Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 7/Cap6

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Cap5 Index


Latin English
SDD 7.6: DE SOLUTIONIBUS PARALOGISMORUM
SDD 7.6.1
(1) Ultimo determinandum est quodam generali modo de solutionibus paralogismorum, seu argumentationum sophisticarum, in singulis fallaciarum praedeterminatarum. (2) Est ergo solutio argumentationis sophisticae manifestatio falsitatis eius, id est defectus secundum quem deficit ab elencho. (3) Ideo si perfecta debeat esse solutio, oportet non solum quod est falsum interimere, sed etiam causam interemptionis ostendere.
Istud capitulum est sextum et ultimum huius tractatus, in quod docentur generaliter modi soluendi argumentationes sophisticas in unaquaque fallacia. Dico autem "generaliter" quia descensus ad singulares defectus diversarum argumentationum, aut in consequendo aut in contradicendo, pertinet ad tractatum de Practica Sophismatum.
Et continebit hoc capitulum undecim partes, quarum prima ostendit in quo consistit omnis sophisticae argumentationis perfecta solutio, aliae partes sigillatim sunt de diversis fallaciis. Secunda pars incipit ibi "ad paralogismos ergo", tertia ibi "et modo etiam", quarta ibi "in fallacia autem", quinta ibi "ad paralogismos", sexta ibi "similiter ad paralogismos", septima ibi "paralogismi autem", octaua ibi "paralogismi autem", nona ibi "deinde", decima ibi "in fallacia etiam", undecima ibi "paralogismi etiam".
Prima pars continet tres clausulas, quarum prima proponit intentionem capituli, sicut iam dictum est.
Secunda describit solutionem argumentationis sophisticae; et est manifesta, nisi quod aliqui dubitant, quia duplices sunt syllogismi sophistici, alii quidem peccantes in materia (et isti sunt qui continent falsitatem in praemissis suis vel aliqua earum), alii peccantes in forma (qui nullam praemissam habent falsam), propter quod descriptio solutionis hic data non videtur convenire nisi solutionibus peccantium in materia. Quod iterum confirmatur per istud dictum Aristotelis, secundo Elenchorum, "quare accidit orationes sophisticas quidem interimere, apparentes autem dividendo soluere", quasi Aristoteles dicat duplicem esse solutionem, scilicet unam per interemptionem falsitatis, aliam per distinctionem, et syllogismos peccantes in materia, quos vocat 'orationes syllogisticas', dicit soluendos esse per interemptionem, peccantes in forma, quos vocat 'apparentes', per disiunctionem. Et sic videtur quod interemptio et manifestatio falsitatis non pertineant nisi ad solutiones argumentationum peccantium in materia.
Et ego respondeo quod omnis argumentatio sophistica soluenda est per interemptionem et manifestationem alicuius falsitatis. Sed bene sunt aliae falsitates quam praemissarum; est enim aliquando falsa consequentia, aliquando falsa probatio, aliquando falsa contradictio. Nam sicut apparet quinto Metaphysicae, entia dicuntur uno modo falsa quia apta nata sunt videri qualia non sunt aut quae non sunt; ergo quae apparet esse contradictio et non est dicitur falsa contradictio, et quae apparet esse bona consequentia et non est dicitur falsa consequentia, et quae apparet esse probatio et non est dicitur falsa probatio. Solvitur ergo sophistica argumentatio manifestando quod sit falsa consequentia et interimenda, ut in fallacia accidentis, vel falsa probatio, ut in petitione principii, vel falsa contradictio, ut in ignorantia elenchi.
Quod ergo dicebat Aristoteles de solutione per interemptionem et per distinctionem non intendebat de omnibus sophisticis syllogismis, vel sophisticis argumentationibus, sed de peccantibus ex parte praemissarum. Peccat autem praemissa aut quia falsa, et est interimenda, aut quia multiplex, et est distinguenda. Et etiam potest aliter exponi illa auctoritas, scilicet quod orationes syllogisticas, id est syllogismos peccantes in materia, oportet interimere quantum ad praemissam falsam, apparentes autem, id est peccantes in forma, oportet apparenter soluere, id est divisim et seorsum diversos modos solutionum declarare secundum diversitatem fallaciarum, tamquam non reperiatur in eis idem modus solutionis.
Tertia clausula concludit ex secunda duo requisita ad hoc quod solutio sit perfecta. Non enim sufficit interimere falsum si appareat verum nisi manifestetur falsitas. Credunt enim audientes quod ille non vere sed false interimat propositionem vel consequentiam vel contradictionem et quod hoc faciat nesciens soluere argumentum.
SDD 7.6.2
Ad paralogismos ergo fallaciarum aequivocationis et amphiboliae soluendos oportet multiplicitatem distinguere. Si ergo conclusio sit multiplex, cum ipsa posita fuerit, respondens debet dicere sensum secundum quem posuit suam positionem, et ostendere quod argumentum opponentis non concludit contra illum sensum, sed contra alium; si autem non conclusio, sed praemissa fuerit multiplex, quod secundum sensum secundum quem argumentum concludit contra eum est falsa et secundum alium sensum non valet consequentia.
Ista secunda pars manifeste ostendit quo modo sint soluendi paralogismi aequivocationis et amphiboliae, et non oportet nisi exempla ponere. Ponit ergo Aristoteles de conclusione multiplici tale exemplum. Respondens dicat quod non est possibile tacentem dicere, intendens quod haec non est possibilis 'tacens dicit'; opponens arguat contra eum sic 'possibile est hoc dicere quod iste dicit, sed iste dicit tacentem; ergo possibile est tacentem dicere'; soluet ergo respondens distinguendo: "ista oratio quam concludis, scilicet 'possibile est tacentem dicere', est duorum sensuum; unus sensus est quod 'tacentem' construatur cum 'dicere' a parte ante, et tunc significat quod possibile est quod tacens dicat, alius sensus est quod construatur a parte post, et tunc significat possibile esse quod aliquis dicat 'tacentem'"; et tunc dicet etiam respondens "domine, ego posui positionem meam secundum primum sensum, scilicet quod impossibile est quod tacens dicat, et vos arguitis ad alium sensum, scilicet quod possibile est quod aliquis dicat 'tacentem', et hoc non repugnat".
De praemissa autem multiplici ponit Aristoteles hoc exemplum 'quidquid Socrates ignorat, hoc non scit; sed ipse ignorat scientem; ergo sciens non scit'. Dicet respondens quod maior est duplex: unus sensus est quod ista dictio 'hoc' sit nominativi casus, et sic est falsa, alius sensus est quod sit accusativi casus, et sic est vera, sed conclusio non sequitur ex praemissis.
Et apparet quod semper aliqua falsitas interimitur, scilicet vel falsitas contradictionis (in primo exemplo), vel falsitas praemissae secundum unum sensum (in secundo) et falsitas consequentiae secundum alium sensum.
Sed adhuc possibile est quod terminus multiplex ponatur in utraque praemissa et quod utraque praemissa sit distinguenda, et maior neganda secundum unum sensum et minor secundum alium, et si maior et minor sumerentur utraque secundum sensum secundum quem est vera, tunc non ualeret consequentia, ut in isto paralogismo 'omnis canis est animal latrabile, quidam piscis est canis; ergo ille est animal latrabile'.
SDD 7.6.3
Et modo etiam consimili soluendi sunt paralogismi fallaciarum compositionis et divisionis et accentus nisi quod in eis non est propositio simpliciter eadem secundum vocem habens diversos sensus, sicut est aequivocatione et amphibolia. Ideo non est ibi, loquendo proprie, aliqua propositio distinguenda, sed manifestandum est quo modo sub eadem materia secundum vocem sunt diversae propositiones vel dictiones secundum formam, et diversas habentes vel facientes sententias.
Quod ibi dicitur de solutionibus paralogismorum compositionis et divisionis et accentus est satis manifestum volentibus considerare praedeterminata. Si enim ex parte conclusionis sit sub identitate materiali vocis diversitas formalis, secundum quam sint diversae propositiones, etiam secundum vocem, hoc debet manifestari. Et debet dicere respondens "compositam concessi et tu improbas divisam", vel e converso, aut "secundum talem accentum concessi conclusionem et tu improbas eam secundum alium". Et si multiplicitas potentialis fuerit ex parte praemissae, debet dicere compositam esse falsam et ex divisa non sequi conclusionem contra eum, vel e converso, et proportionaliter de accentu.
SDD 7.6.4
In fallacia autem figurae dictionis soluendum est dicendo quod non oportet dictionibus secundum vocem similibus correspondere similes modos significandi, sed quod in hoc oportet sequi regulas grammaticales et exceptiones ab eis, nec oportet similes dictiones secundum vocem aut secundum modos significandi grammaticales habere similes figuras praedicationum (hoc est esse de eodem praedicamento), et quod sub distributivo unius praedicamenti non licet accipere terminos de alio praedicamento. Et sic oportet bene secundum diversos modos huius fallaciae assignare diversos defectus, nec debemus omnino attendere ad similitudines vocales dictionum vel orationum, quia voces impositae sunt ad significandum ad placitum, aliquando similes dissimilia, aliquando dissimiles similia.
Haec quarta pars agit de solutionibus paralogismorum figurae dictionis. Et sicut difficile est modos huius fallaciae sufficienter assignare et distinguere, ita difficile est in omnibus modis eius solutiones proprias assignare. In radice tamen hoc est ostendendum quod non oportet dictiones similes secundum vocem habere similes modos significandi grammaticales, nec similes figuras praedicamentales. Habent enim multam similitudinem secundum vocem isti termini 'simus' et 'sidus', qui tamen sunt diversorum generum et diversarum declinationum, et diversorum praedicamentorum; et similiter 'secare', 'amare', 'substare'.
Habentes ergo sufficientem scientiam de modis significandi secundum regulas grammaticales et sufficientem scientiam de distinctione praedicamentorum et distributivorum sibi appropriatorum, et terminorum etiam sub eis contentorum possunt perfecte soluere paralogismos huius fallaciae et defectus eorum manifestare.
SDD 7.6.5
Ad paralogismos autem fallaciae accidentis communis solutio est dicere quod non sequitur conclusio ex praemissis, ut dicit Aristoteles. Sed ultra oportet in unoquoque paralogismo manifestare quare cum videatur sequi non sequitur, sicut notavimus in principio huius capituli.
Haec quinta pars, docens soluere paralogismos fallaciae accidentis, sic est manifesta quod non indiget declaratione. Non enim oportet hic descendere ad particulares paralogismos huius fallaciae, quia quasi infiniti sunt et quasi infinitos habentes diversos defectus, sed ad industriam respondentis spectat illos in paralogismis sibi occurrentibus assignare.
SDD 7.6.6
Similiter ad paralogismos fallaciae secundum quid et simpliciter oportet communiter negare consequentiam et causam falsitatis consequentiae assignare ex habitudine additionis ad dictum simpliciter cui additur. Aliae enim sunt consequentiae verae et falsae si illa additio sit pure contrahens, aliae si amplians, aliae si suppositionem alienans et aliae si sit in pluribus harum condicionum participans. Ideo oportet respondentem hoc monstrare secundum exigentiam paralogismorum sibi factorum.
Hoc quod hic dicitur de paralogismis secundum quid et simpliciter fuit satis manifestum in declaratione quattuor modorum huius fallaciae distinctorum et positorum in secunda parte quarti capituli. Et debemus considerare quod in illis quattuor modis potest convenienter addi quintus, qui specialiter est ducens ad metam nugationis, de quo determinatum fuit in sexta parte capituli praecedentis, et ibidem remissum ad locum ubi declarata est solutio paralogismorum.
SDD 7.6.7
Paralogismi autem fallaciae ignorantiae elenchi soluendi sunt interimendo contradictionem conclusionis opponentis ad positionem respondentis. Et manifestandum est defectus propter quem non est contradictio cum appareat esse contradictio. Illos autem defectus particulariter declarare secundum diversitatem argumentationum sophisticarum spectat ad Practicam Sophismatum.
Totum quod in hac septima parte dicitur est manifestum. Et est notandum quod ad solutionem huius fallaciae reducendae sunt solutiones omnium argumentationum sophisticarum quae in probationibus vel improbationibus sophismatum videntur tenere per locum a contradictoriis, videlicet arguendo sic 'contradictoria sophismatis est vera; ergo sophisma est falsum', vel 'contradictoria sophismatis est falsa; ergo sophisma est verum'; consequentia enim est necessaria. Sed oportet videre an bene sumatur contradictoria, et si non, hoc est manifestandum, et solutum est argumentum.
SDD 7.6.8
Paralogismi autem fallaciae petitionis principii soluendi sunt per interemptionem praemissarum aut alicuius earum, non tamen quia sint uel credantur esse falsae. Saepe enim respondens scit vel credit eas esse veras et conclusionem quae inferunt contra ipsum esse veram, et suam positionem esse falsam, sed tamen eam posuit ut appareret sibi quo modo conclusio posita posset contra volentem resistere demonstrari, in quo casu licitum est ei negare omnem propositionem contra ipsum acceptam aeque vel magis dubiam quam esset conclusio contra ipsum demonstranda tamquam nihil valens ad illius conclusionis demonstrationem.
Omnia quae in hac octaua parte dicuntur fuerunt satis declarata in expositione quartae partis quarti capituli. Et certum est quod non solum est licitum, immo bonum et expediens, etiam in disputatione demonstrativa, respondentem, seu tenentem locum discipuli, exponere se ad sustinendum contradictoriam conclusionis demonstrandae et ad cavillandum pro posse suo contra demonstratorem, ut appareat quo modo poterunt illae cavillationes removeri, quia per earum manifestam remotionem fiet demonstratio principalis firmior et evidentior.
SDD 7.6.9
Deinde etiam paralogismi fallaciae consequentis soluendi sunt negando convertibilitatem consequentiae et assignando causam interemptionis, scilicet quia nec est necesse nisi in terminis convertibilibus ex consequente bonae consequentiae sequi antecedens, nec ex opposito antecedentis sequi oppositum consequentis; et hoc manifestare non est difficile.
Ista sunt facilia et non indigent glossa.
SDD 7.6.10
In fallacia autem secundum non causam ut causam, ut paralogismi manifeste solvantur, considerandum est primitus si conclusio sequatur de necessitate ex praemissis. Et si non, hoc est manifestandum, et non ualet ulterior processus. Et si sic, considerandum est an conclusio est falsa vel impossibilis: quia si non, tunc nihil valet reuersio super illas praemissas ad concludendum falsitatem vel impossibilitatem alicuius earum; si autem conclusio sit falsa vel impossibilis, considerandum est an remota praemissa quae reuertendo concluditur esse falsa vel impossibilis, conclusio primi syllogismi sequatur adhuc ex residuis praemissis aut non. Quia si sic, tunc non valet reuersio super illam praemissam, eo quod ipsa est non causa illationis conclusionis; si autem sine illa praemissa non sequitur conclusio ex aliis praemissis, videndum est an aliqua illarum praemissarum sit falsa vel impossibilis. Quia si sic, tunc non erat bona consequentia de praemissa qua inferebatur quod ipsa esset falsa vel impossibilis; si autem nulla aliarum sit falsa vel impossibilis, tunc adhuc videndum est an illae praemissae sint incompossibiles, licet utraque sit possibilis. Quia si sic, non valet reuersio ad concludendum aliquam praemissarum esse impossibilem; si vero nulla aliarum praemissarum est falsa vel impossibilis, nec praemissae sunt incompossibiles, argumentatio est demonstrativa, nec solvi potest, nisi forte obstet petitio principii.
Ista decima pars docet soluere paralogismos fallaciae secundum non causam ut causam. Et plane positum est quidquid ibi dicitur supposito hoc quod ante dictum fuit, scilicet quod ista fallacia fit in syllogismis, vel apparentibus syllogismis, ad impossibilem vel ad falsum. Et cum dicitur "uidendum est an aliqua aliarum praemissarum ..." et caetera, hoc intelligitur si sint plures praemissae quam duae, sed si sint duae tantum, tunc videndum est an alia praemissa ... et caetera.
SDD 7.6.11
Paralogismi etiam fallaciae secundum plures interrogationes ut unam soluuntur considerando in qua specie interrogationis unius vel interrogationis plures sit interrogatio opponentis, et secundum exigentiam talis interrogationis respondendo aut una responsione aut pluribus, et hoc aut affirmando aut negando. Et si argumentum opponentis non concludat de illa specie interrogationis unius aut plures de qua responsum est, sed de alia species, hoc est manifestandum, et erit argumentum solutum.
Consideratis quae de ista fallacia dicta sunt prius, totum quod hic dicitur est manifestum.
Haec ergo dicta de fallaciis sufficiant pro iunioribus.


Notes