fieri circa idem subiectum successive et non simul. (2) Locus a contrariis est habitudo unius contrariorum ad reliquum. (3) Et tenet destructive, scilicet ab affirmatione unius contrariorum de aliquo subiecto ad negationem alterius de eodem subiecto, ut 'Socrates est albus; ergo non est niger'; maxima: de quocumque vere affirmatur unum contrariorum, de eodem vere negatur reliquum. (4) Contrariorum autem quaedam sunt mediata et quaedam immediata. Mediata sunt quorum contingit esse medium circa idem subiectum, ut 'albi' et 'niger' media sunt 'rubeum' et 'uiride'; immediata sunt quorum non contingit esse medium, ut 'sanum' et 'aegrum'. (6) Locus a contrariis immediatis tenet constructive, a negatione unius de aliquo subiecto ad affirmationem alterius de eodem, ut 'Socrates non est aegrum; ergo ipse est sanus'; maxima: a quocumque removetur unum contrariorum immediatorum, eidem attribuitur reliquum.
Haec tertia pars est de locis a contrariis, continens quinque clausulas. Prima est descriptio contrariorum, quae exponenda est decimo Metaphysicae, et de hoc etiam dictum est in octauo capitulo tractatus de Praedicamentis.
Secunda clausula est descriptio loci a contrariis, et non deberet dici locus a contrariis, sed ab uno contrariorum ad reliquum. Verum est tamen quod Aristoteles, secundo Topicorum, ponit locum qui vere dicitur a contrariis, ut 'iustitia est virtus; ergo iniustitia est uitium', de quo dicetur quando de contradictoriis agetur.
Tertia clausula continet unam regulam de locis a contrariis, contra quam obiicitur. Primo, quia non sequitur 'B fuit album; ergo B non fuit nigrum'.
Secundo, quia videtur esse possibile quod idem sit simul album et nigrum, scilicet scutum cuius una medietas est alba et alia nigra. Hoc probatur dupliciter: primo, quia omne coloratum est aliquo colore coloratum, et illud scutum est coloratum; ergo aliquo colore est coloratum; et non alio quam albedine vel nigredine, et si albedine, tunc est album, et si nigredine, tunc est nigrum; et qua ratione dicitur esse album, eadem ratione dicitur esse nigrum; ergo oportet concedere quod est album et quod est nigrum.
Item, hoc confirmatur, supposito quod totum denominatur a maiori parte ipsius, ut quod B diceretur album si maior pars eius esset alba, licet minor esset nigra, et diceretur nigrum si maior pars eius esset nigra; *sed illius scuti maior pars est alba et etiam eius maior pars est nigra; ergo est album et nigrum. Probo ergo quod eius maior pars est alba, et loco scuti pono lineam AB, cuius medietas AC est tota alba et medietas CB est tota nigra*I; tunc ego aliter divido lineam AB, uidelicet in duas partes quarum una continet tres quartas eius et alia reliquam quartam, et erit prima illarum partium AD et secunda DB; tunc apparet quod totius AB pars AD est maior quam pars DB, et tamen illa pars AD est alba; ergo sequitur quod maior pars ipsius AB est alba, et, per consequens, quod AB est alba; quod autem illa pars AD sit alba manifestum est, quia eius maior pars est alba, scilicet AC, quae est maior quam CD; eodem modo argueretur quod ipsius AB maior pars est nigra.
Ad primam obiectionem respondetur quod regula est intelligenda de propositionibus de praesenti et de inesse, non de illis de praeterito uel futuro vel de possibili. Et adhuc in illis de praesenti non oportet regulam esse veram nisi in illo casu quo affirmativa ponatur esse vera pro toto tempore praesenti, sicut dictum est in Sophismatibus, scilicet in quarto sophismate septimi capituli.
Ad aliam dicunt aliqui quod illud scutum non est coloratum sed est plura colorata, quia est suae medietates, quae sunt coloratae. Alii autem concedunt quod est coloratum, sed non uno colore, sed pluribus; ideo ista propositio negaretur quod omne coloratum est aliquo colore coloratum; debet enim dici 'aliquo colore vel aliquibus'. Dicendum est breviter quod si concedamus denominationem totius esse a denominatione maioris partis, hoc non oportet esse verum nisi illa maior pars sit secundum se totam talis, et non est sic in proposito.
Quarta clausula ponit unam divisionem contrariorum, quam Aristoteles ponit in Praedicamentis, cuius expositio et verificatio pertinet ad decimum Metaphysicae.
Sed quinta clausula ponit unam regulam, seu maximam, de contrariis immediatis, contra quam obiicitur. Quia si Socrates non est, consequentia est falsa, quia antecedens est verum et consequens falsum. Item, non sequitur 'lapis non est aeger; ergo lapis est sanus'. Item, 'uirtus' et 'uitium' sunt contraria immediata, et tamen non sequitur 'infans non est virtuosus; ergo est vitiosus'.
Respondetur quod illa regula est condicionanda, scilicet quod sit constantia subiecti, et quod subiectum sit innatum recipere illa contraria, et quod etiam sit tempus conveniens ad recipiendum. Et per haec tria removentur illae tres obiectiones.
Ultimo notandum est quod aliqui istam consequentiam vocant 'constructivam' 'Socrates est albus; ergo Socrates non est niger' quia antecedens est affirmativum, et istam vocant 'destructivam' 'Socrates non est sanus; ergo Socrates est aeger'. Et ego e converso voco eas, quia argumentum vocatur 'destructivum' ex eo quod infert partem negativam quaestionis et 'constructivum' ex eo quod infert partem affirmativam quaestionis. Unde si perficias istud argumentum 'Socrates est albus; ergo Socrates non est niger', faciendo syllogismum, apparet quod syllogismus erit vere destructivus, scilicet 'nullum album est nigrum, Socrates est albus; ergo Socrates non est niger'. Et ita manifeste loquitur Aristoteles in secundo Topicorum, immo per totum librum.
SDD 6.5.4
Quae sunt privative opposita dictum est in tractatu de Praedicamentis. Locus a privative oppositis est habitudo unius privative oppositorum ad reliquum. Et tenet destructive, ut 'Socrates est videns; ergo non est caecus'. Maxima: de quocumque vere affirmatur unum privative oppositorum, de eodem vere negatur reliquum. Tenet etiam constructive supposita constantia subiecti, et aptitudine et tempore determinato, sicut dicebatur de contrariis immediatis, ut 'Socrates non est videns, et habet tempus determinatum ad videndum; ergo est caecus'.
Haec quarta pars est de loco a privative oppositis. Et differt dicere 'locus a privative oppositis' et dicere 'locus ab uno privative oppositorum ad reliquum', sicut dicebatur de relativis et de contrariis. Et non est in hac parte dubitatio quae non sit satis soluta in duabus partibus praecedentibus aut in tractatu de Praedicamentis, capitulo de Oppositionibus.
Sed in exemplo de caeco et de vidente notandum est quod haec nomina 'caecus' et 'uidens' non opponuntur privative nisi capiamus 'uidentem' pro 'habente visum'; dormiens enim, licet non sit in actu videndi, non dicitur caecus.
Notandum est etiam quod in plurali numero non sequitur 'isti duo homines non sunt videntes, licet habeant tempus conveniens ad uidendum; ergo sunt caeci'. Quia esset instantia si unus eorum esset uidens et alter caecus; nec enim ipsi essent videntes nec ipsi essent caeci. Unde etiam, correlarie, concludendum est quod in terminis privativis, propter implicationem negationis, non valet locus ad determinandum problema de definitione, seu de terminatione, a singulari numero ad pluralem numerum. Non enim sequitur 'quiescens est quod non movetur cum sit aptum natum moveri; ergo quiescentia sunt quae non moventur cum sint apta nata moveri'.
SDD 6.5.5
(1) Similiter quae sit contradictio, sive quantum ad terminos sive quantum ad propositiones, dictum est in tractatu de Praedicamentis. (2) Locus a contradictoriis est habitudo unius contradictoriorum ad reliquum. (3) Et tenet constructive et destructive quantum ad contradictionem propositionum, scilicet constructive de vero ad falsum uel e converso, ut 'Socratem currere est verum; ergo Socratem non currere est falsum' vel e converso; maxima: si una contradictoriarum est vera, reliqua est falsa, et e converso; destructive de vero ad uerum vel de falso ad falsum, ut 'Socratem currere est verum; ergo Socratem non currere non est verum', vel 'Socratem currere est falsum; ergo Socratem non currere non est falsum'; maxima: impossibile est ambas contradictorias esse simul veras aut simul falsas. (6) In contradictione autem terminorum tenet etiam locus constructive et destructive, scilicet de negatione ad affirmationem et de affirmatione ad negationem, ut 'A est homo; ergo A non est non homo', vel 'A non est homo; ergo A est non homo'; maxima: de quocumque vere affirmatur unus terminorum contradictoriorum, de eodem vere negatur reliquus.
Haec quinta pars est de loco a contradictoriis, vel de uno contradictoriorum ad reliquum, quae habet quattuor clausulas. Prima remittit nos ad tractatum de Praedicamentis et secunda describit locum a contradictoriis; et illae sunt manifestae consideratis praecedentibus.
Tertia tradit regulam de loco ab una propositionum contradictoriarum ad reliquam, quae etiam est satis concessa. Sed notandum est quod ita posset assignari locus ab una contrariarum ad reliquam, ut 'omnem hominem currere est verum; ergo nullum hominem currere est falsum'; maxima: si una contrariarum est vera, reliqua est falsa; non enim possunt simul esse verae. Similiter ab una subcontrariarum ad aliam, ut 'hominem currere est falsum; ergo hominem non currere est verum'; maxima: si una subcontrariarum est falsa, reliqua est vera, quia non possunt simul esse falsae. Similiter ab una subalternarum ad aliam, ut 'omnem hominem currere est verum; ergo aliquem hominem currere est uerum', vel 'aliquem hominem currere est falsum; ergo omnem hominem currere est falsum'; maxima: si subalternarum universalis est vera, particularis est vera et si particularis est falsa, universalis est falsa; et hoc est quia particularis sequitur ad universalem.
Quarta clausula tradit regulam de uno terminorum contradictoriorum ad reliquum. Et est regula simpliciter vera de affirmatione ad negationem, ut 'A est homo; ergo A non est non homo', vel 'A est non homo; ergo A non est homo', hoc tamen saluato quod dictum fuit in Sophismatibus, scilicet in quarto sophismate septimi capituli. Sed ad hoc quod illa regula sit vera de negatione ad affirmationem, oportet supponere constantiam subiecti. Non enim sequitur 'chimaera non est homo; ergo chimaera est non homo'.
Nunc autem considerandum est, ut tactum est prius, quod Aristoteles non solum ponit locos ab uno contradictoriorum ad alterum, immo etiam contrariis ad sibi contraria, et sic de relativis et de privative oppositis, *et de contradictoriis*. Sed est differentia, ut dicit Aristoteles, quia in privativis, contrariis et relativis tenet consequentia in ipso; in contradictoriis autem tenet consequentia e contrario. Et utrobique hoc contingit dupliciter: uno modo quod sit processus de una propositione categorica constituta ex aliquibus terminis ad aliam categoricam constitutam ex oppositis terminis, alio modo quod sit processus de una consequentia aliquorum terminorum ad aliam consequentiam oppositorum terminorum. In processu autem de consequentia ad consequentiam vocamus 'consequentiam in ipso' quando ex eo quod ad aliquod antecedens sequitur vere aliquod consequens concludimus quod ad oppositum illius antecedentis sequitur oppositum illius consequentis; et vocamus 'consequentiam e contrario' quando ex eo quod ad aliquod antecedens sequitur aliquod consequens concludimus quod ad oppositum consequentis sequitur oppositum antecedentis.
Dicimus ergo quod in contradictoriis tenet consequentia e contrario constructive et destructive, constructive sic 'sequitur 'homo currit; ergo animal currit'; ergo sequitur 'nullum animal currit; ergo nullus homo currit", destructive sic 'non sequitur 'homo currit; ergo asinus ambulat'; ergo non sequitur 'nullus asinus ambulat; ergo nullus homo currit"; maxima: si ad antecedens sequitur consequens, ad contradictorium consequentis sequitur contradictorium antecedentis, et si non, non. In relativis autem, et in contrariis et privative oppositis tenet consequentia in ipso. Exemplum de relativis, ut 'ad esse duplex sequitur esse multiplex, ergo ad esse subduplex sequitur esse submultiplex'; exemplum autem de contrariis, ut 'ad esse iustum sequitur esse virtuosum; ergo ad esse iniustum sequitur esse uitiosum'; exemplum de privativis, ut 'ad habere visum sequitur habere sensum; ergo ad esse visu privatum, seu ad esse caecum, sequitur esse sensu privatum'.
In processu autem de una categorica ad aliam tenet etiam consequentia e contrario in contradictoriis et in ipso in aliis oppositis. Exemplum de contradictoriis, ut 'omnis homo est animal; ergo omne non animal est non homo'; exemplum de relativis, ut 'omne duplex est multiplex; ergo omne subduplex est submultiplex'; exemplum de contrariis, ut 'omnis iustitia est virtus; ergo omnis iniustitia est vitium'; exemplum de privativis, ut 'omnis visus est sensus; ergo omnis caecitas est privatio sensus'.
Et est notandum quod in omnibus istis locis, seu consequentiis, ab oppositis, antiqui solebant assignare istam communem regulam, seu maximam, 'si oppositum in opposito, et propositum in proposito', tamen in contrariis e contrario et in aliis oppositis in ipso. Et quantum ad consequentiam e contrario omnis propositionis datae si subiecti contradictorium vere dicitur de contradictorio praedicati, praedicatum uere dicitur de subiecto; et quantum ad consequentiam in ipso omnis propositionis datae si oppositum praedicati dicitur de opposito subiecti, et praedicatum dicitur de subiecto.
Sed tamen contra hanc Aristotelis sententiam sunt plures dubitationes. Prima de consequentia e contrario: quia non sequitur 'deus est ens; ergo non ens est non deus', similiter non sequitur 'chimaera non est asinus; ergo non asinus non est non chimaera', quia antecedens est uerum et consequens falsum, ponendo quod negationes sint infinitantes; *similiter 'non animal est non homo; ergo homo est non animal'*E.
Solutio. Notandum est quod per 'terminos contradictorios', ut alias dictum est, intelligimus terminos differentes solum penes finitum et infinitum, ut 'homo' 'non homo', 'animal' 'non animal', 'chimaera' 'non chimaera', et caetera. Quaerere ergo utrum in terminis contradictoriis valeat consequentia e contrario non est nisi quaerere utrum sit bona consequentia conversio propositionis manente eadem qualitate et quantitate, mutatis terminis infinitis in terminos infinitos et e converso, quam conversionem auctor vocat 'per contrapositionem'. Et dictum fuit alias, et nunc dicitur, quod non ualent tales conversiones nisi supposita constantia terminorum, tam infinitorum quam finitorum.
Verbi gratia, haec non est bona consequentia, 'omnis' (uel 'aliquis') 'non homo est non chimaera; ergo omnis' (uel 'aliqua') 'chimaera est homo'. Similiter si diceremus quod iste terminus 'non ens' non supponit pro aliquo nec pro aliquibus, non esset bona consequentia 'omnis' (uel 'aliquis') 'homo est ens; ergo omne' (uel 'quoddam') 'non ens est non homo'. Tamen si diceremus quod iste terminus 'non ens' supponit bene pro aliquibus, licet non pro aliquo, quia populus est non ens, et etiam exercitus, tunc non esset inconveniens concedere istam consequentiam 'omnis homo est ens; ergo omne non ens est non homo'.
Deinde etiam, licet supponatur constantia terminorum, adhuc consequentia non est formalis particularis affirmativae ad particularem affirmativam, neque universalis negativae ad universalem negativam. Non enim sequitur 'non homo est non lapis; ergo lapis est homo', similiter non sequitur 'animal est non homo; ergo homo est non animal'; similiter, negative, non sequitur 'nullus homo est non animal; ergo nullum animal est non homo', vel etiam 'nullus homo est lapis; ergo nullus non lapis est non homo'. Sed concedendum est quod tales consequentiae valent quantum ad universales affirmativas et quantum ad particulares negativas supposita constantia terminorum.
Deinde etiam sunt dubitationes contra consequentiam in ipso in contrarie oppositis. Quia non sequitur 'iustitia est virtus; ergo iniustitia est vitium'; nam si omnes essent iusti, antecedens esset uerum et consequens falsum. Nec sequitur 'album est dulce; ergo nigrum est amarum', nec sequitur 'prodigalitas est vitium; ergo liberalitas est virtus', vel etiam 'prodigalitas est mala; ergo liberalitas est bona'.
Solutio. Dicendum est quod ad hoc quod talis consequentia habeat locum in contrariis requiritur quod tam subiectum quam praedicatum habeat contrarium. Non enim oportet si 'color' praedicatur de albedine quod contrarium 'coloris' praedicetur de contrario 'albedinis', cum 'color' non habeat contrarium.
Deinde ad hoc quod valeat consequentia requiritur primo constantia terminorum, secundo quod non sit praedicatio per accidens, sed per se, tertio requiritur quod ambo contraria unius contrarietatis non contineatur sub uno contrariorum alterius contrarietatis. Et per haec removentur tres instantiae prius factae.
Deinde etiam obiicitur de relativis. Quia non sequitur 'pater est seruus; ergo filius est dominus'. Respondetur, ut prius, quod requiritur constantia terminorum et quod non sit praedicatio per accidens, sed per se.
Obiicitur etiam de privative oppositis. Quia non sequitur si omne tangibile est sensibile quod omne intangibile sit insensibile. Neque etiam sequitur si omne habens visum habet sensum quod omnis privatus uisu sit privatus sensu, quia si habeat tactum sine visu, antecedens est verum, et consequens falsum, ex eo quod iste terminus 'sensu' distribuitur (ideo sequitur 'privatus sensu; ergo omni sensu privatus'.
Respondetur breviter quod consequentia non valet nisi tali modo 'omne uisibile est sensibile; ergo omne inuisibile est insensibile secundum uisum', vel etiam tali modo 'omne habens visum est habens sensum; ergo omne visu privatum est sensu privatum'.
Adhuc aliqui circa praedictos locos ab oppositis dubitant utrum debeant dici loci extrinseci. Nam in ratione privationis includitur ratio habitus, cum privatio definiatur per habitum et unus terminorum contradictoriorum implicet in se reliquum cum negatione. Ideo videtur quod in talibus includitur unum in altero secundum aliquem modum essendi in; ideo videtur esse locus intrinsecus. Deinde locus dicitur esse medius ex eo quod termini significant idem sed non supponunt pro eodem, ut 'albedo' et 'album'. Sed sic est de terminis contradictoriis, vel etiam de terminis privative oppositis; ergo illi loci debent dici medii.
Solutio. Dico quod tali modo posset aliquis distinguere locos quod illi loci dicerentur intrinseci et tali modo quod deberent dici medii. Et secundum distinctionem Themistii et auctoris nostri, ipsi dicuntur extrinseci quia nec termini supponunt pro eodem nec illud pro quo unus terminorum supponit includitur in eo pro quo alter supponit secundum aliquem modum essendi in, licet bene terminus in termino includatur. Dictum enim fuit prius quod ex hoc auctor noster vocat locos 'extrinsecos'.
SDD 6.5.6
Maius, ut hic sumitur, est quod excedit alterum in potentia, vel uirtute, ut rex comitem; minus autem est quod exceditur ab alio. Locus a maiori est habitudo ipsius ad minus; locus a minori est habitudo ipsius ad maius. Locus a maiori tenet destructive, ut 'rex non potest expugnare tale castrum; ergo nec comes'; maxima: quod maius non potest minus non potest. Locus a minori tenet constructive, ut 'comes potest expugnare tale castrum; ergo et rex'; quod minus potest maius potest.
Haec sexta pars est de locis a maiori et a minori. Et manifestum est quod isti loci secundum descriptiones maioris et minoris his datas non sunt a maiori et minori secundum extensionem, sed secundum potentiam, uel virtutem, id est a fortiori a debilius et a debiliori ad fortius, seu a magis potente ad minus potens et e converso. Et debet glossari 'id est a nomine supponente pro potentiori ad nomen supponens pro minus potente'.
Verum est quod communiter solent dari maximae communiores quam nunc sunt datae, scilicet quod in loco a maiori maxima est 'si hoc quod magis videtur inesse non inest, nec illud quod minus' et in loco a minori maxima est 'si illud quod minus videtur inesse inest, et illud quod magis'. Et tunc si correspondenter istis maximis debemus describere 'maius' et 'minus', oportet dicere quod per 'maius' et 'minus' debemus intelligere maiorem vel minorem apparentiam quod praedicatum inhaereat subiecto, id est quod vere affirmetur de eo.
Et Aristoteles, secundo Topicorum, ponit de hoc tres combinationes. Prima est comparando unum praedicatum ad duo subiecta, et est maxima 'si aliquod praedicatum non inest subiecto cui magis videtur inesse, nec inest illi cui minus videtur inesse; et si inest cui minus videtur inesse, inest cui magis'. Et ad hanc combinationem pertinet exemplum quod ponebatur de rege et comite quantum ad posse et non posse expugnare.
Secunda combinatio est comparando duo praedicata ad unum subiectum, ut 'si talis dux non potest expugnare militem, ipse non potest expugnare comitem, et si potest comitem, ipse potest militem', et etiam in aliis praedicabilibus, ut forte cum ego potavi satis, repraesentatur mihi bonum vinum, si ego nolo bibere illud vinum, debet concludi quod ego nolo bibere cum iam non sitiam; ideo nec aliud est mihi praesentandum. Et est maxima 'si illud quod magis videtur inesse alicui non inest, neque illud quod minus, et si illud quod minus videtur inesse alicui inest, et illud quod magis. Et capiamus inesse pro affirmative praedicari, ut dictum est.
Tertia combinatio est comparando duo praedicata ad duo subiecta. Et est maxima 'si praedicatum quod magis videtur inesse suo subiecto non inest ei, tunc nec aliud praedicatum quod minus videtur inesse alteri subiecto inest illi, et si illud quod minus videtur inesse inest, et illud quod magis'.
Apparet ergo mihi quod isti loci a maiori et minori debent dici a comparationibus secundum maius et minus videri praedicatum inesse subiecto. Ideo sic etiam vocat Aristoteles illos locos a magis et minus, et non a maiori et minori. Et si a comparationibus secundum maius et minus fiant argumenta dialectica, tamen reduci possunt ad illos locos qui dicuntur a magis et minus. Cum autem loquitur hic de magis et minus, videtur quod non debemus intelligere de evidenti apparentia nec de apparentia sophistica, sed probabili. Ideo tales loci nec sunt demonstrativi nec sophistici, sed reputandi sunt dialectici et secundum probabilitatem facientes opinionem vel persuasionem.
Item, Aristoteles, secundo Topicorum, ponit adhuc alium modum arguendi, non de magis ad minus vel e converso, sed de simpliciter ad magis et ad maxime vel e converso, per istam regulam 'si simpliciter sequitur ad simpliciter, magis sequitur ad magis et maxime ad maxime', ut si sequitur 'uoluptuosum; ergo bonum', similiter sequitur 'magis uoluptuosum; ergo magis bonum' et 'maxime; ergo maxime'.
Sed contra talem locum, vel consequentiam, sunt valde multae instantiae, quae magis debent videri secundo Topicorum. Tamen pro nunc pono istam modificationem quod primo debet supponi quod termini sint comparabiles secundum magis et minus et secundum maxime, secundo quod illae consequentiae fiant in terminis quorum terminus illatus sit essentialiter praedicabilis de inferente, vel saltem per se, tamquam propria passio de suo proprio subiecto. Verbi gratia, propter defectum primae condicionis, non oportet si ad esse simile sequatur esse ad aliquid quod ad esse magis simile sequatur magis esse ad aliquid; et, propter defectum secundae, non oportet si ad esse album sequatur esse magnum quod ad esse albius sequatur esse maius. Regula autem sic modificata habet probabilitatem.
Adhuc Aristoteles, in dicto loco, videtur aliam regulam intelligere, scilicet quod si praedicatum sumptum simpliciter dicitur vere de subiecto etiam dicto simpliciter, tunc de illo subiecto dicto secundum magis dicitur vere illud praedicatum etiam secundum magis, et sic de maxime ad maxime. Et ad verificandum illam regulam oportet apponere praedictas condiciones et constantiam terminorum.
SDD 6.5.7
Similitudo est rerum differentium eadem qualitas. Locus a simili est habitudo unius similium ad reliquum. Et tenet constructive et destructive, constructive sic 'sicut risibile videtur inesse homini, ita et hinnibile equo, sed homo est risibilis; ergo equus est hinnibilis', vel sic 'risibile inest homini ut proprium; ergo hinnibile inest equo ut proprium'; maxima: de similibus simile debet esse iudicium; destructive sic 'similiter videtur inesse animal homini et equo, sed non inest homini ut proprium; ergo nec inest equo ut proprium'; maxima ut prius.
Ista septima pars est de loco a simili, vel a similibus. Et in eius principio describitur 'similitudo' proprie dicta, sicut si diceremus Socratem et Platonem esse similes quia uterque esset albus vel sapiens, iuxta illud quod in Praedicamentis dicitur qualitati esse proprium secundum eam simile vel dissimile dici. Sed videtur mihi quod haec similitudo debeat magis capi secundo intentionaliter prout pertinet ad locos dialecticos, ita quod, sicut in parte praecedente per 'maius' et 'minus' intelligebamus maiorem vel minorem apparentiam quod praedicatum inhaereat subiecto, ita hic per 'simile' debemus intelligere similem, vel aequalem, apparentiam quod praedicata inhaereant suis subiectis vel non inhaereant. Unde cum sit apparentia similis, bene potest inferri probabiliter si hoc inest isti quod illud inest illi, et si non, non, et si hoc inest isti ut proprium vel genus quod ita et illud illi. Sic enim bene dicitur quod de similibus simile est iudicium.
Et sciendum est, sicut dictum est de 'magis' et 'minus', quod haec similis apparentia potest esse aut plurium praedicatorum de uno subiecto, aut unius de pluribus, aut plurium de pluribus. Et facile est ponere exempla.
SDD 6.5.8
(1) Proportio est plurium ad aliquod unum vel ad plura similis habitudo. (2) Locus a proportione est habitudo unius proportionalium ad reliquum. (3) Et tenet constructive et destructive, ut 'sicut se habet nauta ad navem regendam, ita doctor ad scholas regendas, sed ad navem regendam non est eligendus nauta sorte, sed propter experientiam eius in arte navigandi; ergo ad regendum scholas non est eligendus doctor sorte, sed propter eius doctrinalem scientiam'; maxima: de proportionalibus proportionale est iudicium. (4) Differt autem iste locus a loco a simili quia in loco a simili attenditur comparatio secundum similem apparentiam inhaerentiae praedicatorum ad subiecta, locus autem a proportione attenditur penes comparationem habitudinis aliquarum rerum ad invicem ad habitudinem aliarum rerum ad invicem.
Ista octaua pars est de loco a proportione; et continet quattuor clausulas. Prima est descriptio 'proportionis'. Sed non videtur hic esse descriptio 'proportionis' simpliciter, sed potius est descriptio comparationis unius proportionis ad aliam similem proportionem. Proportio enim simpliciter est habitudo unius ad unum, ut unius lineae ad aliam lineam, et est proportio dupla vel tripla, vel forte proportio aequalitatis, ut unius numeri ad alium numerum, vel ad unitatem, ut nautae regentis ad navem regendam. Talis autem habitudo plurium ad unum vel ad plura est iam comparatio proportionis ad proportionem secundum similitudinem, ut quod proprie loquendo non est eadem proportio duorum ad unum et quattuor ad duo, sed est similitudo proportionum, quia utrobique est proportio dupli ad dimidium. Et sic etiam similis habitudo proportionis nautae ad navem et doctoris ad scholas non est simplex proportio, sed est habitudo unius proportionis ad aliam proportionem.
Secunda clausula describit locum a proportione quod est habitudo unius proportionalium ad reliquum. Et melius esset dicere quod locus a proportione est habitudo unius proportionis ad aliam similem proportionem, ut proportionis nautae ad navem ad proportionem doctoris ad scholas. Et est maxima conveniens quod de similibus proportionibus simile est iudicium.
Tertia clausula ostendit et exemplificat quo modo debeat tenere locus a proportione. Et est satis manifesta.
Quarta clausula assignat differentiam inter locum a simili et locum a proportione. Et videtur mihi intentionem Aristotelis esse quod locus a proportione contineatur sub loco a simili, quod est rationale, quia est habitudo similis ad simile, scilicet habitudo unius similium proportionum ad aliam. Ideo Aristoteles, secundo Topicorum, non ponit locum a proportione alium a simili. Nec valet quod solet dici, scilicet quod locus a simili attenditur penes similiter inesse et locus a proportione penes similiter se habere, quia *finaliter* coincidunt, licet sit diversitas verborum. Unde Aristoteles, secundo Topicorum, exponit locum a simili per similiter se habere, dicens "rursus in similibus similiter se habent"; et etiam Aristoteles post dicit "nam si in aliquo similium similiter se habet, et in aliis similibus".
Notandum est autem quod etiam solet poni locus a proportione transmutata, ut si primum ad secundum se habet sicut tertium ad quartum, sequitur quod sicut se habet primum ad tertium, ita se habet secundum ad quartum'. Verbi gratia, quia octo se habent ad quattuor sicut sex ad tria (utrobique enim est proportio dupla), ideo sequitur quod octo se habent ad sex sicut quattuor ad tria. Et verum est quod iste locus tenet in mensuris et mensurabilibus, cuius modi sunt numeri, magnitudines et tempora. Sed non tenet ita in aliis; si enim similiter se habet rector navis ad navem regendam sicut rector scholarum ad scholas regendas, non oportet ita se habere navem ad scholas sicut se habet nauta ad doctorem.
Ulterius est dubitatio de locis a proportione, a maiori et a minori an debeant dici extrinseci vel intrinseci. Et constat quod Themistius et auctor noster posuerunt eos extrinsecos. Sed videtur quod sint intrinseci, quia minus includitur in maiori ut pars in toto; pars enim est minor toto. Deinde si plura praedicata simul affirmantur de eodem subiecto, tunc illud subiectum et illa praedicata supponunt pro eodem uel pro eisdem; et ob hoc dicebatur esse locus intrinsecus. Et similiter est de loco a proportione, cum ille videatur contineri sub loco a simili, ut dictum est.
Respondetur breviter quod licet contingat minus includi in maiori vel terminos in loco a simili supponere pro eodem, tamen hoc non est de necessitate illorum locorum, quia possibile est res nullo modo se invicem includentes unam esse maiorem alia vel unam esse similem alteri. Et similiter non oportet terminos supponentes pro pluribus suppositis supponere pro eodem; licet enim similiter se habeat 'risibile' ad 'hominem' sicut 'hinnibile' ad 'equum', tamen 'risibile' et 'hinnibile' non supponunt pro eodem, nec 'homo' et 'equus'. Sed de necessitate locorum intrinsecorum erat quod saluaretur alterum praedictorum, scilicet vel terminos supponere pro eodem vel res pro quibus supponunt unam includi in alia secundum aliquem modum essendi in, sicut dicebatur.
SDD 6.5.9
(1) Secundum auctorem nostrum duplex est transsumptio. Quaedam est cum aliquod nomen vel oratio habens suam primam et propriam significationem transsumitur ad significandum aliud propter aliquam similitudinem, sicut hoc verbum 'ridere' significat proprie risum per os emittere et transfertur ad significandum idem quod 'florere', quia sicut risus significat gaudium, sic floritio plantarum est nobis gaudiosa, et sicut agentem ad hoc quod non potest consumere dicimus litora maris aratorem, quia uterque perdit laborem suum. Alia est transsumptio quando unum nomen magis notum capitur pro alio minus noto, cum illa nomina supponant pro eodem, ut si loco huius nominis 'philosophus' transferamus nos ad hoc nomen 'sapiens'. (2) Dicit ergo auctor quod primus modus transsumptionis ad sophisticum et non ad dialecticum, secundus autem modus pertinet ad dialecticum. (3) Locus a transsumptione est habitudo nominis magis noti ad nomen minus notum cum illa supponant pro eodem. (4) Et tenet constructive et destructive, ut 'sapiens est prudens; ergo philosophus est prudens', uel sic 'sapiens non inuidet; ergo philosophus non inuidet'; maxima: quidquid convenit nomini magis noto convenit minus noto, et quod non, non, cum illa supponant pro eodem.
Ista nona pars est de loco a transsumptione, et continet quattuor clausulas. Prima distinguit duplicem modum transsumptionis et exponit membra; et est satis manifesta.
Secunda clausula dicit primum modum transsumptionis non pertinere ad dialecticum. Et hoc credo esse falsum. Nam rhetorica et poetria sunt partes dialecticae; iste autem modus transsumptionis, qui est modus loquendi parabolicus, maxime pertinet ad poetriam; sic enim non modo sophistico, sed poetico, in sacra scriptura vocamus deum leonem, quia sicut leo dominatur super caetera animalia, sic similiter deus super omnia, et sic +ewan'as+ vocamus animalia plena oculis ante et retro. Et sunt ex talibus modis loquendi argumenta dialectica et persuasiva. Si enim aliquis propter eius immunditiam vocetur sus, iudicat se ex huius modi immunditia esse vituperatum, et movetur ad abstinendum ab ea, et si aliquis vocetur leo propter actus fortitudinis, iudicat se esse laudatum et movetur ad perseuerandum. Illa autem argumenta si ponerentur in forma apparerent esse talia 'ille est fortis sicut leo; ergo vocandus est leo', 'iste est immundus sicut sus; ergo vocandus est sus'. Et ex huius modi argumentis, saepius subintellectis et raro in forma expressis, quia sic est communis usus poetriae, nos volentes aliquem vituperare vel laudare vocamus illum leonem aut suem, vel huius modi. In huius modi ergo argumentis dico esse locum vocatum 'a transsumptione'; maxima: nomen proprie significans aliquam rem transsumimus ad significandum aliam propter similitudinem.
Esset autem in dicta transsumptione argumentum sophisticum si nomen transsumptive dictum de aliquo acciperemus tamquam proprie dictum de illo, ut si dicimus 'omne quod ridet habet os, pratum ridet; ergo pratum habet os', conclusio infertur ac si ridere attribueretur prato secundum eius primam et propriam significationem, sed tamen poetice concludimus. Et si vocamus aliquem hominem 'suem', non dicimus falsum, quia non capimus nomen proprie, sed prout ad similitudinem suis significat hominem immundum.
Deinde, in hac eadem secunda clausula, dicit auctor quod secundus modus transsumptionis pertinet ad dialecticum. Et hoc ego non nego, sed dico quod locus a tali transsumptione eo modo quo exemplificabatur non erat locus extrinsecus, sed vere intrinsecus, cum teneret ex habitudine convenientiae quae est in sumendo terminos pro eodem. Locus autem a priori modo transsumptionis vere dicendus est extrinsecus, quia est locus a termino proprie sumpto ad se ipsum transsumptive sumptum, qui prius et posterius, scilicet in antecedente et in consequente, non supponit pro eodem nec pro rebus quarum una includit aliam in aliquo modo essendi in.
Tertia autem clausula et quarta adhuc sunt de loco a secundo modo transsumptionis. Sed de illo secundo modo dictum est quod locus a transsumptione est habitudo termini proprie sumpti ad se ipsum transsumptive sumptum, vel etiam orationis ad orationem. Et tenet constructive et destructive. Propter enim non pium esse, sed crudelem, concludimus hominem non esse agnum, sed leonem. Et prius assignata fuit maxima.
SDD 6.5.10
(1) Auctoritas, ut his sumitur, est iudicium sapientis vel experti in arte de pertinentibus ad suam artem vel scientiam; unde Boethius vocat istum locum 'a rei iudicio'. (2) Locus ab auctoritate est habitudo ipsius auctoritatis ad illud quod per eam probatur. (3) Et tenet constructive et destructive, ut 'astrologus dicit caelum esse uolubile; ergo caelum est volubile', vel sic 'astrologus dicit solem non esse minorem terra; ergo sol non est minor terra'; maxima: unicuique experto in sua scientia credendum est.
Ista decima pars est de loco ab auctoritate, seu a rei iudicio; et continet tres clausulas. Prima est descriptio auctoritatis. Sed minus stricte describitur si volumus ample loqui de loco quem philosophi uocant 'a rei iudicio'. Non enim solum a dicto sapientis arguimus, sed ex cuiuscumque dicto innata est probabiliter generari opinio. Iste enim locus, ut dicit Boethius, est totus probabilis, nihil continens necessarium. Probabile autem, ut dicitur primo Topicorum, est quod uidetur omnibus, aut pluribus, aut sapientibus, et his vel omnibus, uel pluribus, vel maxime notis. Idcirco ab omnibus talibus et singulis licet arguere per istum locum. Verbi gratia, si concludimus quod sic est quia super hoc laborat publica vox et fama, argumentum est a loco ab auctoritate, et debet ita accipi. Adhuc tamen istum locum vocat Boethius 'inartificialem'; reducendae enim sunt ad ipsum omnes persuasiones vocatae 'inartificiales', de quibus agit Aristoteles in primo Rhetoricae, quas dicit esse quinque, scilicet leges, testes, pacta, extorta et iuramentum, de quibus videndum est illic. Ergo communiter dicta auctoritas, prout hic sumitur, est condicio dicentis uel dicentium ex qua probabile est quod dicitur esse verum; et ideo illum vel illos cui vel quibus convenit huius modi condicio dicimus habere auctoritatem. Verum est tamen quod aliquando, attributive loquendo, 'auctoritatem' vocamus propositionem a tali vel talibus dictam; sed auctoritas primo et proprie dicitur condicio talis dicentis vel talium dicentium secundum quam illud quod dicitur efficitur credibile.
Secunda clausula describit locum ab auctoritate. Et debet sic intelligi descriptio quod locus ab auctoritate est habitudo auctoritatem habentis vel habentium ad illud quod dicit vel dicunt.
Tertia clausula ponit quod iste locus tenet constructive et destructive, quod est verum. Tamen aliqui dicunt quod non tenet negative, quia non valet argumentum 'Aristoteles non dicit esse sensum agentem; ergo non est sensus agens', quia nullus, quantumcumque sapiens, potest scribere vel dicere omnia vera quae possunt scribi vel dici circa talem scientiam. Et hoc est verum quod non tenet sic negative, scilicet arguendo a non dicere. Sed destructive, id est ad conclusionem negativam inferendam, bene valet a dicere; verbi gratia, 'dicit quod non est ita; ergo non est ita'. Et communis maxima est 'habenti vel habentibus auctoritatem credendum est'.
SDD 6.5.11
(1) Nunc autem dicendum est de quibusdam locis extrinsecis positis ab auctoribus quos auctor noster non videtur nominasse, prout sunt locus a disparatis, locus ab appositione, locus ab ablatione, quos posuit Aristoteles saepe in Topicis. (2) Sunt autem disparati termini qui numquam, sive simul sive successive, de eodem et pro eodem possunt uerificari, ut 'homo' et 'asinus', 'albedo' et 'nigredo'. Locus a disparatis est habitudo unius disparatorum ad alterum. Et tenet destructive, ut 'Socrates est homo; ergo non est asinus', vel 'iste color est albedo; ergo non est nigredo'; maxima: de quocumque vere affirmatur unum disparatorum, de eodem vere negatur reliquum. (3) Locus ab appositione est habitudo eius cui aliquid apponitur et eius quod resultat ad illud quod apponitur. Et tenet constructive, ut 'B cui A apponitur non erat album, et totum resultans est album; ergo A erat album'; maxima: quando appositum alicui reddit totum tale, ipsum erat tale. Vel arguitur sic 'B cui A apponitur erat album, et quod resultat est magis album; ergo A erat album'; maxima: quando appositum alteri reddit ipsum magis tale, ipsum erat tale. (4) Locus ab ablatione est habitudo eius de quo aliquid aufertur et eius quod remanet ad illud quod aufertur. Et tenet constructive, ut 'B de quo A aufertur erat album, et quod remanet non est album; ergo A erat album'; maxima: quo ablato de tali residuum non est tale, ipsum erat tale.
Haec est ultima pars huius capituli, quae continet quattuor clausulas. Prima proponit quid in hac parte sit determinandum, et est manifesta.
Secunda agit de loco a disparatis. Et iste locus potest reduci ad locum a contrariis, quia tenet sicut locus a contrariis, scilicet destructive, ab affirmatione unius ad negationem alterius. Differunt tamen contraria a disparatis, quia termini proprie contrarii debent posse affirmari de eodem et pro eodem successive, sed non simul, disparati autem numquam, scilicet nec simul nec successive.
Obiicitur autem contra istum locum. Quia isti termini sunt disparati 'album' et 'dulce', vel 'duplum' et 'filius', et tamen non sequitur 'hoc est album; ergo hoc non est dulce', vel 'hoc est duplum; ergo hoc non est filius'. Et omnino videtur quod termini diversorum praedicamentorum sint disparati, maxime abstracti, ut 'magnitudo', 'figura', 'actio' et 'passio'; tamen non sequitur 'hoc est magnitudo; ergo hoc non est figura', vel 'hoc est actio; ergo hoc non est passio'.
Solutio. Dico quod large termini vocantur 'disparati' ex eo quod neuter alteri opponitur vel ad alterum sequitur. Et non valet iste locus in omni disparatione, sicut bene arguebatur. Secundo modo, improprie, termini adhuc vocantur 'disparati' quia neuter potest de altero praedicari quidditative, licet bene denominative, et sic sunt termini diversorum praedicamentorum disparati. Et adhuc in hac disparatione non oportet istum locum valere. Tertio modo, et proprie, termini dicuntur 'disparati' eo modo quo in textu describebantur disparata, et in illis tenebat dictus locus.
Tertia clausula agit de loco ab appositione, circa quem sunt plurimae obiectiones. Aqua enim addita calci facit eam calidam et feruentem, et tamen ipsa non erat calida. Sunt etiam pulueres qui ambo sunt albi, et tamen si proiiciantur simul in aquam claram, totum efficitur valde nigrum. Item, albedo apposita homini reddit ipsum album, et tamen albedo non erat alba. Item, albissimum appositum nigrissimo reddit totum fuscum vel pallidum, cum tamen neutrum fuit fuscum vel pallidum; et blavium oppositum croceo reddit totum viride.
Respondetur breviter quod ista maxima 'quod appositum alteri reddit ipsum tale, est tale vel erat tale' indiget modificatione. Primo, quantum ad formam subiecto advenientem, non oportet ipsam esse talem quale reddit subiectum, sed oportet quod sit talis vel talitas, ut quod alteri appositum reddit ipsum album est album vel albedo, et si reddit bonum, est bonum vel bonitas. Secundo, si apponatur corpus corpori et fiat totum tale secundum aliquam primarum qualitatum quale neutrum erat ante, hoc est quia unum erat tale virtualiter, sed non formaliter, et alterum erat ab eo passibile. Sic enim erat de calce; ipsa enim erat virtualiter calida. Tertio, si ex tali appositione corporum eveniat talis color quali neutrum erat coloratum ante, ut dicebatur de illis pulueribus et aqua ex quorum commixtione totum efficitur nigrum, hoc est quia ex actione et passione primarum qualitatum ad invicem secundum diversas proportiones proveniunt diversae qualitates secundae, ut diversi colores, vel sapores, et caetera; nullum ergo illorum trium solitarie, neque ambo eorum sine tertio, erat proportionatum in primis qualitatibus ad producendum nigredinem, sed illa tria simul erant proportionata; nullum ergo per se erat tale, nec formaliter nec virtualiter, sed illa tria simul erant virtualiter talia quale totum redditur per ipsorum commixtionem.
Item, ponamus quod sit corporis ad corpus appositio secundum commixtionem, quae quidem corpora fuerunt extremis qualitatibus contraria ad invicem *activis* disposita, contingit quod totum resultans fiat sub qualitate media, ut quod ex calidissimo et frigidissimo resultat tepidum. Tunc non sequitur quod aliquod illorum erat tepidum, sed utrumque erat tale ad quale facit reliquum accedere. Nam calidissimum facit frigidissimum accedere ad esse calidum quia erat calidum, et ita e converso frigidissimum facit calidissimum accedere ad esse frigidum quia erat frigidum. Si autem unum superdominetur, tunc faciet alterum et totum quale ipsum erat, scilicet vel omnino tale, vel quod simpliciter loquendo denominatur tale. Si autem fiat commixtio per iuxtapositionem per partes minutas, sine actione et passione commixtorum ad invicem, tunc totum apparet medium vel tale quale erat superabundans, sicut si egissent vel passa fuissent ad invicem ut immediate dictum est.
Quarta clausula est de loco ab ablatione, quae debet proportionaliter exponi sicut clausula de appositione.
Sed est bene dubium an isti loci debeant dici extrinseci vel intrinseci vel medii. Et ego credo quod secundum prius datam distinctionem locorum, isti loci, ab appositione et ab ablatione, merentur dici loci medii. Quia locus ab appositione non tenet solum ex habitudine eius cui aliquid apponitur ad illud quod apponitur vel e converso (tunc esset locus extrinsecus), nec tenent solum ex habitudine totius resultantis ad illud quod apponitur vel ad illud cui apponitur (tunc esset locus intrinsecus, totius ad partem vel e converso), sed tenet simul ex ambabus huius modi habitudinibus; et ideo videtur esse locus medius, et habet similitudinem cum loco a divisione.


Notes