Authors/Campsall/QSLA/Q12

From The Logic Museum
< Authors‎ | Campsall‎ | QSLA
Jump to navigationJump to search


Latin English
[197]
questio duodecima
ACCIDIT AUTEM QUANDOQUE ALTERA PROPOSITIO NECESSARIA[1]
{Q}uaeratur: utrum, maiore de necessario, et minore de inesse, sequatur conclusio de necessario in prima figura?
I
12.01 Quod non videtur quia, non sequitur: 'de necessitate, omne quod contingit esse "hominem" est hoc, vel illud, et sic de singulis', demonstrando omnia supposita 'hominis' quae unquam erunt; 'et hoc est illud quod contingit esse "hominem"; igitur, de necessitate est hoc, vel illud, et sic de singulis', quia praemissae sunt verae, et conclusio falsa, demonstrato in subiecto conclusionis uno tali quod potest esse, et non esse, 'homo'.
12.02 Dicitur huic quod maior de necessario distinguenda est secundum compositionem et divisionem, et similiter, conclusio. Si capiatur in sensu composito, tunc non valet discursus, nisi minor sit de inesse simpliciter; in sensu diviso, conceditur quod valeat in prima figura in omnibus terminis, sive minor sit de inesse ut nunc, sive de inesse simpliciter. Et ad istam instantiam dicitur quod maior est falsa in sensu diviso.
12.03 Contra istud: arguitur sic: ostendo quod, maiore de necessario, et minore de inesse ut nunc, non sequitur conclusio de necessario, quia ex veris sequeretur falsum arguendo sic: 'de necessitate, omne quod est Socrates albus, vel Plato albus, de necessitate, est alterum istorum', demonstratis in praedicato quae disiunguntur in subiecto; 'et Socrates est Socrates albus, vel Plato albus; igitur, de necessitate, est alterum istorum'. Conclusio est falsa, et tamen, praemissae verae, igitur, et cetera.
12.04 Praeterea, adhuc ex veris sequeretur falsum arguendo sic: 'omne quod contingit esse alterum istorum, de necessitate, est aliquid quod contingit esse alterum istorum; "Socrates albus" est id quod contingit esse alterum istorum; igitur, de necessitate, est id quod contingit esse alterum istorum'; praemissae sunt verae demonstratis Socrate et Platone utrobique, et conclusio est falsa.
12.05 Praeterea, adhuc ex veris sequeretur falsum arguendo sic: 'quod[198] libet istorum, "quod erit necessarium, de necessitate, erit verum", et "te fuisse romae", est alterum istorum quod erit necessarium; igitur, de necessitate, erit verum' — ubi praemissae sunt verae, et conclusio est falsa.
12.06 Contra responsionem ad rationem arguitur sic: quaelibet singularis huius est vera, quia illud (100 vb) suppositum pro quo ista universalis debet falsificari, aut est alterum istorum, aut est id quod non est aliquod istorum. Si sit aliquod istorum, igitur pro illo non falsificatur, quia quodlibet tale, de necessitate, est aliquod istorum; si sit id quod non est aliquod istorum, igitur de eo non verificatur subiectum, quia pro nullo tali supponit subiectum, quia subiectum non supponit pro aliquo de quo verum est dicere quod non est aliquod istorum.
12.07 Ad primum istorum dicitur negando istam maiorem: 'omne quod est Socrates albus, vel Plato albus, et cetera'; Contra istud: per sic dicentes, ista sequitur ex vero, arguendo sic: 'quodlibet istorum, de necessitate, est aliquod istorum; "Socrates albus", vel "Plato albus", est aliquod istorum; igitur, de necessitate, est aliquod istorum'. Praemissae sunt verae, igitur conclusio, et discursus patet, quia in omnibus terminis, maiore de necessario, et minore de inesse, sequitur conclusio de necessario.
12.08 Si dicatur huic negando maiorem propositionem. Contra istud: 'quodlibet quod est de numero aliquorum, de necessitate, est de numero istorum, igitur, si aliquid sit de numero istorum, de necessitate, est de numero istorum; cum, igitur, quodlibet istorum sit de numero istorum, quodlibet istorum, de necessitate, est de numero istorum'. Prima propositio patet, quia, si aliquid numeretur inter aliqua, impossibile est, quin semper numeretur inter illa.
12.09 Praeterea, 'quaelibet singularis huius est necessaria; quodlibet istorum est aliquod istorum; igitur, quaelibet singularis est vera, si sibi addatur modus necessitatis, et hoc in sensu diviso', quia ad eius veritatem sufficit quod res significata per subiectum necessario sit sub forma praedicati.
12.10 Ideo dicitur aliter concedendo istam conclusionem quod 'Socrates, de necessitate, est aliquod istorum'; Contra istud: igitur, Socrates necessario est sub forma huius praedicati, et ultra, igitur, eisdem demonstratis, Socrate non existente, haec erit vera: 'Socrates est de numero istorum', et ista: 'Socrate non existente, haec erit vera: "Socrates est Socrates albus,vel Plato albus"'.
12.11 Praeterea, demonstratis Socrate albo, et Platone albo, ista convertuntur: 'Socrates albus, vel Plato albus' et 'aliquod de numero istorum', quia haec est necessaria: 'quodlibet istorum est Socrates albus, vel Plato albus', et similiter haec: 'quodlibet quod est Socrates albus, vel Plato albus, [199] est aliquod istorum, igitur, quidquid necessario continetur sub uno, necessario continetur sub reliquo; si, igitur, Socrates, de necessitate est aliquod istorum, Socrates, de necessitate, est Socrates albus, vel Plato albus'.
12.12 Ad secundum dicitur quod discursus est bonus, sed minor propositio est falsa. Contra istud: 'aliquid est id quod contingit esse alterum istorum; et nihil aliud a Socrate albo; igitur, Socrates albus est id quod contingit esse alterum istorum'. Praemissae verae, igitur conclusio. Si dicatur huic quod minor propositio est falsa. Contra istud: sua contradictoria habet quamlibet singularem impossibilem, quia, sit illud suppositum pro quo deberet verificari 'a', tunc haec est vera: '"a" est id quod contingit esse alterum istorum, ex qua sequitur quod "a" contingit esse alterum istorum'. sed istud est falsum, quodcumque sit 'a', quia, aut est suppositum per accidens huius communis, aut per se, aut suppositum penitus disparatum, quod non est aliquod istorum. Non primus modus, quia, per sic dicentes, si Socrates sit albus, haec est vera: 'Socrates albus, de necessitate est Socrates, vel Plato', et haec repugnat affirmative de contingenti. Nec potest certificari pro supposito per se, propter eandem rationem, quia, demonstrato supposito per se, haec est vera: 'hoc, de necessitate, est alterum istorum'. nec verificatur pro supposito disparato, quia illud non est alterum istorum, et quodlibet tale non contingit esse alterum istorum. Si dicatur aliter quod haec est falsa: 'aliquid est id quod contingit esse alterum istorum'. Contra istud: sua conversa habet aliquam singularem necessariam, quia pro quocumque supponat, subiectum suae conversae necessario continetur sub praedicato.
12.13 Ad tertium dicitur negando maiorem propositionem in sensu diviso; Contra istud: quaelibet singularis huius est vera quia de nulla vere dicitur subiectum, quin illud, de necessitate, erit verum, et similiter, si debeat falsificari pro aliquo, haec erit pro ista: (101ra) 'tu fuisti romae', vel eius contradictio, et ultra, igitur infereret praedicatum de altero istorum cum modo necessitatis et, per consequens, de altero istorum esset verum dicere quod hoc est unum istorum quod erit necessarium, et ita, haec esset vera: 'ista propositio erit necessaria', cum, tamen, sit indeterminatum an erit vera.
12.14 Ideo, dicitur aliter quod, in sensu diviso, ista mixtio non valet, nisi minor sit de inesse simpliciter. Contra istud: tunc sequeretur quod equaliter esse mixtio bona quando maior est de inesse, et minor de necessario, sicut e contra, quia, si ad {b}onitatem istius mixtionis esset supponendum quod minor esset de inesse s{i}mpliciter, Aristoteles non posset instare in terminis contra mixtionem ubi maior est de inesse, et [200] minor de necessario,[2] quin, in eisdem terminis, posset instare contra mixtionem ubi maior est de necessario, et minor de inesse. Cuius probatio est quia, contra illam mixtionem non potest instare, nisi ubi maior de inesse est de inesse ut nunc. Quia, si maior erat de inesse simpliciter, impossibile est praemissas esse veras sine conclusione. Cuius probatio est quia, si maior est de inesse simpliciter, est necessaria, igitur, quidquid necessario continetur sub subiecto,[3] necessario continetur sub praedicato. Similiter, Aristoteles, per terminos suos, equaliter improbaret mixtionem necessarii et inesse, ubi maior est de necessario, et minor de inesse, sicut e contra, quia instat in istis terminis: 'movens', 'animal', 'homo',[4] quia non sequitur: 'omne animal movetur, de necessitate; omnis homo est animal; igitur, de necessitate, omnis homo movetur', et per eosdem terminos, contingit instare contra aliam mixtionem arguendo sic: 'omnis homo, de necessitate, est animal; et aliquod quod movetur est homo; igitur, aliquod quod movetur, de necessitate, est animal'. Et in omnibus terminis ubi Aristoteles potest instare contra unam mixtionem, potest instare contra aliam. Si requiratur quod minor sit de inesse ut nunc, Igitur videtur quod ista mixtio debeat valere in omnibus terminis, et similiter, si Aristoteles neget unam mixtionem, et concedat aliam, quod unum in aliquibus terminis teneat ubi reliquum deficit, sed in omnibus terminis ubi maior est de inesse simpliciter, cum minore de necessario, sequitur conclusio de necessario, quia non possit inveniri termini ubi praemissae sunt verae et conclusio falsa; igitur, oportet alia mixtio, ubi maior est de necessario, et minor de inesse, sequatur conclusio de necessario, ubi minor est de inesse ut nunc.
12.15 Praeterea, sequeretur quod universalis affirmativa de necessario non infereret sua singularia per dici de omni, nisi ubi medium necessario predicaretur de quolibet eius supposito et, per consequens, ista consequentia non valet: 'omnis homo, de necessitate, est homo, igitur Socrates, de necessitate, est homo', quia istud medium est de inesse ut nunc: 'Socrates est homo'. Similiter, non sequeretur: 'omnis homo, de necessitate, est asinus; Socrates albus est homo; igitur, de necessitate, est asinus', quia minor est de inesse ut nunc.
12.16 Praeterea, si minor sit de inesse ut nunc, non videtur consequentiam deficere, nisi esset fallacia accidentis. Si istud non est verum, quia non est variatio medii, tum propter hoc, quod sequitur conclusio de inesse ut nunc, sine variatione termini, tum propter hoc, quod hic non est aliqua [201] variatio: 'omnis homo albus est homo', et: 'omnis homo, de necessitate, est homo albus', quia istae duae necessario inferunt conclusionem de necessario.
12.17 Praeterea, ubicumque est fallacia accidentis propter variationem, oportet quod ista variatio sit ante conclusionem, igitur, sic dicto: 'omnis homo, de necessitate, est animal', 'homo albus est homo', esse variatio in subiecto termino, et ita, sive concluderetur conclusio de inesse, sive conclusio de necessario, conclusio semper includeret variationem in praemissis, quae causaret fallaciam accidentis. (101rb).
12.18 Praeterea, ubi est fallacia accidentis, non potest esse consequentia necessaria quia, per Aristotelem, secundo elencorum[5] fallacia accidentis maxime portat contra illationem, igitur, hic non est fallacia accidentis: 'omnis homo, de necessitate, est homo albus; et homo albus est homo; igitur, de necessitate, est homo albus', quia impossibile est praemissas esse veras sine conclusione.
12.19 Similiter, sequeretur quod, in aliquo discursu, nunc esset fallacia accidentis, et statim postea, erit sillogismus bonus, nam, Socrate albo existente, hic est fallacia accidentis, per responsionem: 'omnis homo, de necessitale, est animal; Socrates albus est homo; igitur, Socrates albus, de necessitate, est animal', et tamen, Socrate corrupto, iste discursus est necessarius, quia impossibile est praemissas esse veras, sine conclusione, quia tunc minor erit impossibilis. Et ex eodem sequitur quod in aliquo discursu aliquando sit fallacia accidentis, et statim post hoc, sillogismus bonus quia, quando illa minor dein [?] erit impossibilis, tunc arguitur ex maiore de necessario, et minore de inesse simpliciter et, per consequens, est sillogismus bonus, et prius non valuit quando eadem minor fuit de inesse ut nunc.
II
12.20 Aliud principale; non sequitur: 'de necessitate, omnis homo fuit; et Socrates est homo; igitur, Socrates, de necessitate, fuit', quia praemissae sunt verae et conclusio falsa, quia sequitur: 'Socrates, de necessitate, fuit, igitur semper fuit' quia modus necessitatis significat perpetuam inhaerenciam praedicati ad subiectum. Dicitur huic quod ista conclusio est vera, utroque sensu, supposito quod Socrates aliquando fuit, Ad probationem: negatur ista consequentia: 'Socrates, de necessitate, fuit, igitur semper fuit'; Contra istud: dato isto, tunc ista consequentia non valeret: 'hoc, de necessitate, erit, igitur hoc semper erit', quia quaero, in illa de praeterito, [202] et de futuro, aut ampleretur verbum ad copulandum pro quolibet preterito, et futuro, aut ad eius veritatem sufficit quod praedicatum pro aliquo uno instanti necessario infuit, vel inerit, subiecto? Si primo modo, habeturpropositum; si secundo modo, tunc ista starent simul, quod 'hoc, de necessitate, erit', et: 'possibile est hoc non fore'
12.21 Praeterea, ista starent simul: 'Socrates, de necessitate, fuit' et: 'Socrates potuit non fuisse', et ista, ut videtur, contradictio quod stent simul, patet quia, antequam Socrates habuit esse, potuit non fuisse, igitur, aliquando potuit non fuisse. Et assumptum patet, quia huic negative de possibili contradicit aliqua de necessario in eisdem terminis, et non alia quam hoc: 'Socrates, de necessitate, fuit, igitur, et cetera'.
12.22 Praeterea, si non sequatur: 'de necessitate, fuit, igitur semper fuit', oppositum stabit, ex quo sequitur quod aliquo instanti non fuit, et ultra, igitur, aliquo instanti,nunquam fuit. Sed ista repugnat huic, quod 'Socrates, de necessitate, fuit', quia sequitur in aliquo instanti, nunquam fuit, igitur, nunquam fuit.
12.23 Ad primum istorum dicitur negando istam consequentiam: 'hoc, de necessitate, erit, igitur hoc semper erit', quia ad veritatem antecedentis, sufficit quod aliquando necessario sit sub forma praedicati, et negatur consequentia ulterius. Contra istud: sequitur: 'hoc non semper erit, igitur aliquando non erit, et ultra, igitur aliquando potest non fore, et ultra, igitur potest non fore ' similiter sequitur: 'non semper erit, igitur non semper est, et ultra, igitur potest non esse, et ultra, igitur potest non fore'
12.24 Praeterea, si haec esset vera: 'hoc, de necessitate, erit' sequeretur quod contradictoria simul essent vera quia haec est vera: 'possibile est hoc non fore', nam quaero: an ista negativa ad sui veritatem requirat quod possibile sit hoc non fore in hoc, et in alio, et sic de singulis, vel sufficit quod possit non fore in aliquo tempore, hoc ulterio? Non primo modo, quia tunc ad veritatem huius: (101va) 'Socrates, de necessitate, erit', sufficeret quod haberet esse necessarium pro uno instanti; si secundo modo, detur propositum.
III
12.25 Aliud principale: non sequitur: 'nihil quod contingit esse impossibile est id quod, de necessitate, est impossibile; et "te sedere' est id quod contingit esse impossibile; igitur, de necessitate, non est id quod necesse est esse impossibile', quia praemissae sunt verae, et conclusio falsa. Similiter, non sequitur: 'omne necessarium de inesse erit necessarium; et alterum istorum erit necessarium; igitur, alterum istorum, de necessitate, erit necessarium', [203] quia praemissae sunt verae et conclusio falsa, demonstratis aliquibus de quibus determinatum est quod alterum erit necessarium, sicut istis: ' tu fuisti hic', 'tu non fuisti hic'.
12.26 Si dicatur ad primum istorum negando maiorem proposttionem, et ad secundum similiter. Contra istud: quaelibet singularis huius maioris est vera, quia ista consequentia est necessaria: 'si hoc sit id quod contingit esse necessarium, non est id quod, de necessitate, est impossibile' et, per consequens, si aliqua singularis huius esset falsa, de eo esset verum dicere 'quod est id quod contingit esse impossibile' et tamen, possibile est ipsum esse id quod, de necessitate est necessarium. Et ita medium illius consequentiae posset esse falsum.
12.27 Contra responsionem: Ad secundum: 'quaelibet singularis huius est vera, quia de nullo dicitur subiectum, quin necessario erit sub forma praedicati; igitur, et cetera'
IV
12.28 Praeterea, Aliud principale; si talis mixtio valeret, tunc valeret in primo primae, et, per consequens, ex contradictoria conclusionis, cum maiore, sequeretur contradictoria minoris in quarto secundae. Et ita, maiore universali affirmativa de necessario, et minore particulari negativa de possibili, sequeretur particularis negativa de inesse et, per consequens, ex universali affirmativa de necessario, cum negativa de contingenti utrumlibet, sequeretur eadem conclusio, quia negativa de contingenti utrumlibet antecedit ad negativam de possibili. Istam tamen mixtionem negat Aristoteles in secunda figura, mixtione contingentis et necessarii, quia, per ipsum, nunquam sequitur conclusio de inesse, nisi quando illa de necessario est universalis negativa.[6]
12.29 Ad oppositum est Aristoteles ponens istam mixtionem necessarii et inesse, quod, quando est maior de necessario, et minor de inesse, in prima figura, sequitur conclusio de necessario. Similiter, in tali mixtione, minor explicat habitudinem medii ad contenta; igitur, et cetera.[7]
12.30 Ad questionem: dicendum est quod mixtio necessarii et inesse duplex est in prima figura: quaedam est maiore de necessario, et minore de inesse, et quaedam e contra, maiore de inesse, et minore de necessario. Et primam concedit Aristoteles, respectu conclusionis de necessario, et secundam negat respectu eiusdem conclusionis. Circa quod advertendum est, primo, cum [204] prima minore de inesse valet ista mixtio, respectu conclusionis de necessario, et secundo, quare maiore de inesse, et minore de necessario, non sequiturconclusio de necessario, sicut e contra, quando maior est de necessario, etminor de inesse.
12.31 Pro[8] primo, sciendum quod propositio de inesse simpliciter est illa quae est necessaria, vel impossibilis; propositio de inesse ut nunc adhuc duplex est: quaedam de inesse ut nunc quae, non obstante quod sit contingenter vera, vel falsa, tamen, nullum suppositum unius extremi est variabile circa suppositum alterius, vel e contra, ipso existente, et hoc si termini sint communes, nec unum extremum est variabile circa reliquum, nec suppositum unius circa alterum extremum, sicut patet in istis exemplis: 'aliquis homo vivit', 'Socrates est homo', et 'Socrates est vivens'; nullum enim suppositum 'viventis' est variabile circa aliquod suppositum 'hominis ipso existente, nec aliquod suppositum 'hominis' circa 'Socratem', nec hoc 'vivens', demonstrato Socrate, est variabile circa 'Socratem', Socrate existente, quia semper, dum Socrates est, haec est vera: 'Socrates est hoc vivens '. Alia est propositio de inesse ut nunc, quae contingenter est vera, vel falsa, et cum hoc suppositum praedicati est variabile circa suppositum subiecti, ipso existente, sicut patet in hac: 'homo albus est homo', vel suppositum unius circa aliud (101vb) extremum, sicut in hac: 'Socrates albus est homo', vel unum suppositum circa reliquum, sicut patet in ista: 'Socrates albus est Socrates', quia, Socrate existente, 'homo albus' est variabile circa ipsum, quia aliquando, ipso existente, est haec vera: 'Socrates est Socrates albus', et aliquando falsa.
12.32 Accipiendo minorem de inesse simpliciter, si maior sit de necessario, semper sequitur conclusio de necessario, nisi sit propter aliquem defectum, propter quod impeditur uniformis de inesse, sicut variatio relativi, vei aliquis locus sophisticus. Si maior sit de inesse ut nunc, primo modo dicto, adhuc ista mixtio valet in omnibus terminis, nisi sit consimilis defectus. Et ideo istae mixtiones valent: 'omnem hominem necesse est esse animal'; 'aliquod naturale est homo'; igitur: 'aliquod naturale necesse est esse animal'. Similiter ista mixtio valet: 'omnem hominem necesse est esse animal; Socrates est homo; igitur, Socratem necesse est esse animal', quia, non obstante quod ista minor sit de inesse ut nunc, tamen, nullum suppositum praedicati est variabile circa Socratem, ipso existente, et talis de inesse ut nunc continetur sub propositione de inesse simpliciter, quam dicit Aristoteles ingredi mixtionem inesse et contingentis. Accipiendo, tamen, minorem de inesse ut nunc secundo modo dicto, non valet mixtio, et ideo [205] non sequitur: 'omnis homo, de necessitate, est animal; et homo albus est homo; igitur, homo albus, de necessitate, est animal'. Et huiusmodi propositio de inesse est proprie de inesse ut nunc, et talem propositionem de inesse ut nunc excludit Aristoteles a suis mixtionibus contingentis et inesse, vel necessarii et inesse, et ista quae dicta sunt habent solum inteliigi, accepta maiore de necessario.
12.33 Et similiter, conclusione in sensu diviso, quia, in sensu composito non est sillogismus regulatus, quia arguit per istam regulam: maior est necessaria, et minor vera, igitur conclusio est necessaria. Et ideo, consequentia potest esse bona, gratia terminorum ex maiore de necessario, in sensu composito, et minore de inesse respectu conclusionis de necessario, sed tamen, non est sillogistica, et tunc oportet minorem esse de inesse simpliciter.
12.34 Pro secundo, advertendum quod, quia tota virtus sillogismi implicite habetur in maiore, quae est {relatio } praedicati ad subiectum et ad contenta subiecti, et subiecti ad sua contenta; ideo, stante forma sillogismi in prima figura, non potest concludi sillogistice inhaerentia maioris ad minorem in conclusione quam significatur in maiore, quia consequentia sillogistica dependet ex ordine significationis praemissarum ad id quod significatur per conclusionem et, ideo, nunquam in sillogismo potest plus concedi quam id quod significatur in praemissis explicite, vel implicite; cum, igitur, in maiore de inesse, non significatur nisi simplex inhaerentia maioris ad supposita medii, et in conclusione de necessario significatur maior inhaerentia eiusdem maioris ad eadem supposita, ideo, plus concluditur in conclusione in tali discursu quam potest haberi ex significatione praemissarum, et ideo, Aristoteles, respiciens ad hanc formam sillogismi, negavit conclusionem de necessario sillogistice sequi ex quacumque maiore de inesse, et minore de necessario.
12.35 Consequentia, tamen, necessaria est in omnibus terminis ubi maior est de inesse simpliciter, vel de inesse ut nunc, primo modo, et in omnibus terminis ubi valet consequentia maiore de necessario, et minore de inesse, in omnibus illis valet consequentia maiore de inesse, et minore de necessario, non, tamen, ubicumque est consequentia sillogistica, maiore de necessario, et minore de inesse, est consequentia sillogistica, ubi est e contra, maiore de inesse, et minore de necessario. Hoc negavit Aristoteles, quia non improbavit consequentiam, ubi maior est de inesse, et minor de necessario, sed solum improbavit sillogismum, quia, secundum quod patet per instantias Aristotelis, nunquam improbavit istam mixtionem: maiore de inesse, et minore de necessario in aliquibus terminis, quin in eisdem potuit improbasse consequentiam, maiore de necessario, et minore de [206] inesse, quia istam mixtionem improbat in istis terminis: 'movens', 'animal', 'homo'[9], et ita, maior in istis terminis est de inesse (102ra) ut nunc, secundo modo. Et ideo, Aristoteles sillogismum improbat quando maior est de inesse, et minor de necessario, et non consequentiam. Unde hic est consequentia necessaria: 'omnes animal vivit, de necessitate; omnis homo est animal; igitur, de necessitate, omnis homo vivit'. Similiter hic: 'omne animal est Socrates, vel Plato; et Socrates, de necessitate, est animal; igitur, de necessitate, est Socrates, vel Plato'.
12.36 Ad rationem inquam, quae probavit quod maiore de necessario, et minore de inesse ut nunc sequatur conclusio de necessario, qualitercumque capiatur illa de inesse ut nunc, dicendum est ad primum: dicendum, sicut iam dicitur in positione, quod consequentia non valet quia, et si consequentia sit aeque necessaria, maiore de inesse, et minore de necessario, respectu conclusionis de necessario, sicut quando est e contra, non tamen, est aeque sillogistica et ideo, non obstante quod Aristoteles supponat quod minor non sit de inesse ut nunc, secundo modo, quando maior est de necessario, et minor de inesse ut nunc, ad hoc quod sequatur conclusio de necessario; et ita, in eisdem terminis, sequitur conclusio de necessario, quando maior est de inesse, et quando maior est de necessario, tamen, unam mixtionem potest Aristoteles improbare, quantum ad hoc, quod non est sillogistica in aliquibus terminis, et tamen, istam non quia, et si consequentia sit necessaria, maiore de inesse, et minore de necessario, respectu conclusionis de necessario, tamen hoc non est evidenter per significationem praemissarum, et hoc requiritur ad sillogismum bonum.
12.37 Per idem patet ad aliud, quod in eisdem terminis potest improbare consequentiam in uno sillogismo et in alio, et tamen, non formam sillogisticam quantumcumque maior sit de inesse simpliciter potest improbare mixtionem ex ipsa, et minore de necessario quia, ex praemissis sic dispositis, non potest haberi evidenter conclusio de necessario, sicut inferius patebit.
12.38 Ad aliud inquam: dicendum est quod Aristoteles non potuit evidenter instare contra istam mixtionem, ubi maior est de inesse, et minor de necessario, nisi accepta maiore de inesse ut nunc. Et ideo, instetit in terminis in quibus potuit, et in eisdem terminis, potuit instare contra aliam mixtionem, et hoc non est inconveniens, quia, sicut praedictum est, non improbat mixtionem maiore de inesse, et minore de necessario, quantum ad consequentiam, sed solum quantum ad formam sillogisticam.
12.39 Ad aliud inquam: Dicendum est quod, ex qualibet affirmativa de [207] necessario et negativa, si sit universalis, contingit decendere ad quamlibet suam singularem per medium de inesse ut nunc, quia in illa de inesse ut nunc praedicatur commune de suo supposito, et ita, sicut dictum est, ingreditur omnem mixtionem, sicut illa de inesse simpliciter.
12.40 Ad aliud inquam: dicendum est quod iste discursus potest concedi: 'omnis homo, de necessitate, est asinus; homo albus est homo', non obstante quod minor sit de inesse ut nunc, quia maior est impossibilis, et ideo potest concedi conclusionem sequi.
12.41 Ad aliud: dicendum est quod talis discursus impeditur propter fallaciam accidentis, Pro[10] quo intelligendum quod aliquando est fallacia accidentis ex variatione extremi, quantum ad diversas eius acceptiones, sicut patet in ista: 'homo est species, Socrates est homo', quia in prima accipitur medium pro intentione, et postea pro suppositis. Aliquando est fallacia accidentis propter insufficientem ydentitatem medii ad extrema, ita quod ista unitas non est sufficiens ad copulandum extrema; primo modo, non est hic fallacia accidentis: 'omnis homo, de necessitate, est animal, homo albus est homo', sed secundo modo, quia enim, medium est variabile circa quamlibet contentum sub minore, ipso existente; ideo non est sufficiens unitas ad concludendum extremum de extremo cum modo necessitatis, et huiusmodi defectus est assignandus in talibus: 'veniens cognoscitur', 'iste coriscus est veniens', quia medium partialiter est idem cum extremis, ideo non est sufficiens identitas in istis praemissis ad concludendum unum extremum de alio. Et ideo, sicut probat ratio, non est hic fallacia accidentis propter diversitatem alicuius termini, sed propter insufficientem identitatem medii ad (102rb) alterum extremorum,
12.42 Ad aliud; quod fallacia accidentis potest esse, non obstante quod sit consequentia necessaria, et si petatur contra elencum, quantum ad illationem, et hoc generaliter, tamen, hoc non oportet esse verum ubicumque est huiusmodi fallacia. Per idem patet ad aliud, quod et si haec deveniat impossibilis: 'Socrates est albus', tamen hic erit fallacia accidentis, quantum ad formam: 'omnis homo, de necessitate, est animal; Socrates albus est homo' quia ista stant simul: quod sit fallacia accidentis de forma, et tamen, quod sit consequentia necessaria.
Ad I
12.43 Ad primum principale: dicendum quod iste discursus est necessarius: 'omne quod contingit esse hominum, de necessitate, est iste, vel iste, et [208] sic de singulis', et quocumque demonstrato, si minor sit vera, conclusio est vera quia, per positum, in praedicato denotantur omnia supposita 'hominis' quae unquam erunt, et ideo, si in minore propositione capiatur sub, aliquid quod non est de numero istorum, tunc minor propositio est falsa, et si capiatur aliquid quod est de numero istorum, tunc conclusio est vera, et ita querendum est ab opponente: quid demonstrat in subiecto minoris? et quidquid demonstretur, vel est minor neganda, vel conclusio concedenda.
Ad II
12.44 Ad secundum principale: dicendum est quod ista mixtio est bona: 'de necessitate, omnis homo fuit; et Socrates est homo', accepto subiecto maioris pro hiis quae sunt, et conclusio est vera, supposito quod Socrates fuit, et concedenda est haec 'quod Socrates semper fuit', et hoc in sensu diviso; sed in sensu composito, non sequitur ad hanc: 'Socrates, de necessitate, fuit'. Et quando dicitur quod haec est vera: 'Socrate potuit non fuisse', dicendum quod haec est distinguenda secundum compositionem et divisionem. In sensu composito est vera, quia tunc significatur quod haec potuit non fuisse vera, et illo sensu, non repugnat alteri de necessario. In sensu diviso est falsa, quia tunc significatur quod Socrates potuit non fuisse hoc quod fuit, et illud, et sic de singulis, et ita, ad ipsam sequitur quod Socrates potuit non fuisse se ipsum. Et quando quaeritur: 'quae est contradictoria huius?' dicendum est quod, quia modus in proposito accipitur sub verbo de praeterito, ideo sua contradictoria est danda, praeponenda negationem, nec habemus aliquam de necessario sibi contradicentem, quia non habemus modum de necessario ita variatum per diversa tempora, sicut habemus notam possibilitatis, sicut patet in istis: 'potest', 'potuit', 'poterit'.
12.45 Ad aliud inquam: dicendum est quod, supposito quod aliquid habebit determinatum eventum, ita quod nunc sit determinatum quod haec ent, haec est vera: 'hoc, de necessitate, erit', nec ad eius veritatem requiritur quod pro quolibet tempore futuro habeat esse, sed sufficit quod aliquod suppositum praedicati, pro aliquo tempore futuro necessario insit huic. Et quando dicitur quod tunc ista starent simul, quod hoc 'de necessitate, esse' et: 'aliquando non esse', dicendum est quod haec est distinguenda: 'hoc aliquando non erit' secundum compositionem et divisionem; in sensu compositionis stat cum alia, et in sensu diviso sibi repugnat.
12.46 Ad aliud, quod ista consequentia non valet: 'possibile est hoc non esse, igitur possibile est hoc non fore', et hoc in sensu diviso, quia pro aliquo negatur praedicatum consequentis et antecedentis, et ideo, in consequente potest negari idem a se, si subiectum contineatur sub praedicato, et in antecedente disparatum a disparato. In sensu tamen composito, aliquo demonstrato, puta, tali quod non habet determinatam causam ad haben[209] dum esse necessarium, potest concedi consequentia. Et alio sensu, non valet sicut non sequitur: 'hoc est possibile: "sol non oritur crastina die" igitur non orietur crastina die' quia antecedens est necessarium et consequens impossibile.
Ad III
12.47 Ad tertium principale: dicendum est quod discursus est bonus, te [?] conclusio est vera in sensu diviso, quocumque demonstrato, de quo vere praedicatur medium, quia de nullo vere dicitur mrdium, quin illud sit contingens, et de quolibet tali, in sensu diviso, verum est dicere quod, de necessitate, non est necessarium.
Ad IV
12.48 Ad aliud principale: dicendum est (102va) quod ista maior est falsa, demonstratis quae prius, 'quodlibet istorum quod erit necessarium, et cetera'. Nec est falsa propter falsitatem alicuius singularis, sed propter hoc quod medium non habet aliquod suppositum de quo determinate dicitur, et ideo, in talibus, potest concedi quod universalis est falsa, qualibet singulari existente falsa, vel potest dici, et melius, quod maior propositio est falsa pro qualibet eius singulari, quia subiectum non habet nisi duo supposita de quibus indeterminate dicitur, et de quolibet istorum falsum est dicere quod, de necessitate, ipsum erit futurum.

Notes

  1. 1 Lemma is Prior analytics I, 9; 30 a 15-17, ed. cit. p. 21, 11. 3-5.
  2. 2 Ibid. I, 9; 30a 15-27, ed. cit. p. 21, 11. 3-14.
  3. 3 Em. MS: praedicato.
  4. 4 Same passage as note 2 above.
  5. 5 Sophistic refutations 5 and 6, 166b 28-36 and 168a 34-35.
  6. 6 Prior analytics I, 10; 30b 7-9, ed. cit. p. 22, II. 3-5.
  7. 7 See passage from which the lemma of this question has been taken, note 1 above.
  8. 8 Bracket in margin has been developed into a caricatured, bearded face.
  9. 9 Prior analytics I, 9; 30a 29-30, ed. cit. p. 21, II. 16-17.
  10. 10 Drawing of a pointing hand in left margin.