Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 7/Cap3
From The Logic Museum
< Authors | Buridan | Summulae de dialectica | Liber 7
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
SDD 7.3: DE FALLACIIS IN DICTIONE | |
SDD 7.3.1 | |
Dicturi de unaquaque fallaciarum in speciali, describemus terminos a quibus illa fallacia habet denominationem et illae fallaciae assignabimus causam apparentiae et causam defectus eius, et quo modo fiat, et distinguemus et declarabimus diversos modos ipsius. | |
Istud tertium capitulum determinabit in speciali de unaquaque fallaciarum in dictione. Et habebit decem partes, quarum prima proponit communiter quae et quo modo determinabuntur de unaquaque illarum fallaciarum, secunda erit de fallacia aequivocationis, tertia de fallacia amphiboliae, quarta de modis harum duarum fallaciarum, quinta de convenientiis fallaciarum compositionis et divisionis, sexta de differentiis earum, septima de modis fallaciarum compositionis et divisionis, octaua de fallacia accentus, nona de fallacia figurae dictionis, decima de modis eius. Secunda incipit ibi "est ergo aequivocatio", tertia ibi "amphibolia dicitur", quarta ibi "utriusque autem", quinta ibi "fallacia compositionis", sexta ibi "differunt autem", septima ibi "modi autem", octaua ibi "accentus", nona ibi "figura dictionis", decima ibi "fallaciae autem". | |
Prima pars est satis manifesta. | |
SDD 7.3.2 | |
(1) Est ergo aequivocatio, prout de ea hic intendimus, eiusdem vocis incomplexae diversae significationes, vel eadem vox incomplexa habens diversas significationes, vel acceptio termini aequivoci pro eius diversis significationibus. (2) Fallacia autem aequivocationis est deceptio proveniens ex actuali multiplicitate vocis incomplexae secundum materiam et formam. (3) Causa apparentiae est identitas illius vocis incomplexae secundum materiam et formam; et causa defectus est acceptio illius vocis secundum diversas eius significationes. (4) Fit ergo fallacia aequivocationis credendo propter identitatem vocis secundum vocem quod sumatur secundum eandem intentionem, cum tamen sumatur secundum diversas. | |
Ista secunda pars, quae est in speciali de fallacia aequivocationis, habet quattuor clausulas. Prima describit aequivocationem, prout hic accipitur, triplici descriptione. Prima est si quis velit dicere quod hoc nomen 'aequivocatio' supponat pro significationibus termini aequivoci, et secunda est si quis velit dicere quod supponat pro termino aequivoco, et tertia si quis velit dicere quod supponat pro usu termini aequivoci pro pluribus eius significationibus. | |
Et tu posses petere "quid istorum diceres tu?". Et ego dico quod nomina sunt ad placitum, ideo nullum istorum modorum dicendi reprobo, sed tertius videtur mihi magis ad propositum. | |
Secunda clausula describit fallaciam aequivocationis. Tertia etiam assignat causam apparentiae et causam defectus in fallacia aequivocationis. Et quarta clausula ostendit quo modo fiat fallacia aequivocationis. Et hoc totum est satis manifestum. | |
SDD 7.3.3 | |
Amphibolia dicitur ab 'amphi', quod est 'dubium', et 'bole', quod est 'sententia', quasi 'dubia sententia'. Ideo amphibolia, prout de ea hic intendimus, est eiusdem orationis secundum vocem diversae sententiae, uel est eadem oratio vocalis habens diversas sententias, vel est acceptio eiusdem orationis secundum vocem pro diversis sententiis. Fallacia amphiboliae est deceptio proveniens ex multiplicitate actuali orationis. Causa apparentiae ipsius est identitas orationis vocalis secundum materiam et formam; et causa defectus est acceptio illius orationis secundum diversas eius sententias. Fit ergo fallacia amphiboliae credendo propter identitatem orationis secundum vocem quod sumatur secundum eandem sententiam. | |
Ista tertia pars dicit omnia proportionaliter de fallacia amphiboliae sicut praecedens de fallacia aequivocationis. Ideo totum est satis manifestum. | |
SDD 7.3.4 | |
Utriusque autem harum fallaciarum, secundum Aristotelem, sunt tres modi proportionales. Est enim primus modus quando nomen vel oratio principaliter plura significat, secundus autem est quando nomen vel oratio habet unam primam et principalem significationem et aliam vel alias secundum attributionem ad primam, tertius est quando compositum plura significat, separatum vero unum solum. Exemplum de primo, in aequivocatione, ut 'omnis canis est latrabilis, quoddam sidus est canis; ergo quoddam sidus est latrabile', in amphibolia autem, ut 'quoscumque vellem me accipere, ipsi vellem quod me acciperent, sed ego vellem me accipere pugnantes; ergo vellem quod me acciperent pugnantes'. Exemplum de secundo modo, in aequivocatione, ut 'omne sanum est animal, urina est sana; ergo urina est animal', in amphibolia autem, ut 'quicumque haurit aquas cribro, ipse est in aquis uel iuxta aquas, sed qui addiscit litteras sine libro haurit aquas cribro' (ut dicit versificator); 'ergo qui addiscit litteras sine libro est in aquis vel iuxta aquas'. Exemplum de tertio modo, in aequivocatione, ut 'quicumque sanabatur sanus est, laborans sanabatur; ergo laborans sanus est'; in amphibolia autem, ut 'omne quod scit aliquid hoc scit, sed saeculum scit aliquid; ergo saeculum hoc scit'. | |
Quia fallacia aequivocationis et fallacia amphiboliae habent multam affinitatem, ideo in hac quarta parte modi earum simul distinguuntur, et postea ipsi distincti declarantur exemplis. Ponitur ergo manifeste utriusque fallaciae tres modi. Et accipias ibi 'nomen' non prout distinguitur contra 'uerbum', sed communiter, pro omni voce significativa incomplexa, sive sit nomen sive verbum, sive dictio categorematica sive syncategorematica. | |
Dicitur autem nomen vel oratio habere principaliter plures significationes si utraque sit imposita sine attributione ad aliam. Sic ergo peccat exemplum positum de aequivocatione quantum ad primum modum, scilicet quod hoc nomen 'canis' secundum unam eius impositionem significat animal latrabile et secundum aliam quoddam caeleste sidus, et accipitur in maiore pro una eius significatione, scilicet pro animali latrabili, et in minore pro alia, scilicet pro caelesti sidere; ideo non est medium unum nisi secundum vocem, et oportet in bono syllogismo medium esse unum secundum vocem et secundum intentionem, immo magis oportet ipsum esse unum secundum intentionem quam secundum vocem. | |
Sed tunc ponamus quod praedictum terminum accipiamus pro una eius significatione in maiore et in minore, nonne tunc erit bonus syllogismus? Ego dico quod erit bonus et formalis, sed una praemissa erit falsa, nam pro animali latrabili maior esset vera et minor falsa, et pro caelesti sidere e converso. | |
Sed tunc iterum ponamus alium casum, scilicet quod tam opponens quam respondens ambo bene videant multiplicitatem termini et velit uterque illum terminum capere indifferenter pro qualibet eius significatione, nonne ergo erit bonus syllogismus dicendo 'omnis canis currit, sidus caeleste est canis; ergo sidus caeleste currit? Videtur enim quod sic, quia esset in tertio modo primae figurae, et teneret per dici de omni: nam in maiore 'canis' distribueretur pro omni eius significato; ideo liceret accipere sub de quolibet significato indifferenter et inferre conclusionem. | |
Ad hoc breviter ego dico quod terminus aequivocus nec significat sua plura significata per modum copulationis nec significat ea per modum disiunctionis, sed omnino inconiuncte, scilicet utrumque ac si non significaret reliquum. Et ita in casu quo vellemus terminum accipere pro utraque eius significatione, ista vox 'omnis canis currit' aequivaleret isti voci in significando 'omne animal latrabile caeleste sidus currit', et ista vox non esset una propositio, nec, per consequens, propositio, licet posset dici 'propositio plures'; et sic etiam ista vox 'caeleste sidus est canis' esset sicut dicere 'caeleste sidus est caeleste sidus animal latrabile', quae etiam non est propositio. Ideo etiam nullus esset ibi syllogismus, quia omnis syllogismi quaelibet praemissa seorsum sumpta debet esse propositio. | |
Sed iterum tu diceres " ponamus quod partes consentiant quod ille terminus aequivocus significet sua significata per modum copulationis et quod ita sumatur in disputatione, quid ergo esset dicendum in proposito?". Ego respondeo quod terminus tunc non esset aequivocus, nec ista esset distinguenda 'canis currit', sed esset propositio una de copulato extremo, vel esset oratio incongrua, quia aequivaleret isti 'animal latrabile et sidus caeleste currit', et secundum congruitatem deberet dici 'currunt', ideo etiam in casu posito debebat dici 'canis currunt'. | |
Ita etiam exemplum de amphibolia peccat quia 'me accipere pugnantes' potest habere duos sensus, scilicet vel quod ego accipiam pugnantes uel quod me accipiant pugnantes. Et secundum primum sensum minor esset uera et maior falsa, et secundum secundum sensum esset e converso. | |
Deinde de secundo modo aequivocationis et amphiboliae sciendum est quod terminus multiplex in isto secundo modo non dicitur proprie aequivocus, sed analogus. Et tunc aliqui opinantur quod talis terminus de virtute sermonis debeat sumi pro principaliori significato si per se ponatur, et sine additione. Unde dicunt istam esse negandam 'urina est sana', sed potest concedi quod urina est sana significative, et sic dicunt quod iste paralogismus 'omne sanum est animal, urina est sana; ergo urina est animal' non est soluendus per distinctionem multiplicitatis, sed per interemptionem minoris, quia peccat in materia et non in forma. | |
Sed constat quod tales non sufficienter loquuntur, quia statim in disputatione sophistica ipsi essent ducti ad metam inopinabilis, licet forte non ad metam falsi vel redargutionis. Quoniam negans auctoritatem sapientium et probatissimorum vel dicentes contraria illis auctoribus incurrunt metam inopinabilis, sicut ante dictum fuit; et tamen constat quod non solum poetae, sed etiam Biblia, et omnes theologi, praedicatores et philosophi utuntur saepe terminis et orationibus transsumptivis et parabolicis, non solum secundum propriam significationem, sed secundum attributionem. Si ergo dicat respondens et ponat quod omne sanum est animal, ego sophistice opponens dicam sibi quod urina, quae non est animal, est sana, et si ipse neget istam 'urina est sana', ego statim concludam, per locum a contradictoriis, quod ipse habet concedere quod nulla urina est sana, quod est contradicere omnibus philosophis et medicis; et dicam hoc inconveniens mihi sufficere, et quod respondeat ad aliam rationem, et reputatabitur confusus nisi aliter se defendat. Sed poterit a tali meta et confusione sibi praecavere distinguendo, scilicet quod maiorem concessit secundum principalem significationem istius termini 'sanum', minor autem ponitur a philosophis et medicis secundum eius significationem attributivam, et ergo conclusio non sequitur. | |
Ita etiam solvitur exemplum de amphibolia. Maior enim est vera secundum sensum proprium huius orationis 'haurit aquas cribro', et minor falsa; sed secundum sensum metaphoricum minor ponitur et conceditur, et maior negatur. | |
Postea, de tertio modo aequivocationis et amphiboliae, paralogismus de aequivocatione est ex eo quod iste terminus 'laborans' per se sumptus non est multiplex, vel etiam sumptus cum verbo praesentis temporis, sed sumptus cum verbo praeteriti vel futuri temporis contrahit sibi multiplicitatem, non significationis principalis, sed suppositionis. Ideo haec est multiplex 'laborans sanabatur' et non ista 'laborans sanus est'; verbum enim praeteriti temporis ampliat nomina ad supponendum non solum pro praesentibus, sed etiam pro praeteritis; ista ergo 'laborans sanabatur' distinguitur quia vel qui est laborans sanabatur vel qui erat laborans sanabatur. Si ergo in praedicto syllogismo ponamus casum quod maior sit vera, tunc si minor sumatur pro illo qui est laborans, ipsa est falsa, et si sumatur pro eo quod fuit laborans, tunc minor est bene vera, sed non sequitur conclusio, quia minor sumebatur pro praeteritis et conclusio non concludit nisi pro praesentibus. | |
Ita loquitur Aristoteles, tamen videtur mihi quod in isto paralogismo nulla propositio est multiplex, nec est ibi fallacia aequivocationis, nec in dictione, sed fallacia extra dictionem, scilicet fallacia accidentis. Ista enim propositio 'laborans sanabatur' non est distinguenda; habet enim unicum sensum, qui explanandus est per propositionem unam de disiuncto subiecto, scilicet istam 'qui est vel fuit laborans sanabatur'. | |
Tunc ergo si maior esset vera, oporteret ponere casum quod quicumque sanabatur, ipse adhuc esset sanus, et sic maior et minor essent simpliciter verae et concedendae, sed non sequeretur ex eis conclusio, propter defectum formae syllogisticae. Esset enim processus a termino magis ample sumpto ad se ipsum minus ample sumptum; nam 'laborans' in minore sumebatur indifferenter pro praesentibus et pro praeteritis, et in conclusione pro praeteritis solum, et talis consequentia non valet nisi magis amplum fuerit distributum, sicut alias dictum est. | |
Dico etiam quod in isto paralogismo non est fallacia in dictione quia ista ampliatio suppositionis per verbum praeteriti vel futuri temporis non est propter vocem nec ex parte vocis, sed ex parte conceptuum mentalium. Nam circumscripta omni consideratione vocis, tamen in propositione mentali conceptus mentalis ampliaretur ad supponendum pro praeteritis per verbum mentalem praeteriti temporis. Et si tu dicas quod ego contradico Aristoteli, qui posuit hoc exemplum, ego respondeo quod non contradico sibi, quia ipse, primo Priorum, dedit istam regulam quod exemplorum non requiritur verificatio. | |
Tunc ergo de nouo ego distinguam modos aequivocationis quattuor. Primus enim et secundus sunt si nomen sit multiplex quantum ad significationem essentialem, distinguendo significationem essentialem contra significationem, seu modum significandi, grammaticalem; et tunc uel habet utrasque significationes principaliter, ut 'canis', et est primus modus, vel habet unam principalem et aliam, vel alias, secundum attributionem ad ipsam, et sic est secundus modus. | |
Tertius autem modus est si nomen habeat unam significationem essentialem et sit multiplex quantum ad modos significandi, ut in isto paralogismo 'quicumque sunt episcopi sunt homines, isti equi sunt episcopi; ergo isti equi sunt homines'; haec enim vox 'episcopi' est duplex, quia potest sumi in nominativo casu, et tunc maior est vera et minor falsa, vel potest sumi in genitivo casu, et tunc maior est falsa et minor vera. | |
Quartus autem modus est si terminus nec sumatur multipliciter secundum significationem essentialem nec sumatur multipliciter secundum modum significandi grammaticalem, sed sumatur multiplicitas secundum modum supponendi, et quod haec multiplicitas sumatur ex parte vocis significativae, ut si nomen capiatur in una propositione personaliter, sive significative, et in alia materialiter, sicut arguendo sic 'omne risibile est homo, risibile est accidens proprium homini; ergo accidens proprium homini est homo', vel sic 'homo est species, Socrates est homo; ergo Socrates est species'. | |
Sciendum est ergo, ut mihi videtur, quod suppositio materialis non est nisi ratione vocis significativae; nullus enim terminus mentalis in propositione mentali supponit materialiter, sed semper personaliter, quia non utimur terminis mentalibus ad placitum, sicut vocibus et scripturis. Numquam enim eadem oratio mentalis diversas significationes, vel acceptiones, habet; eaedem enim sunt omnibus passiones animae, sicut etiam res quarum ipsae sunt similitudines, ut habetur primo Peri Hermeneias. Unde ego dico quod propositio mentalis correspondens huic propositioni, prout est vera, 'homo est species' non est propositio in qua subiicitur conceptus specificus hominis, sed est propositio in qua subiicitur conceptus quo concipitur specificus hominis, et ille non supponit pro se, sed pro conceptu specifico hominis. Ex quo satis patet quod praedicti paralogismi secundum talem mutationem suppositionum pertinent ad fallacias in dictione. | |
Sed tunc est dubitatio quo modo dicemus tenendo illud dictum Aristotelis quod sunt tres modi communes aequivocationis et amphiboliae. Et ego dico quod hoc est bene manifestum de duobus primis modis aequivocationis et de duobus primis modis amphiboliae. Tertius autem modus aequivocationis non bene habet proportionale in amphibolia, quia modi significandi attribuuntur dictionibus incomplexis, et non orationibus, nisi ratione dictionum. | |
Sed tamen in quarto modo aequivocationis potest poni similitudo, seu proportio, in amphibolia. Quia licet propositio non supponat, nisi forte materialiter, tamen aliqua oratio, ut definitio, potest supponere et materialiter et personaliter, ut si argueremus sic 'omne animal rationale mortale est homo, animal rationale mortale est definitio; ergo definitio est homo'. Sic ergo sunt tres modi communes aequivocationis et amphiboliae. Sed per hoc dictum non negat Aristoteles quin possit esse alius modus aequivocationis, secundum quem non sit talis communicatio aequivocationis cum amphibolia. | |
Et videtur quod isti ultimi modi aequivocationis et amphiboliae vere habeant condicionem quam ponit Aristoteles, scilicet quod compositum plura significat, separatum vero simpliciter: quia nomen per se sumptum, ut 'homo', non supponit; ideo sic non convenit sibi multiplicitas ex suppositione; sed si fiat subiectum vel praedicatum in propositione, tunc supponit, et sibi potest convenire multiplicitas, quia potest sumi secundum suppositionem personalem et potest etiam sumi secundum suppositionem materialem. Sic enim peccat istud argumentum 'omne risibile est homo et risibile est accidens; ergo accidens est homo'; 'risibili' enim accepto personaliter, maior est vera et minor falsa, ipso autem accepto materialiter, maior est falsa et minor vera. Et ita etiam potest dici de oratione quae est innata supponere personaliter si supponat materialiter. | |
Sed etiam notandum est quod non solum quantum ad suppositionem modo praedicto, immo etiam aliter praedicta condicio potest convenire orationi, scilicet quod compositum plura significat, separatum autem simpliciter, ut in isto argumento 'omne quod scit aliquid ...' et caetera. Nam ista 'saeculum scit aliquid' est multiplex, quia 'saeculum' potest sumi in nominativo casu et 'aliquid' in accusativo, et tunc est propositio falsa, vel 'saeculum' potest sumi in accusativo et 'aliquid' in nominativo a parte ante, et sic est vera, nam valet istam 'aliquid' (id est aliqua res, scilicet homo) 'scit saeculum'. Sed si removeas de ista oratione 'saeculum scit aliquid' ultimam dictionem, residuum non est propositio multiplex, scilicet 'saeculum scit', quia construendo 'saeculum' a parte post in accusativo casu non esset propositio, quia non esset ibi subiectum. Sic videntur posse exponi dicta Aristotelis de istis duabus fallaciis, et saluari. | |
SDD 7.3.5 | |
(1) Fallacia compositionis et fallacia divisionis multam habent affinitatem; ideo de eis dicenda sunt simul aliqua communia. (2) Prout ergo hic de compositione et divisione loquitur, compositio est dividendorum unio et divisio est componendorum separatio. (3) Fallacia compositionis, vel etiam fallacia divisionis, est deceptio proveniens ex multiplicitate potentiali orationis. (4) Causa apparentiae in utraque earum est identitas orationis secundum materiam; et causa defectus est acceptio illius orationis secundum diversas formas quibus correspondent diversae sententiae. (5) Fit ergo utraque harum fallaciarum credendo propter identitatem orationis secundum materiam quod ipsa sumatur secundum eandem formam et sententiam, cum tamen sumatur secundum diversas. | |
Ista quinta pars agit de fallaciis compositionis et divisionis simul in quantum conveniunt. Et habet quinque clausulas: prima proponit istas fallacias habere convenientias, de quibus in ista parte determinandum est, et aliae declarant illas convenientias. | |
Secunda clausula describit compositionem et divisionem prout secundum eas proveniunt fallaciae in dictione. Est enim compositio, ut dictum est supra, dividendorum unio et divisio est componendorum separatio. Et ista debent sic intelligi quod oratio vocalis eadem secundum materiam, id est secundum litteras et syllabas et dictiones, habet aliquando dictiones quae possunt ad invicem coniungi et dividi secundum prolationem vel scripturam, et secundum hoc habere diversos sensus. Et illas orationes, quae sic possunt proferri coniunctim vel divisim, dicimus componendas si oratio secundum earum compositionem esset vera et secundum divisionem falsa, et eas dicimus dividendas si oratio secundum earum divisionem esset vera et secundum compositionem falsa. Compositio ergo faciens fallaciam compositionis est dividendorum unio, id est acceptio orationis secundum compositionem suarum dictionum secundum quam redditur propositio falsa, cum tamen secundum divisionem earum esset vera; et e converso dicatur proportionaliter de divisione. Et haec apparebunt clarius in sequentibus. | |
Tertia clausula describit simul, indifferenter, fallacias compositionis et divisionis, et quarta assignat causas apparentiae et defectus earum, et quinta ostendit quo modo fiant. Et hoc est totum manifestum. | |
SDD 7.3.6 | |
Differunt autem istae fallaciae quia fallacia compositionis fit cum oratio secundum sensum compositum est falsa et propter veritatem eius in sensu diviso creditur esse vera, et fallacia divisionis fit e converso. Est ergo fallacia compositionis deceptio proveniens ex multiplicitate potentiali propositionis, sive orationis, verae in sensu diviso et falsa in sensu composito, et fallacia divisionis e converso. Causa apparentiae fallaciae compositionis est identitas orationis secundum materiam cum veritate sensus divisi, et causa defectus est diversitas illius orationis secundum formam cum falsitate sensus compositi; et e converso fit in fallacia divisionis. Fit ergo fallacia compositionis credendo propter identitatem secundum materiam orationis compositae et orationis divisae quod sint eaedem secundum formam et sententiam, et propter veritatem divisae quod composita sit uera cum tamen sit falsa; et e converso dicatur proportionaliter de fallacia divisionis. | |
Ista sexta pars est de differentiis fallaciarum compositionis et divisionis ad invicem, et de utriusque earum descriptione, et de utriusque causis apparentiae et defectus. Et totum est manifestum si bene considerentur praedeterminata. | |
SDD 7.3.7 | |
(1) Modi autem in utraque harum fallaciarum possunt assignari sex. Primus modus est per hoc quod una determinatio potest coniungi cum utroque duorum determinabilium et separari ab altero vel unum determinabile cum utraque duarum determinationum, ut in ista oratione 'quicumque scit litteras nunc didicit illas', quia 'nunc' potest coniungi et construi cum 'scit' vel cum 'didicit', et in hac oratione 'quidquid vivit semper est', nam 'semper' potest coniungi vel cum 'uivit' vel cum 'est'; similiter in ista 'quadraginta virorum centum reliquit divus Achilles'. In hoc autem modo sensus 'compositus' uocatur quando illa dictio coniungibilis diversis coniungitur cum illo ad quod habet situm magis convenientem et 'divisus' vocatur quando coniungitur cum illo ad quod habet situm minus convenientem. | |
(2) Secundus modus est per hoc quod diversi termini possunt coniunctim esse unum subiectum vel unum praedicatum, vel possunt divisim esse unum subiectum et alterum praedicatum, ut in hac oratione 'sedentem possibile est ambulare', vel 'album esse nigrum est possibile', vel 'equum esse animal est necessarium'; potest enim totum dictum subiici et modus praedicari, et e converso, et sic est sensus compositus; vel potest una pars dicti subiici et alia praedicari et quod modus se teneat ex parte copulae, et sic est sensus divisus et propositio divisa. Et similiter est in ista oratione 'Socrates albus erit cras'; sensus enim compositus est prout hoc totum 'Socrates albus' est subiectum et sensus divisus est prout 'Socrates' ponitur subiectum et 'albus' praedicatum'; et similiter est in ista oratione 'homo risibilis non est', vel 'homo albus incipit esse'. | |
(3) Tertius modus ponitur prout plures termini possunt simul coniunctim subiici vel praedicari in una propositione categorica, et possunt etiam divisim subiici vel praedicari, et aequivalet tunc uni propositioni hypotheticae, ut in hac propositione 'quinque sunt duo et tria'; si enim 'duo et tria' sint unum praedicatum, propositio est composita et vera, et si sint duo praedicata, propositio est divisa et falsa, et valet istam 'quinque sunt duo et quinque sunt tria'; et similiter esset de ista conversa 'duo et tria sunt quinque', et de ista etiam 'Morellus et Favellus valent decem libras', et de ista 'omne animal est rationale vel irrationale'. | |
(4) Adhuc possunt assignari alii modi, scilicet quartus quando negatio praeponitur toti propositioni categoricae, ut 'non homo est animal', quia negatio potest cadere super totum quod sequitur, et est negatio negans, et est propositio composita, ut dictum est aliqualiter et magis dicetur post, vel potest cadere solum super subiectum, quod immediate sequitur, et est negatio infinitans, et est propositio divisa et vera. | |
(5) Et etiam est quintus modus si negatio negans praeponatur toti hypotheticae, ut 'non homo est equus vel asinus est animal'; si enim negatio cadat super totam hypotheticam dicitur composita et falsa, quia contradicit isti verae 'homo est equus vel asinus est animal', et si cadat solum super primam categoricam, tunc est divisa et vera, et est una disiunctiva cuius categoricae sunt istae 'non homo est equus' et 'asinus est animal'. | |
(6) Iterum sextus modus potest poni, scilicet si propositio hypothetica fuerit composita ex tribus propositionibus categoricis, ut dicendo 'homo est asinus et equus est capra vel deus est'; nam duae primae possunt coniunctim disiungi ad tertiam, et est propositio disiunctiva de prima eius parte copulativa, et est composita et vera, uel prima categorica potest divisim copulari ad alias duas, et sic est propositio copulativa de ultima eius parte disiunctiva, et est divisa, et falsa, propter falsitatem primae partis. Et si possint alii inveniri modi istarum fallaciarum, tamen isti sunt principaliores, vel magis consueti, et viso quid de istis sit dicendum, potest etiam faciliter videri de aliis. | |
Ista septima pars assignat in fallacia compositionis et etiam in fallacia divisionis sex modos. Et primus modus est satis manifestus per exempla quae ibi ponuntur. Tamen, quia potest rationabiliter dubitari quare unus sensus magis debeat dici compositus quam divisus, eo quod utrobique dictio duabus componibilis componitur cum una earum et dividitur ab alia, ideo subiungitur regula ad cognoscendum quis sensus debeat dici compositus et quis divisus. Et ista littera est manifesta. | |
Sed est iterum dubitatio quando illa dictio ponatur in situ magis debito et quando in situ minus debito. Ideo ad hoc sciendum pono duas regulas. Prima est quod situs convenientior est si dictio cum utraque aliarum duarum componibilis componatur cum immediatiori, et sic redditur oratio composita, et si ponatur cum remotiori, oratio redditur divisa. Verbi gratia, in ista 'quicumque scit litteras nunc didicit illas' propositio redditur composita si 'nunc' ponatur determinare 'didicit' et divisa si ponatur determinare 'scit'. | |
Secunda regula est quod illa dictio pluribus componibilis si sit aeque immediata, vel propinqua, utrique, situs magis debitus est quod determinatio sequatur suum determinabile cum quo componitur; naturali enim ordine determinabile debet praecedere suam determinationem, ut substantivum suum adiectivum et verbum suum adverbium. Sic enim ista est composita 'quidquid vivit semper est' si 'semper componatur cum ista dictione 'uivit', et ipsa dicitur esse oratio divisa si 'semper' componatur cum hoc verbo 'est'. Ita etiam ista oratio 'quadraginta uirorum centum reliquit divus Achilles' est divisa si 'uirorum' componatur cum quadraginta et redditur eadem oratio composita si 'uirorum' componatur cum 'centum'. | |
Sed adhuc potest dubitari, quia videtur quod in praedictis exemplis sit multiplicitas actualis vocis, eo quod ibi vox est eadem secundum materiam, scilicet secundum litteras, syllabas et dictiones, et eadem etiam secundum formam, quia utrobique illas dictiones proferimus eodem ordine et eisdem accentibus, licet in construendo sit diversitas, scilicet construendo istam dictionem 'nunc' vel istam dictionem 'semper' cum alio et alio verbo. | |
Et ego respondeo quod si praedictae propositiones continve proferantur uel scribantur, ipsae de virtute sermonis non habent diversos sensus nec aliquam multiplicitatem. Nam si continve proferantur vel scribantur, sine pausa vel puncto interveniente, ipsae de virtute sermonis non habent nisi sensum compositum, prout constructiones consentiant sitibus magis convenientibus. Verbi gratia, 'quidquid uivit semper est' non habet de virtute sermonis alium sensum nisi quod 'semper' construatur cum 'uivit', nec ista 'quicumque scit litteras nunc didicit illas' habet sensum nisi quod 'nunc' construatur cum 'didicit'. | |
Sed si illae dictiones non proferantur continve, sed interveniant signa divisionis, ut pausa in pronuntiatione vel punctum in scriptura, inter dictiones quae secundum convenientem situm componerentur si esset prolatio vel scriptura continua, tunc illae orationes non habent nisi sensus divisos de virtute sermonis. Verbi gratia, ista propositio 'quicumque scit litteras nunc . didicit illas' non habet alium sensum nisi quod 'nunc' construatur cum 'scit', quia punctum notat divisionem eius a 'didicit'; et ita haec oratio 'quidquid vivit . semper est' non habet alium sensum nisi quod 'semper' construatur cum 'est', et sic ista oratio 'quadraginta . virorum centum reliquit divus Achilles' non habet sensum nisi quod 'uirorum' construatur cum 'centum', et sic de aliis. Et sic intelligenda est diversitas inter multiplicitatem actualem, in fallacia amphiboliae, et multiplicitatem potentialem, in fallaciis compositionis et divisionis. | |
Secundus etiam modus in istis fallaciis est satis manifestus per exempla quae ibi ponuntur. Sed tamen notandum est quod ille modus prout communiter assignamus eum inter modales compositas et divisas potest fieri dupliciter: uno modo prout in composita et divisa saluamus non solum easdem litteras, syllabas et dictiones, sed etiam eundem situm dictionum in praeponendo vel postponendo eas ad invicem, alio modo quod licet saluentur litterae, syllabae et dictiones, tamen non saluatur similis ordo dictionum in praepositione et postpositione earum ad invicem. | |
Verbi gratia, quantum ad primum illorum modorum, ista vocalis oratio 'album esse nigrum est possibile' potest dupliciter proferri vel scribi: uno modo continve, sine pausa vel puncto, et tunc est composita, et est sensus quod hoc totum 'album esse nigrum' est subiectum, alio modo, cum pausa vel puncto immediate sequente hanc dictionem 'album', scilicet sic 'album . esse nigrum est possibile', et tunc est propositio divisa, ita quod de virtute sermonis hoc nomen 'album' solitarie est subiectum, propter quod oportet 'nigrum' esse praedicatum, et sic de virtute sermonis ista propositio 'album esse nigrum est possibile' aequivalet isti 'album possibile est esse nigrum'. Exemplum autem de alio modo est quod utraque harum propositionum, scilicet 'album esse nigrum est possibile ' et ' album possibile est esse nigrum' proferatur vel scribatur continve, sine aliquo signo divisionis, et tunc prima respectu secundae vocatur composita et secunda respectu primae vocatur divisa. Et ita communiter dicimus tempore moderno, et non est male dictum, sed utrobique bene. | |
De istis autem exemplis 'Socrates albus erit cras', 'homo rationalis non est', 'homo albus incipit esse' dicendum est quod si proferantur continve, ipsae sunt compositae, et sunt subiecta 'Socrates albus ', 'homo rationalis' et 'homo albus '. Aliter possunt proferri vel scribi cum signo divisionis sequente immediate primam dictionem, scilicet sic 'Socrates . albus erit cras', 'homo . rationalis non est', 'homo . albus incipit esse', et sic omnes istae sunt divisae, et aequivalent de virtute sermonis istis propositionibus 'Socrates erit cras albus ', 'homo non est rationalis' et 'homo incipit esse albus'. | |
Similiter etiam tertius modus est ex exemplis suis satis manifestus. Sed quo modo de virtute sermonis differant composita et divisa in modo proferendi vel scribendi, ego dico, ut prius, quod si propositio proferatur vel scribatur continve, ipsa de virtute sermonis dicitur composita, et debet construi secundum exigentiam sensus compositi, et est proprie categorica; si autem ponatur signum divisionis inter dictiones quae possunt coniunctim vel divisim subiici vel praedicari, tunc est divisa, et aequivalet de virtute sermonis uni hypotheticae. | |
Verbi gratia, si scribamus sic 'quinque sunt duo . et tria', tunc propositio debet construi quantum ad primum praedicatum quod quinque sunt duo et respectu secundi praedicati debet resumi subiectum et dici quod quinque sunt tria. Ita etiam si dico 'duo . et tria sunt quinque' debet construi quod duo sunt quinque et tria sunt quinque. Et si dico ' Morellus . et Favellus valent decem libras', debet construi et suppleri, de virtute divisionis, quod Morellus valet decem libras et Favellus valet decem libras'. Ita si dico 'omne animal est rationale . uel irrationale' debet construi et suppleri quod omne animal est rationale vel omne animal est irrationale; et sic de aliis huius modi. | |
Quartus etiam modus est manifestus. Et profertur composita continve, ut prius; in divisa autem ponitur signum divisionis immediate post subiectum vel dictionem quam solum volumus infinitare. Verbi gratia, ista est composita 'non . homo est animal', et est universalis negativa, aequivalens isti 'nullus homo est animal', et ista est divisa 'non homo . est animal', et est indefinita, et valet istam ' aliquid quod non est homo est animal'. | |
In quinto etiam modo propositio hypothetica est composita si continve proferatur vel scribatur, et est divisa si signum divisionis ponatur immediate post primam categoricam, scilicet sic 'non homo est equus . uel asinus est animal'. | |
Ita etiam in sexto modo si volumus dare compositam, nos proferemus eam continve, et si volumus dare divisam, nos ponemus signum divisionis immediate post primam categoricam, scilicet sic 'homo est asinus . et equus est capra vel deus est'. Si autem signum divisionis non poneretur immediate post primam categoricam, sed post secundam, scilicet sic 'homo est asinus et equus est capra . vel deus est', tunc propositio adhuc esset composita ac si esset sine signo divisionis; ideo superflueret illud signum divisionis, nisi poneretur ad maiorem expressionem quod duae primae debent coniunctim disiungi ad tertiam. | |
Et tunc, quantum ad ultimam clausulam, notandum est quod si aliis modis in oratione vocali eadem secundum materiam aliqua dictio vel oratio possit cum alia dictione vel oratione construi coniunctim vel divisim, secundum illam, vel consimilem, poterit fieri fallacia compositionis vel divisionis. Et pro sensu composito ipsa erit proferenda vel scribenda continve, et pro sensu diviso ponendum erit signum divisionis ubi decebit. | |
SDD 7.3.8 | |
(1) Accentus in isto nostro proposito sumitur large, pro omni modo significativo proferendi vel scribendi dictionem. (2) In tali autem modo proferendi vel scribendi quattuor accidunt dictioni. Primo quidem continuitas et interruptio; omnis enim dictio incomplexa debet proferri vel scribi continve, scilicet sine suarum litterarum vel syllabarum ad invicem interruptione, licet diversae dictiones semper debeant scribi cum interruptione. Secundo accidit dictioni tempus in pronuntiatione suarum syllabarum, scilicet quod aliquae proferuntur longae et aliae breues. Tertio accidit ei aspiratio; scribitur enim uel profertur dictio vel syllaba aliquando sine aspiratione, aliquando cum aspiratione, ut 'amo' et 'hamo'. Quarto accidit ei accentus proprie dictus, qui est modulatio vocis secundum eleuationem vel depressionem ipsius in eius diversis partibus. Et solet iste accentus dividi in accentum acutum, gravem et circumflexum. | |
(3) Est ergo fallacia accentus deceptio proveniens ex multiplicitate dictionis secundum accentum. (4) Causa apparentiae eius est identitas dictionis secundum materiam; et causa defectus est acceptio illius dictionis secundum diversas formas seu diversos accentus quibus correspondent diversae significationes. (5) Fit ergo fallacia accentus credendo propter identitatem dictionis secundum materiam quod ipsa sumatur secundum eandem formam et significationem, cum tamen sumatur secundum diversas. | |
(6) Et assignantur huius fallaciae quattuor modi. Primus est prout eadem vox secundum materiam potest esse una dictio vel plures, et scribi continve vel interrupte, ut quod usurarius habet dilectionem non supernam, sed super mnam. (7) Secundus est prout syllaba potest proferri longa vel brevis, ut 'mora' in isto versu 'sunt matura mora, pira, ficus, amygdala mora'. (8) Tertius modus est prout profertur vel scribitur dictio cum aspiratione vel sine, ut 'quidquid hamatur hamo capitur, puella amatur; ergo hamo capitur'. (9) Quartus modus est ex diversa accentuatione dictionum secundum eleuationem vocis vel depressionem, prout dictio potest proferri accentu acuto, gravi vel circumflexo. | |
Ista octaua pars est de fallacia accentus; et habet multas clausulas. In prima describitur 'accentus ' communiter sumptus, quia sic accipitur hic si debeat se extendere ad omnes modos fallaciarum in dictione proveniente ex multiplicitate potentiali dictionis incomplexae. Sic ergo accentus est modus significativus proferendi vel scribendi dictionem incomplexam. Et ille modus significativus proferendi vel scribendi pertinet ad formam dictionis. Unde dictio eadem secundum materiam non est simpliciter eadem dictio secundum uocem si accentu alio et alio proferatur, ut 'liber' prima brevi et prima longa. Dixi ergo quod accentus est modus proferendi vel scribendi dictionem incomplexam, quia de dictionibus incomplexis pertinet ad istam fallaciam. Et dixi "modus significativus" ad differentiam cantilenarum, ubi eleuatio vocis vel depressio non faciunt differentiam significationis, sed solum delectationem auditus, ideo nec fallaciam. | |
Secunda clausula assignat quattuor modos accentus sic large sumpti secundum quattuor quae diximus accidere dictioni; et illi sunt satis manifesti. Tertia clausula describit fallaciam accentus. Quarta assignat in ea causam apparentiae et causam defectus. Quinta ostendit quo modo fiat haec fallacia. Et haec omnia sunt satis manifesta. Aliae quattuor assignant quattuor modos huius fallaciae. | |
In primo autem modo potest sic formari paralogismus 'omnis quies est requies, tu es qui es; ergo tu es requies'. Non valet argumentum, quia prout haec vox 'quies' esset una dictio, maior esset vera et minor falsa, et prout esset duae dictiones maior esset falsa, vel incongrua, et minor vera. Similiter 'omnis habens dilectionem supernam est bonus homo; usurarius habet dilectionem super mnam; ergo est bonus homo'. | |
In secundo modo arguitur sic 'quicumque uult iacere debet sumere lapidem, infirmus uult iacere (quia non potest se sustinere stando vel sedendo); ergo debet sumere lapidem'. Non valet argumentum, quia si 'iacere' proferatur media brevi, maior est vera et minor falsa, et si proferatur media longa, maior est falsa et minor vera. Et est notandum quod ista dictio 'iacere' est diversa secundum formam in voce, sed non in scriptura; ideo in scriptura est aequivoca. Et sic dictiones dissimiles in isto modo non habent differentiam formalem in scriptura, nec in prolatione prosaica, quia proferuntur semper prima longa, ideo sunt tamquam aequivocae, sed in prolatione metrica habent illam formalem differentiam cum sola identitate secundum materiam. | |
In tertio modo ponebatur iste paralogismus 'quidquid hamatur hamo capitur, puella amatur; ergo puella hamo capitur'. Et tales dictiones 'hamatur' et 'amatur' dicuntur eaedem secundum materiam propter illos grammaticos qui dicunt quod h non est littera. Et hoc approbare vel reprobare non est praesentis negotii. | |
De quarto autem modo manifestum est quod saepe multi poetae et philosophi ponunt orationes falsas modo interrogativo, quibus si quis, propter eorum auctoritatem, assentiat tamquam assertive positis decipitur. Hae autem orationes, eaedem secundum materiam, differunt secundum formam, quia in interrogatione ultima dictio profertur accentu acuto et in assertione profertur accentu depresso, et in scriptura interrogatio post ultimam dictionem habet punctum duplicatum cum eleuatione, in assertione autem habet punctum simplicem sine eleuatione. | |
Ad istum etiam modum pertinent diversitates vocum prout eas aliter proferimus praecipientes, aliter rogantes, aliter irati, aliter ironizantes, et sic de multis aliis modis. | |
SDD 7.3.9 | |
(1) 'Figura dictionis' hic vocatur similitudo dictionis cum dictione ipsis differentibus secundum materiam. (2) Fallacia figurae dictionis est deceptio proveniens ex similitudine dictionum et dissimilitudine suarum significationum vel consignificationum. (3) Causa apparentiae in ea est similitudo dictionum et causa defectus est dissimilitudo suarum significationum vel consignificationum. (4) Fit ergo haec fallacia credendo propter similitudinem dictionum quod illae sunt similes secundum significationem vel consignificationem, cum tamen non sint. | |
Ista nona pars, quae est de fallacia figurae dictionis, habet quattuor clausulas. Prima ostendit quid hic per 'figuram dictionis' intendamus, quod similitudinem dictionis cum dictione. Et non oportet hic restringere 'dictionem' ad vocem significativam incomplexam, sed extendere 'dictionem' ad orationem vocalem, quemadmodum etiam diximus large sumi 'dictionem' in illa distinctione fallaciarum quod quaedam dicuntur in dictione et quaedam extra dictionem. | |
Sed etiam nec quarumcumque dictionum similitudinem vocamus hic 'figuram dictionis', vel 'dictionum', sed dictionum differentium secundum materiam. Si enim esset earum identitas secundum materiam et formam, non vocaretur figura dictionis, sed aequivocatio vel amphibolia, nec diceremus ibi esse multiplicitatem phantasticam, quae pertinet ad istam fallaciam, sed actualem. Similiter si esset identitas secundum materiam et diversitas secundum formam non uocaretur figura dictionis, nec multiplicitas phantastica, sed compositio vel divisio vel accentus, et multiplicitas potentialis. Ideo dicebatur "ipsis differentibus secundum materiam". | |
Iterum, quia voces non significativae non vocantur 'dictiones', sed ex eo quod imponuntur ad significandum vocantur 'dictiones', et ratione modorum significandi essentialium, sine quibus non possunt imponi ad significandum, ideo, sicut mihi videtur, non sufficit ad hanc fallaciam similitudo vocum, sed exigitur convenientia in modo significandi, saltem essentiali. Nullus enim, nisi ignorans linguam latinam, crederet quod 'homo' et 'amo' propter similem terminationem in voce, haberent similes significationes vel consignificationes, aut etiam 'domus' et 'legimus', 'fortiter' et 'niger', et sic de aliis. Ideo dicitur "similitudo dictionis cum dictione", non solum vocis cum uoce. | |
Secunda clausula describit fallaciam figurae dictionis quod est deceptio proveniens ... et caetera. Et supple, vel expone, secundum hoc quod immediate dictum est, 'ex similitudine dictionum eundem modum significandi essentialem participantium'. Et sic etiam supple in tertia clausula, de causa apparentiae, et in quarta, dicente quo modo fiat haec fallacia. | |
SDD 7.3.10 | |
(1) Fallaciae autem figurae dictionis a diversis diversi assignantur modi. (2) Et ponuntur aliqui paralogismi de ista fallacia qui forte non sunt de ea; et non est facile enumerare omnes speciales modos quibus fiat haec fallacia, sed aliquos enumerabo, mihi apparentes magis communes. | |
(3) Fit ergo primus modus si propter similem terminationem dictionum credantur illae dictiones habere similes modos significandi accidentales, cum non habeant. Verbi gratia, in nominibus, ut si quia 'musa' et 'domina' sunt feminini generis, credamus ita esse de 'pascha', 'poeta' et 'dogma'; et in multis fortificat causam apparentiae similitudo declinationis, ut 'musa' 'musae', 'pascha' 'paschae', 'poeta' 'poetae'. Similiter in verbis, ut si quia 'amare', 'docere', 'legere' sunt activi generis, credamus ita esse de 'sonare', 'sedere' et 'tonare'. | |
(4) Fit autem secundus modus, participans cum primo in eadem causa apparentiae, si propter similem dictionum terminationem creduntur illae dictiones habere similes significationes praedicamentales, cum tamen non habeant, ut quia 'secare', 'agere' significant agere, ita credamus de 'amare' et 'intelligere', et sicut 'secari' et 'uri' significant pati, ita 'amari' et 'intelligi', aut sicut 'album' et 'calidum' significant quale, ita 'bicubitum' et 'tricubitum'. | |
(5) Fit etiam tertius modus si similibus modis significandi grammaticalibus, licet dictionum secundum vocem non similium, credamus correspondere similes significationes, ut si omnia verba activi generis credamus significare agere et omnia verba passivi generis credamus significare pati, vel sicut genitivus in hac oratione 'asinus hominis' significat habitudinem possessoris ad rem possessam, ita credamus ipsum significare in istis orationibus 'receptor pecuniae', 'pater Roberti', 'dominus civitatis', et caetera. | |
(6) Fit iterum quartus modus si propter similitudinem vocalem distributivorum praedicamentalium credamus similes terminos esse sumendos sub eis (similitudinem enim secundum vocem habent illa distributiva, ut 'quodcumque', 'quotcumque', 'quantumcumque', 'qualecumque', 'quandocumque', 'quotienscumque', 'ubicumque', et caetera); vel, e converso, si propter vocalem similitudinem terminorum, credamus illos posse sumi sub eodem distributivo cum non sit ita, vel etiam si propter similitudinem vocalem terminorum sub eadem vel simili distributione sumptorum, credamus in simili forma valere de eis syllogismos aut consequentias. | |
(7) Et ponitur adhuc quintus modus si ex simili habitudine dictionum ad dictiones credamus similes utrobique propositiones aut consequentias esse veras et similes etiam esse falsas, et huius modi; ut si quia sicut se habet 'anima' ad 'animatum', 'albedo' ad 'album' et 'dulcedo' ad dulce', ita 'unitas' ad 'unum', 'privatio' ad 'privatum' et 'potentia' ad 'potens' (cum in omnibus his sit habitudo abstracti ad suum concretum), credamus quod sicut nulla anima est res animata et nulla albedo est res alba, ita etiam nulla privatio sit res privata et nulla unitas sit res una. | |
Specificationes autem ampliores modorum huius fallaciae relinquo de hoc studere volentibus. | |
Ista decima pars habet septem clausulas. Prima clausula proponit dicenda in aliis et proponit etiam quod aliqui assignant in hac fallacia modos aut paralogismos quos non credo pertinere ad hanc fallaciam. | |
Dicunt enim multi unum modum huius fallaciae provenire ex mutatione suppositionis alicuius dictionis. Et secundum hoc dicunt ad istam fallaciam pertinere istos paralogismos 'homo est species, Socrates est homo; ergo Socrates est species'. Similiter 'omne animal rationale mortale est homo, animal rationale mortale est definitio; ergo definitio est homo'; in maiore enim 'animal rationale mortale' supponit personaliter et in minore materialiter, et hoc prout sunt uerae. | |
Ad istum etiam modum dicunt pertinere istum paralogismum 'animal est Socrates, animal est Plato; ergo Plato est Socrates'; non sequitur enim, quia 'animal' pro alio et alio supponit in maiore et in minore, prout dicunt. Similiter hic 'animal est Socrates, animal est Plato, animal est Iohannes ... et sic de aliis; ergo animal est omnis homo', quia proceditur ex pluribus suppositionibus determinatis ad unam determinatam. Similiter si dicatur 'omnis homo est animal; ergo animal est omnis homo', quia 'animal' in antecedente supponit confuse et in consequente determinate. | |
Sed videtur mihi quod tales paralogismi nullo modo pertinent ad istam fallaciam nisi, de valde longe, reducantur ad eam. De isto enim paralogismo, 'homo est species, Socrates est homo; ergo Socrates est species', diceretur quod non valeret licet nulla esset variatio suppositionis, quia deficit in forma, eo quod ex duabus indefinitis nihil sequitur. | |
Sed tunc oportet dicere de alio paralogismo, qui non peccaret in forma si non mutaretur suppositio. Et apparet quod non provenit ex eo fallacia propter similitudinem dictionum vel orationum ipsis exsistentibus diversis secundum materiam, sed provenit ex identitate secundum materiam et formam huius orationis 'animal rationale mortale' et ex diversitate suppositionum. Talis autem identitas actualis vocis non facit hanc fallaciam, sed fallaciam aequivocationis aut amphiboliae, ut dictum est supra. | |
De aliis autem duobus paralogismis, scilicet 'animal est Socrates, animal est Plato ...' et caetera, manifestum est quod non pertinent ad fallacias in dictione, sed extra dictionem, scilicet accidentis, quia ita esset deceptio secundum processus mentales, circumscripta vocum consideratione, cum de conceptu communi animalis praedicarentur conceptus singulares Socratis et Platonis, et ob hoc inferretur unus illorum conceptuum singularium de alio, et essent praemissae verae et conclusio falsa. | |
Si autem velles dicere quod sicut decipimur propter vocem in attribuendo unum conceptum singularium mentalium alteri propter hoc quod attribuuntur uni mentali communi, ita in dicto paralogismo possemus decipi secundum vocem in attribuendo unum illorum terminorum singularium vocalium alteri propter hoc quod attribuuntur uni vocali communi, et esset tunc fallacia in dictione, sic autem dicentibus ego dicam quod tali modo possemus dicere de omnibus paralogismis extra dictionem quod essent in dictione, quod non reputo bene dictum. Secundo ego dico quod si sic in illis paralogismis esset fallacia in dictione, tamen illa non esset figurae dictionis, sed aequivocationis, propter identitatem vocis secundum materiam et formam, ut prius dixi. Similiter ista conversio 'omnis homo est animal; ergo animal est omnis homo' non fallit secundum dictionem, sed extra dictionem, quia quidquid tu posses dicere de hac conversione vocali, diceretur etiam de mentali, circumscripta vocum consideratione. | |
Unde licet suppositiones materiales pertineant ad terminos significativos ad placitum, tamen suppositiones personales, tam confusae quam determinatae, et tam distributivae quam non distributivae, pertinent ad terminos et ad propositiones mentales, non ad vocales vel scriptas, nisi consequenter, prout repraesentant mentales. | |
Sed tunc adhuc aliqui laborant de longe ad demonstrandum quo modo sit in dictis paralogismis ista fallacia figurae dictionis, accipientes illam auctoritatem Aristotelis, in Praedicamentis, quod secundae substantiae videntur significare hoc aliquid sub appellationis figura. Dicunt ergo quod termini, seu dictiones, communes quae dicuntur secundae substantiae habent similitudinem, seu convenientiam, ad terminos singulares, qui dicuntur primae substantiae, sub appellationis figura, id est secundum praedicationem huius de illo (secundae enim substantiae praedicantur de primis); ideo propter illam similitudinem et convenientiam, sicut prima substantia significat hoc aliquid, id est singulariter, ita secunda substantia videtur significare hoc aliquid, tamquam si significaret singulariter. | |
Ob hanc ergo similitudinem primae substantiae et secundae potest credi quod valeat similis forma syllogistica de termino communi sicut ualeret de termino singulari. Valeret enim syllogismus, posito quod 'A' sit terminus singularis, sic 'A est Socrates, A est Plato; ergo Plato est Socrates'; similiter valeret 'A est Socrates, A est Plato, A est Iohannes ... et sic de aliis; ergo A est omnis homo'; similiter ualeret conversio 'omnis homo est A; ergo A est omnis homo'. Ideo potest credi quod ita valeat de termino communi, et sic decipimur per similitudinem dictionis cum dictione; ideo est fallacia figurae dictionis. | |
Haec autem, quamvis sint subtiliter congregata, tamen non valent ad propositum. Quia communitas, et singularitas, et praedicatio huius de illo, non convenit terminis ratione vocum, sed convenit primo terminis mentalibus, etiam circumscripta consideratione vocum significativarum, et non convenit terminis vocalibus nisi consequenter, prout repraesentant terminos mentales, exsistentes iam prius naturaliter communes aut singulares. Et ita, omnibus praedictis concessis, adhuc fallaciae ex eis provenientes non debent dici in dictione, sed extra dictionem. | |
Aliae quinque clausulae ponunt quinque modos huius fallaciae. In quorum primo fiunt tales paralogismi musa' et 'domina' sunt feminini generis; ergo similiter 'pascha' et 'poeta. Consequentia ex hoc habet apparentiam quod similiter terminantur et declinantur, et non apparet imperito unde proveniat quod nomina sunt eiusdem generis vel diversorum nisi ex declinatione vel terminatione, cum hoc non proveniat ex significatione, cum plura nomina idem significantia sint diversorum generum, ut 'petra' et 'lapis', et nomina habentia diversas significationes sint eiusdem generis, ut 'domina', 'lucerna', 'materia'. Peccat tamen paralogismus quia, licet ut in pluribus, nomina similiter terminata et eiusdem declinationis exsistentia sint eiusdem generis, tamen in hoc sunt plures exceptiones, per quas ignorantes decipiuntur et ad soloecismum ducuntur. Similiter si dicatur quod 'uigeo' 'uiges' facit praeteritum suum 'uigui', et 'doceo' 'doces' 'docui', ergo et 'augeo' 'auges' 'augui' (non enim apparet ratio quare non debeat ita esse). | |
Peccant autem tales paralogismi quia de multis similiter terminatis et, pro maiori parte, similiter declinatis dantur ad placitum regulae et exceptiones diversae. Similiter si dicatur 'omnis aqua est humida, Sequana est aqua; ergo Sequana est humida'; creditur enim quod 'aqua' et 'Sequana' propter similem terminationem et etiam declinationem sunt eiusdem generis, scilicet feminini, et non sunt, quia regula ad placitum posita est quod nomina fluuiorum sunt masculini generis. | |
Adhuc autem aliqui dicunt de hoc modo ponendum esse istum paralogismum 'omnis aqua est humida, fluuius est aqua; ergo fluuius est humida'. Sed non videtur mihi quod ille paralogismus sit de isto modo, quia licet sit ibi similis defectus sicut in prioribus paralogismis, scilicet unius generis in aliud genus, tamen non est ibi similis causa apparentiae, quia 'aqua' et 'fluuius', vel 'humida' et 'fluuius', non similiter terminantur. Sed si quis ibi deciperetur, hoc videretur esse altero duorum modorum; unus est credendo quod sicut terminus in syllogismo debet manere secundum eandem intentionem in conclusione et praemissis, ita debeat manere secundum eandem vocem. Et videtur iste modus esse conversus fallaciae aequivocationis, ubi propter identitatem vocis creditur quod debeat esse eadem intentio; et sic posset iste modus reduci ad fallaciam aequivocationis. Non autem oportet sic esse, quia si terminus sit adiectivus, oportet ipsum inflecti secundum exigentiam suorum substantivorum in numero, genere et casu. | |
Alius modus deceptionis posset esse quia sicut se habet terminus medius ad ambas praemissas, et minor extremitas ad minorem propositionem et conclusionem, ita se debet habere maior extremitas ad maiorem propositionem et conclusionem. Sed nos videmus in dicto paralogismo quod medium manet sub eadem voce in utraque praemissa, et minor extremitas in minori propositione et conclusione, ideo crederemus quod ita maior extremitas debeat manere sub eadem voce in maiore et in conclusione, vel etiam, quia in multis syllogismis manet sub eadem voce, crederemus etiam quod ita debeat manere in illo. Et sic pertinet ille paralogismus ad quintum modum dictum in hac fallacia, qui dicitur esse secundum similem proportionem dictionis ad dictionem. | |
In secundo autem modo huius fallaciae fiunt tales paralogismi 'secare est agere; ergo et amare', 'secari est pati; ergo et amari', 'deus amatur; ergo deus patitur' (quod est falsum), similiter 'esse album, esse calidum, esse rotundum, esse sanum significant quale; ergo similiter esse tricubitum, vel filium, vel uestitum significant quale'. Et apparent istae consequentiae propter similes terminationes; haec tamen apparentia, licet in multis sit vera, tamen non in omnibus est vera, ideo non bene concludunt illae consequentiae. | |
Ad apparentiam autem tertii modi ivuat ista opinio grammaticorum quod modi significandi sumuntur a modis essendi, ideo similibus modis significandi attributis vocibus credunt correspondere similes modos essendi in rebus significatis. Putant ergo ab agere esse sumptum genus activum in verbo et genus masculinum in nomine, et a pati sumptum esse genus passivum in verbo et genus femininum in nomine, quia masculus agit in feminam et femina patitur ab eo. Fiunt autem paralogismi tales amare' et 'uidere' sunt activi generis; ergo significant agere', vel amari' et 'uideri' sunt passivi generis; ergo quod uidetur vel amatur patitur'. Sic enim aliqui crediderunt quod sensus in sentiendo ageret in sensibilia. | |
Deficit autem talis modus arguendi quia licet multa verba activi generis significent agere, tamen non oportet ita esse de omnibus, neque oportet si ista nomina 'activum' et 'passivum' deriventur ab istis verbis 'agere' et 'pati' secundum vocem quod propter hoc retineant eorum significationem in omnibus quibus attribuuntur; nomina enim significant ad placitum. Unde dicunt grammatici aliqua nomina derivari ab aliis per antiphrasim, ut 'mons' a 'moneo' 'mones', quia immobilis est. Et propositiones aliquando dicuntur mutare significationes dictionum quibus componuntur. Absurdum enim est dicere si materia recipit formam quod ipsam recipere est ipsam agere, licet 'recipere' sit verbum activum. Sic etiam apparet de tali argumento 'genitivus significat in hac oratione 'asinus Socratis' habitudinem possidentis ad rem possessam; ergo et in istis orationibus 'dominus civitatis' et 'pater Roberti. Et est ex eo apparens consequentia quia creditur quod similis modus significandi debeat significare similem modum essendi vel se habendi, et sic concluderetur quod filius possidet patrem et civitas dominum suum. | |
De quarto autem modo ponunt Aristoteles et alii valde multos paralogismos. Et ille modus secundum disiunctivam ibi positam potest continere quasi tres modos. Quantum ergo ad primam partem disiunctivae paralogizatur sic 'quantoscumque digitos (uel pedes) heri habebas, tantos habes adhuc, decem heri habebas; ergo decem adhuc habes', posito quod unus sit perditus. Non sequitur, quia 'quantoscumque' non distribuit pro terminis quantitatis discretae, sed continuae, et iste terminus 'decem' est quantitatis discretae. Bene autem arguisses si dixisses 'quotcumque habuisti tot habes ...' et caetera. Similiter 'qualiscumque est Socrates talis est Plato, Socrates est alius a Platone; ergo Plato est alius a se', vel 'qualiscumque Socrates erat heri talis est hodie, sed heri erat dives, et bene uestitus, et ambulans, et dominus civitatis; ergo et hodie'. Non sequitur, quia haec omnia non sunt de praedicamento qualitatis, ideo non sumenda sunt sub distributivo qualitatis. Similiter 'quandocumque fuisti Parisius fuisti homo, bis fuisti Parisius; ergo bis fuisti homo'. Iste enim terminus 'bis' non est de praedicamento quando; ideo non debet sumi sub 'quandocumque'. | |
Sed pone quod arguamus sic 'quotienscumque fuisti Parisius fuisti homo, bis fuisti Parisius; ergo bis fuisti homo', quid dicemus de hoc? Ego dico quod si oratio pro maiore posita sit perfecta secundum intellectum, supplentem correlativum istius relativi 'quotienscumque', scilicet istum terminum 'totiens', tunc syllogismus est bonus, sed maior est falsa. Si autem non suppleat intellectus illud correlativum, tunc oratio est imperfecta, et tunc, propter imperfectionem, neque est uera nec falsa, quia non est propositio. | |
Quantum autem ad secundam partem disiunctivae istius quarti modi, sciendum est quod sub distributivo substantiae, scilicet 'quidquid', potest sumi terminus pure categorematicus et pro aliquo supponens. Et ideo valet iste syllogismus 'quiquid currit movetur, album currit; ergo album movetur', vel 'tricubitum (uestitum, sedens, duplum) currit; ergo tricubitum' (et caetera) 'movetur'. Sed non potest esse ita de terminis syncategoremata includentibus, vel non pro uno, sed solum pro pluribus simul collective supponentibus. Ideo non sequitur 'quidquid est est aliquid unum; populus, vel exercitus, est; ergo populus, vel exercitus, est aliquid unum'; similiter non sequitur 'quidquid est Socrates est homo; unicum, vel solum, animal est Socrates; ergo unicum, vel solum, animal est homo'. | |
Fiunt ergo in isto modo paralogismi sic 'quocumque oculo vides illum habes; solo oculo vides, vel unico oculo vides; ergo solum, vel unicum, oculum habes'. Similiter si dicamus 'quidquid est est aliquid unum, populus est; ergo populus est aliquid unum', sicut immediate ante dicebatur, vel 'omnis numerus est; ergo omnis numerus est aliquid unum'. Si ergo propter similitudinem vocalem harum dictionum 'unico', 'solo', 'malo', 'bono', 'sano', et caetera credamus sub isto distributivo 'quocumque' posse sumi istos terminos 'solo' et 'unico', sicut possunt alii praedicti, fit nobis fallacia figurae dictionis secundum istum modum. Similiter est de istis paralogismis negativis 'quemcumque oculum non habes, non vides illo; sed non habes unicum, uel solum, oculum; ergo non vides unico, vel solo, oculo', vel 'quidquid tu non habes tu non das; sed solum, vel unicum, denarium tu non habes; ergo solum, vel unicum, denarium non das'. | |
De tertia autem parte disiunctivae istius quarti modi sunt tales paralogismi 'quidquid emisti comedisti, emisti crudum; ergo comedisti crudum'. Iste ergo modus syllogizandi valet in terminis substantialibus, sive non connotativis, sicut in istis terminis 'porcum', 'lignum', 'pomum', 'uinum'. Si ergo propter illam similem terminationem credas quod valeat in istis terminis 'crudum', 'album' et caetera, deciperis in isto modo huius fallaciae. Defectus enim est propter mutationem appellationis. Unde non esset defectus si 'crudum' poneretur a parte subiecti sic 'quidquid emisti comedisti, crudum emisti; ergo crudum comedisti'. Eodem etiam modo esset de isto paralogismo 'quidquid tu heri emisti tu hodie comedis, crudum heri emisti; ergo crudum hodie comedis'. Modus enim arguendi tenet in terminis substantialibus, sed non in connotativis. Sed non tenet in 'crudo', quia licet 'crudum' bene sumatur sub distributione ratione eius pro quo supponit, tamen non cadit sub distributione ratione appellati. Ideo proceditur ab appellatione ampliata non distributa ad appellationem restrictam, et non valet consequentia de magis amplo non distributo ad minus amplum. | |
In quinto autem modo fiunt tales paralogismi 'albedo non est alba; ergo potentia non est potens, nec privatio privata'. Et apparet consequentia quia similis est habitudo 'albedinis' ad 'album' et 'potentiae' ad 'potens', scilicet utrobique abstracti ad suum concretum. Vel etiam sic 'sicut se habet 'secare' ad 'secari', ita 'intelligere' ad 'intelligi' et 'uidere' ad 'uideri' (quia utrobique est comparatio verbi activi ad suum passivum); sed omne secans agit in hoc quod secatur; ergo omne videns vel intelligens agit in illo quod uidetur vel intelligitur'. Vel sic 'in hac oratione 'capra Socratis' significatur quod Socrates possidet capram; ergo in hac oratione 'dominus Thomae' significatur quod Thomas possidet dominum suum'. Et apparet consequentia quia similis utrobique est habitudo, scilicet genitivi ad nominativum a quo regitur. | |
Non obstantibus tamen praedictis, notandum est quod Aristoteles uidetur intendere unum generalem modum in hac fallacia et quem communiter ponunt auctores, scilicet quod quotienscumque defectus est ex mutatione unius praedicamenti, seu modi praedicandi, in alterum. Et sic iste modus iam contineret multos paralogismos de modis praedictis simul. Unde sic ponit Aristoteles de ista fallacia multos alios paralogismos praeter illos quos posuimus; et volo discutere illos, ut aliquid de eis appareat. | |
Unus paralogismus est 'quidquid habuisti et non habes amisisti, decem habuisti et non habes decem' (uno de illis amisso); 'ergo decem amisisti'. De isto autem paralogismo dictum fuit quod iste terminus 'decem' non bene sumitur sub 'quidquid', quia supponit collective pro pluribus, sicut dicebatur de 'populus'. Et etiam mutatur ibi quid in quot; bene syllogizatum esset si diceretur 'quotquot habuisti et non habes tot amisisti, decem habuisti ...' et caetera. | |
Alius paralogismus est 'quidquid scripsisti in hoc folio adhuc est in eo, falsam orationem scripsisti in hoc folio; ergo adhuc est ibi', posito quod ex mutatione rei verificata est; falsum enim non dicit quid, sed qualiter se habens. | |
Alii sunt tales 'quiquid Socrates ambulat illud calcat, totam diem Socrates ambulat; ergo totam diem Socrates calcat', vel sic 'quidquid bibit incorporat, scyphum bibit; ergo scyphum incorporat'. Isti autem paralogismi secundum Aristotelem deficiunt quia ambulare totam diem non significat ambulare aliquod tempus, sed in aliquo tempore, vel per aliquod tempus, nec bibere scyphum significat bibere aliquid, sed ex aliquo tamquam ex uase. Et sic mutatur modus praedicandi, scilicet quid in quando, vel ex quo, aut per quod, aut in quo. Vult ergo dicere quod sub 'quidquid' vel 'omne' non licet accipere 'in hoc' vel 'ab hoc' vel 'per hoc' vel 'huius' vel 'huic', et caetera, quia esset mutatio modorum praedicandi. | |
Sed tamen quantum ad istos duos paralogismos videtur mihi quod proprie loquendo sit in eis fallacia amphiboliae vel aequivocationis in secundo modo. Non enim ponitur ibi similitudo dictionis cum dictione ipsis exsistentibus diversis secundum materiam, per quam similitudinem decipiamur. Sed haec oratio 'bibit scyphum', eadem secundum materiam et formam, est distinguenda, sicut ista 'pratum ridet'; nam sumpta proprie significaret scyphum incorporare, et esset minor falsa, sumpta autem improprie capitur loco istius 'bibit ex scypho', sicut 'pratum ridet' capitur improprie pro 'pratum floret', et tunc non valet forma syllogistica, quia non capitur minor sub maiore. Sed mutaretur modus praedicandi sine aequivocatione si minor exprimeretur per vocem sibi propriam, scilicet 'quidquid bibit incorporat, ex scypho bibit; ergo ex scypho incorporat'. Et non curo discutere an ista consequentia sit bona vel non. | |
Sed iterum licet sic de mutatione praedicamentorum dicatur, tamen uidetur mihi quod multi huius modi paralogismorum et aliorum praedictorum magis dicendi essent extra dictionem, scilicet de fallacia accidentis, quam in dictione. Verbi gratia, si dico 'quidquid emisti comedisti, emisti crudum; ergo comedisti crudum', vel 'quidquid heri emisti hodie comedisti, heri emisti crudum; ergo hodie comedisti crudum', vel etiam 'quandocumque fuisti Parisius fuisti homo, bis fuisti Parisius; ergo bis fuisti homo', et sic de multis aliis, constat quod beanus per istos paralogismos deciperetur nihil considerans de similitudine aliarum dictionum ad istas. Ideo non ex multiplicitate dictionis exsistente vel apparente deciperetur, cum tamen dicat Aristoteles quod tot modis fit fallacia in dictione quot modis eisdem nominibus vel orationibus non idem significamus. | |
Item, intentiones principales apud animam sunt diversae, et earum distributiones et suppositiones et appellationes, etiam circumscripta uocum significativarum consideratione; et eas naturaliter praeveniendo, et imperitus et ignorans vires et modos huius modi suppositionum et appellationum non putaret istum terminum 'crudum' mutare suppositionem in processu mentali si praeponeretur vel postponeretur isti termino mentali 'comedisti' vel istis terminis 'comedisti' et 'comedis'. Et sic circumscripta consideratione vocum deciperetur per illos paralogismos, et sic essent extra dictionem. | |
Non dico tamen quin in huius modi paralogismi posset esse deceptio secundum dictionem si aliquis attendat ad similitudines vocales distributivorum vel nominum sub eis sumptorum, vel etiam proprietatum impositionem vocis consequentium vel concomitantium ad placitum, sicut sunt genera tam nominum quam verborum. Quoniam multorum verborum, secundum intentionem secundum quam significant res quas significant, ponimus quaedam activi generis, ut 'ago', quaedam neutri, ut 'facio', quaedam deponentis, vel communis, et in nominibus quaedam masculini generis, quaedam feminini, quaedam neutri, ut 'lapis', 'petra', 'sidus'. Similiter est de declinationibus nominum et coniugationibus uerborum. | |
Sic autem secundum similes intentiones non sunt ad placitum similes uel dissimiles suppositiones vel appellationes, nisi suppositio materialis, sicut dictum est. Ideo non est negandum quin in his et circa ea possint fieri deceptiones quas vocamus secundum dictionem. Et quia, sicut dictum est in una particula huius decimae partis, difficile est specificare omnes modos huius fallaciae, sive ex parte apparentiarum sive ex parte defectuum, ideo non pono divisionem huius fallaciae per quinque modos prius enumeratos sic esse sufficientem et praecisam quin in aliquibus paralogismis sit communicatio membrorum et quin possint alii modi apponi. Ideo dictum est, in ultima clausula, quod ampliores huius fallaciae specificationes aliis relinquuntur. |
|