Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 7/Cap2
From The Logic Museum
< Authors | Buridan | Summulae de dialectica | Liber 7
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
SDD 7.2: DE DIVISIONE FALLACIARUM | |
SDD 7.2.1 | |
(1) Modi autem arguendi sophistice et fallendi sunt duo: alii quidem sunt secundum dictionem, alii vero extra dictionem; ideo fallaciae quaedam vocantur 'in dictione' et aliae 'extra dictionem'. (2) Dicitur autem fallacia 'in dictione' cuius causa apparentiae se tenet ex parte dictionis ad placitum significantis, (3) et dicitur fallacia 'extra dictionem' cuius causa apparentiae se tenet ex parte rei seu intentionis significatae. | |
Hoc secundum capitulum est de distinctione et enumeratione fallaciarum. Ponuntur autem in hoc capitulo divisiones et subdivisiones et enumerationes fallaciarum in quinque partibus principalibus. Secunda incipit ibi "sunt autem", tertia ibi "cum ergo dictio", quarta ibi "fit autem fallacia", quinta ibi "quantum ad fallacias". | |
Prima pars habet tres clausulas. Quarum prima ponit primam divisionem fallaciarum, penes divisionem argumentationum sophisticarum per quas fiunt argumentationes quas Aristoteles vocat modos arguendi sophisticos. Dicit ergo argumentationes sophisticas quasdam esse sophisticas secundum dictionem et quasdam extra dictionem; et non accipitur hic 'dictio' prout distinguitur contra 'orationem', scilicet pro terminis incomplexis, sed accipitur hic communiter, pro omni voce significativa ad placitum, sive complexa sive incomplexa, immo etiam in proposito ad huius modi dictionem reducitur scriptura, propter hoc quod subordinatur voci significativae ad placitum, ut habetur primo Peri Hermeneias. | |
Aliae duae clausulae declarant membra istius divisionis. Propter quod notandum est quod non dicuntur fallaciae fieri aliae secundum dictionem aliae extra dictionem ex eo quod opponens in quibusdam suis argumentationibus utatur voce significativa in disputando et in quibusdam non, quia manifestum est quod oportet disputando uti vocibus significativis in omnibus argumentationibus; sed oportet intelligere, sicut alias dictum est, quod terminis et propositionibus et argumentationibus vocalibus correspondent in mente intentiones significatae, quae sunt termini, propositiones et argumentationes mentales. | |
Sicut ergo notant illae clausulae, quaedam sunt argumentationes sophisticae vocales quibus correspondentes intentiones in mente, circumscripta vocum significativarum consideratione, non apparent esse argumentationes, et sic manifestum est quod illae argumentationes habent suam apparentiam ex parte vocis significativae; et fallacias ex talibus argumentationibus provenientes vocamus 'secundum dictionem', id est 'secundum vocem significativam'. Aliae autem sunt argumentationes sophisticae vocales quibus correspondentes intentiones in mente, circumscripta vocum significativarum consideratione, adhuc apparent esse argumentationes, et sic apparet quod illae non habent suam apparentiam ex parte vocis significativae; ideo fallaciae inde provenientes dicuntur extra dictionem, id est praeter vocis significativae considerationem habentes in mente suam apparentiam. | |
Verbi gratia, fiat paralogismus secundum dictionem, faciens fallaciam aequivocationis, sic 'omnis canis est animal, sidus est canis; ergo sidus est animal', et fiat alter extra dictionem, faciens fallaciam accidentis, sic 'omnis homo est animal, asinus est animal; ergo asinus est homo'. Uterque istorum paralogismorum apparet esse syllogismus ex eo quod est ibi unum medium in quo coniunguntur extremitates secundum subiectionem et praedicationem, quod requiritur ad bonum syllogismum. In primo autem paralogismo illa unitas medii quae est causa apparentiae non est nisi unitas vocis et secundum vocem, quia correspondent ei diversae intentiones in maiore et in minore, prout sunt verae; ideo circumscripta consideratione vocis nulla apparebit unitas medii in intentione, propter quod nec illae intentiones apparebunt esse syllogismus. Sed in secundo paralogismo medium est unum secundum vocem et intentionem; huic enim voci 'animal' correspondet eadem intentio in maiori propositione et in minori, etiam prout sunt verae, licet non sint verae pro eisdem rebus pro quibus illa intentio supponit, sed pro aliis et aliis; ergo circumscripta consideratione vocis adhuc in intentionibus remanet unitas medii, propter quod adhuc illae intentiones apparent esse syllogismus. | |
Ex quibus etiam tu potes concludere quod in primo syllogismo est defectus magis propter variationem medii quam in secundo. In primo enim variatur medium secundum intentiones significatas, in secundo autem non, sed solum est variatio rerum pro quibus est verificatio, stante eadem intentione utrobique ('animal' enim secundum eandem intentionem significat homines et asinos). Ideo etiam in primo paralogismo, si perfecte solvatur, medium est distinguendum, sed non in secundo, sed neganda est consequentia, ex defectu formae syllogisticae, sicut post dicetur. Sed circa hoc tu dubitabis "an ergo aliquis per se ipsum considerando, sine vociferatione, potest decipi per fallacias secundum dictionem?". Et ego dico quod sic, sed non sine vocum significativarum consideratione. Possum enim sine vociferatione considerare vocem et paralogismum vocalem, et quod in eo esset medium idem, propter quam identitatem puto quod ille si fieret esset bonus syllogismus, et quod etiam sit bonus ille qui sibi correspondet in mente. | |
SDD 7.2.2 | |
(1) Fiunt autem fallaciae in dictione ex multiplici eiusdem vocis significatione. (2) Unde, sicut dicit Aristoteles, totidem modis fiunt quot modis contingit eisdem nominibus vel orationibus non idem significare, sed plura. (3) Et est in eis causa apparentiae unitas uocis significativae, et causa defectus diversitas intentionum significatarum. | |
Ista secunda pars ostendit unde generaliter debeant distingui fallaciae in dictione; et habet tres clausulas. Prima assignat fundamentum unde proveniant et fiant fallaciae in dictione; proveniunt enim ex multiplici eiusdem vocis significatione, id est ex eo quod vox eadem significat apud animam diversas intentiones. Credimus enim aliquando argumentum vocale simpliciter valere sicut valeret si vox non significaret nisi unam intentionem, et cum hoc non sit verum, nos decipimur. | |
Ex hoc autem secunda clausula infert quot tot modis possunt fieri sophisticae argumentationes, sive fallaciae, secundum dictionem quot modis contingit unum nomen vel unam orationem non significare unum, id est unicam intentionem, sed diversa. Non enim fit fallacia secundum dictionem propter eandem vocem significare multa ultimate significata, ut 'homo' multos homines et 'animal' multa animalia, si intentio apud animam immediate significata maneat eadem, sicut vox, quia tunc simpliciter est unio requisita ad syllogismum in mente sicut in voce. | |
Tertia clausula iuxta dicta assignat communem causam apparentiae et causam defectus in fallaciis secundum dictionem. Est enim causa apparentiae identitas vocis requisita ad veras argumentationes uocales, quae ita saluatur in argumentationibus sophisticis secundum dictionem sicut in veris argumentationibus. Causa autem defectus est diversitas intentionum significatarum, ubi ad veram argumentationem requirebatur non solum identitas secundum vocem, sed etiam secundum intentionem, eo quod non potest esse bona argumentatio vocalis nisi sibi correspondeat bona mentalis. | |
SDD 7.2.3 | |
(1) Cum ergo dictio vel oratio dicatur multiplex si una exsistens habeat plures significationes, multiplicitas dictionis vel orationis in distinctione fallaciarum secundum dictionem solet distingui triplex, scilicet actualis, potentialis et phantastica. (2) Multiplicitas actualis est cum vox significativa exsistens una secundum materiam et formam habet plures significationes; et sic fiunt fallaciae aequivocationis et amphiboliae. (3) Multiplicitas potentialis dicitur cum vox exsistens eadem secundum materiam et diversa secundum formam habet multas significationes; et sic fiunt fallaciae compositionis et divisionis et accentus. (4) Multiplicitas autem phantastica vocatur cum voces diversae secundum materiam, habentes tamen similitudinem secundum formam, habent dissimiles significationes vel consignificationes; et sic fit fallacia figurae dictionis. | |
Ex fundamento praedicto ponitur in hac tertia parte prima divisio fallaciarum in dictione et declarantur membra eius, in quattuor clausulis. In prima ponitur divisio multiplicis vocis significativae trimembris, quae per sequentes clausulas explanatur. | |
Ergo propter tres alias clausulas, ad explanandum nomina quibus in eis utimur et eorum significationes ad placitum, notandum est quod quia forma est actus et materia est potentia, et quod res est in actu per formam et in potentia per materiam, ideo auctores vocaverunt multiplicitatem vocis 'actualem' quae est secundum identitatem vocis materialem simul et formalem, et 'potentialem' quae est solum secundum identitatem materialem ipsius vocis. Sed quia phantasia est apparentia sensualis, et saepius sine veritatis experientia, propter hoc quod fit in absentia sensibilium, ut habetur secundo de Anima, ideo apparens multiplicitas vocis et non exsistens vocatur hic 'multiplicitas vocis phantastica'. Et haec est quando voces habentes diversas significationes nec sunt eaedem secundum materiam nec sunt eadem secundum formam, sed videntur eadem propter earum aliquam similitudinem. Sic ergo fiunt fallaciae aequivocationis et amphiboliae secundum multiplicitatem vocis actualem, et fallaciae compositionis et divisionis et accentus secundum multiplicitatem potentialem, et fallacia figurae dictionis secundum phantasticam. Et est notandum quod in istis dictis nos vocamus 'materiam' vocis significativae litteras et syllabas ex quibus dictio incomplexa componitur, vel etiam dictiones incomplexas ex quibus oratio componitur. 'Formam' enim hic vocamus modum proferendi aut accentuandi, aut divisim aut continve, dictiones in oratione proferendo, vel huius modi. | |
SDD 7.2.4 | |
(1) Fit autem fallacia aequivocationis per multiplicitatem actualem uocis incomplexae, fallacia autem amphiboliae per multiplicitatem actualem orationis. (2) Similiter fallacia accentus fit per multiplicitatem potentialem orationis. (3) Fallacia autem figurae dictionis fit per multiplicitatem phantasticam dictionis vel orationis. (4) Fit autem fallacia compositionis si oratio sit falsa in sensu composito et credatur esse vera propter veritatem eius in sensu diviso, et fit fallacia divisionis si e converso. (5) Et ita sunt sex fallaciae in dictione, scilicet fallacia aequivocationis, amphiboliae, compositionis, divisionis, accentus et figurae dictionis. | |
Ista quarta pars ponit subdivisiones membrorum divisionis praecedentis in quinque clausulas. Prima dividit multiplicitatem actualem vocis incomplexae, secundum quam fit fallacia aequivocationis, et in multiplicitatem vocis complexae, secundum quam fit fallacia amphiboliae. Et eodem modo secunda clausula dividit multiplicitatem potentialem vocis, sicut manifestum est. Tertia etiam clausula bene notat consimilem divisionem multiplicitatis phantasticae. | |
Sed dubitatur quare non ponimus diversas fallacias, sed unicam, secundum multiplicitatem phantasticam, scilicet dictionis incomplexae et orationis, sicut posuimus in aliis multiplicitatibus. Et ego respondeo quod non est inconveniens ponere diversas. Sed Aristoteles non curavit distinguere eas propter brevitatem, quia faciliter potest aliquis videre distinctionem earum proportionalem ad distinctiones quas ante tractavit de aliis multiplicitatibus. | |
Quarta clausula dividit multiplicitatem potentialem orationis in duas fallacias, scilicet compositionis et divisionis, sicut bene manifestum est. | |
Sed tunc etiam dubitatur quare non similiter divisit multiplicitatem actualem orationis in duas fallacias, sed posuit unam tantum, scilicet fallaciam amphiboliae, et iterum quare etiam non divisit multiplicitatem potentialem dictionis in duas fallacias, sicut multiplicitatem potentialem orationis. Hoc enim multi dubitant. | |
Ad primam harum dubitationum potest dici quod in multiplicitate actuali oratio est unica secundum vocem, licet sit plures secundum intentionem, in multiplicitate autem potentiali oratio non est unica simpliciter secundum vocem, sed diversa, licet sit unica secundum quid, quia secundum materiam. Et hoc voluit Aristoteles notare dividendo orationem potentialiter multiplicem et non dividendo orationem actualiter multiplicem. | |
Ad secundam dico quod non est inconveniens dividere dictionem incomplexam potentialiter multiplicem in duas diversas dictiones, sicut dividebatur oratio potentialiter multiplex. Sicut enim ex ueritate orationis compositae possumus credere divisam esse veram, et e converso, ita etiam ex veritate secundum accentum grave possumus credere veritatem secundum accentum acutum, et e converso. Sed Aristoteles propter brevitatem, sicut dixi de multiplicitate phantastica in clausula praecedente, etiam non curavit illam distinctionem exprimere, quia quilibet potest faciliter videre illas divisiones et processus diversos de diversis accidentibus ad invicem secundum proportionem ad ea quae dicuntur in processibus de oratione composita ad divisam et e converso. | |
Quinta clausula concludit numerum fallaciarum in dictione quod sunt sex, secundum praedictas divisiones ipsarum. Et non esset inconveniens si enumerarentur plures si fierent ulteriores subdivisiones, sicut notatum est de fallacia figurae dictionis et accentus. Immo quaelibet istarum fallaciarum et aliarum septem quae ponuntur extra dictionem solent dividi in plures diversos modos, qui possent vocari species diversae fallaciae, sicut enumerantur diversae species qualitatis, scilicet quattuor, et sunt valde plures si fiant divisiones usque ad species specialissimas. | |
SDD 7.2.5 | |
(1) Quantum ad fallacias extra dictionem, considerata definitione elenchi, apparet quod potest esse defectus ex parte contradictionis, et sic fit fallacia ignorantiae elenchi, (2) secundo ex parte probationis conclusionis illatae, et sic fit fallacia petitionis principii, (3) tertio ex defectu syllogismi ostensivi quantum ad illationem, et sic fit fallacia accidentis, (4) quarto fit fallacia secundum non causam ut causam, ex defectu in regressu a conclusione ad praemissas in syllogismo ad impossibile. (5) Deinde, quia elenchus continet terminos, propositiones et consequentias, potest fieri fallacia ex habitudine termini ad alterum terminum, et sic fit fallacia secundum quid et simpliciter, (6) vel ex habitudine propositionis ad propositionem, et sic fit fallacia secundum plures interrogationes ut unam, (7) vel secundum habitudinem consequentiae ad consequentiam, et sic fit fallacia consequentis. (8) Et sic ponuntur septem fallaciae extra dictionem, prout magis apparebit in determinatione speciali de unaquaque earum. | |
Ista quinta pars enumerat et distinguit septem fallacias extra dictionem penes hoc quod diversae argumentationes quibus fiunt ab elencho deficiunt, cum appareant esse elenchi, etiam circumscripta uocis consideratione. Et sunt ibi octo clausulae, scilicet septem de septem fallaciarum distinctione, et octaua colligit simul numerum earum. Et non est vitium si non ponantur eodem ordine quo de eis determinat Aristoteles. | |
Est ergo fallacia ignorantiae elenchi, cum argumentatio fuerit conveniens et bene probans suam conclusionem, secundum quod conclusio uidetur contradicere positioni respondentis cui non contradicit. Sic enim videtur respondens redargutus, quod sufficit opponenti sophistae; ut si dicat respondens quod Socrates non est aequalis Platoni et opponens, contra arguens, bene demonstret quod ipsi sunt aequales secundum longitudinem, quia uterque septem pedum. | |
Est autem fallacia petitionis principii si conclusio opponentis bene contradicit conclusioni respondentis et bene concluditur ex suis praemissis, sed non probatur per eas quia non sunt notiores conclusione. Sic enim deficit ab elencho in eo quod elenchus debet esse syllogismus probativus. Et dicitur quod talis paralogismus peccat in materia, non quidem in materia syllogismi secundum quod syllogismus, sed in materia syllogismi probativi secundum quod probativus. | |
Fit autem fallacia accidentis si paralogismus sit ex praemissis veris et notioribus conclusione sed non bene inferat conclusionem, ut 'omnis homo est animal, asinus est animal; ergo asinus est homo', posito quod respondens dixerit quod nullus asinus est homo. Et talis paralogismus dicitur peccans in forma. | |
Deinde, per modum syllogismi ad impossibile, fit fallacia si dictum respondentis cum alia praemissa vel aliis praemissis sumamus ad inferendum conclusionem impossibilem, et cum aliis praemissis vel alia praemissa habentibus apparentiam, licet aliqua sit impossibilis propter cuius impossibilitatem sequebatur ista conclusio impossibilis, nos reuertamur super dictum respondentis, concludendo ipsum esse impossibile tamquam eius impossibilitas sit causa quod inferebatur conclusio impossibilis. Et sic fit fallacia secundum non causam ut causam. | |
Quinto fit fallacia ex eo quod unus terminus aliquo modo includitur in alio, ut terminus simpliciter sumptus in ipso sumpto secundum quid, scilicet cum additione. Ideo credimus esse bonam consequentiam de termino secundum quid ad terminum simpliciter ex eo quod etiam in multis videmus eam esse bonam. Et hanc dicimus esse fallaciam secundum quid et simpliciter. | |
Sexto etiam fit fallacia ex habitudine propositionis ad propositionem, ut si credamus ita debere proportionaliter esse in propositionibus plures et in propositionibus unis quia in multis ita se habent, licet non in omnibus. Si ergo non ita se habeant, decipimur et est fallacia secundum plures interrogationes ut unam, ut quia caecus describitur quod est aptus natus habere visum et non habet, si credamus quod etiam caeca debeant describi quod sunt apta nata habere visum et non habent. | |
Ultimo fit fallacia ex habitudine consequentiae ad consequentiam, ut quia multae consequentiae convertuntur (sed non omnes), si credamus unam consequentiam converti in aliam et non convertitur, decipimur, et fit fallacia consequentis. | |
Ultima clausula ex his colligit fallacias extra dictionem esse septem, quae ibi nominantur, scilicet fallacia accidentis, fallacia secundum quid et simpliciter, fallacia ignorantiae elenchi, fallacia consequentis, fallacia petitionis principii, fallacia secundum non causam ut causam et fallacia secundum plures interrogationes ut unam, quia manifestum est quod istis modis possumus decipi circa elenchum, scilicet deficere ab elencho cum apparentia. Et non apparent alii modi non reducibiles ad illos. Si enim ex alia habitudine termini ad terminum vel propositionis ad propositionem vel consequentiae ad consequentiam quam ex praedictis fiant fallaciae, tamen praedictae, nominatae 'secundum quid et simpliciter', 'secundum plures interrogationes ut unam' et 'secundum consequens' sunt ex quibus (in his tribus generibus fallaciarum) fiunt magis et frequentius deceptiones. Et ita loco trium fallaciarum secundum genus essent ibi nominatae tres principaliores seu frequentiores species earum, ita quod in enumeratione septem fallaciarum extra dictionem una ponatur fieri ex habitudine termini ad terminum, pro qua nominatur haec species eius frequentior quae fit ex habitudine dicti secundum quid ad dictum simpliciter, et proportionaliter de habitudine propositionis ad propositionem et consequentiae ad consequentiam. |
|