Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 7/Cap5
From The Logic Museum
< Authors | Buridan | Summulae de dialectica | Liber 7
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
SDD 7.5: DE FALLACIIS PROUT INNATAE SUNT DUCERE AD METAS | |
SDD 7.5.1 | |
(1) Praedeterminatarum autem fallaciarum aliae sunt ad alias metas aptiores. (2) Sed tamen nulla probative ducit ad metam; esset enim non argumentatio sophistica, sed argumentatio vere probabilis aut demonstrativa. Sed quaelibet innata est ducere apparenter imperitum ad aliquam quinque metarum praedictarum. (3) Omnis autem fallacia est apta nata ducere apparenter ad redargutionem, scilicet si conclusio quam opponens vere vel apparenter concludit contradicat aut appareat contradicere positioni respondentis. | |
Istud quintum capitulum determinat de fallaciis prout innatae sunt ducere ad metas quas sophistae intendunt. Et habet sex partes: prima ostendit quid in hoc conveniat omnibus fallaciis, secunda manifestat cuius fallaciae sit magis proprium ducere apparenter ad redargutionem, tertia cuius ad falsum, quarta cuius ad inopinabile, quinta cuius ad soloecismum et sexta cuius ad nugationem. Secunda incipit ibi "propriissime autem", tertia ibi "fallacia autem", quarta ibi "fallacia autem", quinta ibi "maxime autem", sexta ibi "sed ad nugationem". | |
Prima pars proponit primo quod aliquae fallaciae ad aliquas metas sunt aptiores ducere, quod in aliis partibus declarabitur. Et accipitur hic 'meta' prout descripta fuit in primo capitulo. | |
Secunda clausula declarat quod nulla fallacia vere et probative ducit ad metam. Quia ad hoc requireretur quod argumentatio vere inferret et probaret suam conclusionem, et ultra, si duceretur ad redargutionem, requireretur quod illa conclusio, vere illata et probata, contradiceret positioni respondentis; et nulla dictarum fallaciarum est quae non deficiat ab aliquo istorum. | |
Tertia clausula ponit quod quaelibet fallacia innata est ducere ad redargutionem, et declarat satis quo modo hoc sit verum. | |
SDD 7.5.2 | |
Propriissime autem fallacia ignorantiae elenchi apparet ducere ad metam redargutionis. Quia ipsa, si non concurrat alia fallacia, probat sufficienter suam conclusionem, quae apparet contradicere positioni respondentis, sed non contradicit ei. Et in hoc consistit ratio huius fallaciae, sicut prius apparuit. Et haec est apparens redargutio donec respondens ostenderit quod non contradicit. | |
Ista secunda pars manifeste ostendit quod proprietas huius fallaciae ignorantiae elenchi est ducere apparenter respondentem ad redargutionem. Et notat quo modo respondens possit cavere sibi ne appareat redargutus; hoc enim faciet si manifeste ostendat quod conclusio opponentis non contradicit sibi, et si hoc non sciat manifeste ostendere, tamen debet asserere quod non contradicit, et si quaeratur ab eo "quae ergo est eius contradictoria?", dicet quod praeponendo negationem toti propositioni; in multis enim non potest dari aliter contradictio. | |
SDD 7.5.3 | |
Fallacia autem secundum non causam ut causam propriissime apparet ducere ad metam falsi vel impossibilis, quia directe sumit positionem respondentis, ex qua cum alia praemissa apparenter vera vel possibili, aut cum aliis praemissis apparentibus veris vel possibilibus, concludit conclusionem manifeste falsam vel impossibilem, et postea ex huius conclusionis falsitate vel impossibilitate reuertitur expresse ad concludendam illam positionem respondentis esse falsam vel impossibilem. | |
Haec tertia pars similiter ostendit quod proprietas fallaciae secundum non causam ut causam est apparenter ducere respondentem ad metam. Dicitur autem meta vel falsi solum, vel falsi et impossibilis. Quia si concluditur conclusio manifeste falsa, non tamen impossibilis non infertur inde quod antecedens sit impossibile, sed solum quod est falsum, nec ille syllogismus debet vocari 'syllogismus ad impossibile', sed 'syllogismus ad falsum'. Sed si concludatur conclusio manifeste impossibilis, infertur inde quod antecedens non solum est falsum, sed etiam impossibile; et sic vocatur ille syllogismus 'ad impossibile'. | |
Et apparet quod quasi dupliciter ista fallacia ducit ad falsum vel impossibile. Quia qui concedit antecedens tenetur concedere consequens; cum ergo ex positione cum aliquo vero infertur manifeste falsum, respondens cogitur concedere manifeste falsum, et ultra etiam, in reuersione, inferetur quod positio sua erat falsa. | |
SDD 7.5.4 | |
Fallacia autem petitionis principii magis quam aliae proprietatem habet ducendi apparenter ad metam inopinabilis. Cum enim opponens non habeat contra respondentem argumentum ex notioribus, respondens potest negare rationabiliter hoc quod opponens capit contra eum, nisi opponens fulciat auctoritate communi, vel famosorum doctorum, aut doctoris in loco in quo disputatur communiter approbati, aut quem respondens solet ita sequi. Si ergo respondens illud negaverit, tunc uidetur esse ductus ad inopinabile si non habeat sufficientem excusationem. | |
Ista quarta pars ponit et declarat fallaciam petitionis principii habere proprietatem ducendi apparenter ad metam inopinabilis magis quam aliae fallaciae. Dicitur autem "magis quam aliae fallaciae": quia cum dicimus fallaciam ignorantiae elenchi habere proprietatem ducendi ad redargutionem apparentem, non volumus excludere quin aliae fallaciae sint quae possint etiam ducere ad redargutionem, sed volumus dicere quod illa aptius et manifestius ducit, et proportionaliter uolumus dicere de non causa ut causa quantum ad falsum et de petitione principii quantum ad inopinabile. | |
Respondens autem potest auferre apparentem inconvenientiam huius metae dicendo a principio quod illam positionem ponit non obstante quod tales vel tales doctores sint opinionis contrariae. Tunc enim non uidetur duci ad illa inopinabilia vi argumentationis opponentis, quod requiritur ad metam. Vel si hoc non praedixit, quia forte hoc non percipiebat, debet contra auctoritates opponentis adducere alias auctoritates aliorum doctorum si habeat; auctoritates enim contra auctoritates extinguunt inopinabilitatem, vel debet laborare in expositione illarum auctoritatum, trahendo eas ad sensum qui non sit contra ipsum. Et si non potest aliter, debet dicere quod illam positionem dedit sciens quod magni doctores erant de contraria opinione, ut sic opponens ostenderet sibi si posset quo modo illi poterant suam demonstrare et opinionem quam dedit destruere; in tali enim casu non essent recipiendae auctoritates illorum. | |
SDD 7.5.5 | |
Maxime autem fallacia figurae dictionis solet apparenter ducere ad metam soloecismi. Quia soloecismus est vitium contra regulas grammaticales, et grammatica maxime studiosa est circa similitudines uel dissimilitudines vocum significativarum, secundum quas similitudines fit fallacia figurae dictionis. | |
Ista quinta pars ponit quod maxime per fallaciam figurae dictionis possumus apparenter ducere ad metam soloecismi, et assignat super hoc causam manifestam. Et hoc est manifestum, specialiter quantum ad primum modum huius fallaciae. Cum enim quod est masculini generis credimus esse feminini generis, vel e converso, loquimur incongrue. Unde sic saepe decipiuntur ignorantes regulas grammaticae et earum exceptiones. Ignorans enim istam regulam 'nomina fluuiorum sunt masculini generis' dicet quod Sequana est humida, sicut hoc dicimus de aqua, et ignorans illam regulam nominis arborei dicet quod quercus est magnus, et si sciverit illam regulam et ignoraverit exceptiones, peccabit iterum, quia dicet quod +d/riiiiius+ est spissa, vel grossa, et sic de aliis. | |
Ab hac ergo meta non potest aliquis praecavere sibi si fuerit regularum grammaticalium imperitus. Et Aristoteles, secundo Elenchorum, ubi agit de soloecismis videtur tangere unum modum istius fallaciae ducentem apparenter ad soloecismum, scilicet ex eo quod in plurimis syllogismis videmus terminos sumi in casibus similibus, credimus ita debere fieri in omnibus. Hoc enim concesso inferetur iste soloecismus, ut 'cuius habes scientiam est durum, lapidis habes scientiam; ergo lapis est durum'. | |
SDD 7.5.6 | |
Sed ad nugationem videtur maxime ducere apparenter fallacia secundum quid et simpliciter. Quia in terminis relativis aut connotativis uidetur idem significare terminus simpliciter sumptus et ipse sumptus secundum quid, id est cum additione alicuius alterius termini explicante correlativum vel connotationem. Qui ergo propter hoc credit quod in quacumque oratione ille terminus acceptus fuerit liceat loco eius ponere ipsum cum additione explicante suam connotationem decipitur, et non potest se defendere a vitio nugationis. | |
In ista sexta parte declaratur quo modo fallacia secundum quid et simpliciter habeat proprietatem ducendi apparenter ad metam nugationis. Et est textus manifestus si solum apponatur modica declaratio exemplorum. | |
Sit ergo exemplum quod iste terminus 'impar' definiatur quod est numerus habens mediam unitatem et 'simum' quod est nasus cauus. Et concedas mihi quod in quacumque propositione ponitur definitum potest loco eius commode poni sua definitio, et non mutabitur sententia nisi quod erit inde magis explicita et manifesta. Hoc ergo concesso, si dicas quod ternarius est numerus impar, ducam te ad nugationem, scilicet ponendo loco huius termini 'impar' suam definitionem, retento residuo; tunc enim habeo quod ternarius est numerus numerus habens mediam unitatem'. Similiter si dicas quod Socrates habet nasum simum, ego loco istius termini 'simum' capiam suam definitionem, scilicet 'nasum cauum', retento residuo, et concludam quod Socrates habet nasum nasum cauum. Similiter in grammatica dicimus idem valere 'lego' et 'ego lego'; si ergo dicis 'ego lego', tu committis nugationem: nam pone loco huius termini 'lego' orationem sibi aequivalentem, scilicet 'ego lego', tu habebis 'ego ego lego'. | |
Ita etiam, in relativis, tu non potes in mente habere conceptum unius relativi sine conceptu correlativi, propter quod de necessitate unum correlativum connotat reliquum. Idcirco idem nobis significat 'duplum' et 'duplum dimidii'; ergo si dicis quod duplum est dimidii duplum, tu incurris nugationem, quia in praedicato loco huius termini 'duplum' possum ponere hanc orationem aequivalentem 'dimidii duplum', et sic habebo quod duplum est dimidii dimidii duplum'. Quo modo autem debeat evitari apparentia huius inconvenientis et quo modo saluandae sint tales rationes invenietur declaratum in octauo tractatu, in glossa quartae partis secundi capituli, quod intitulatur 'de Definitionibus'. |
|