Authors/Campsall/QSLA/Q20

From The Logic Museum
< Authors‎ | Campsall‎ | QSLA
Jump to navigationJump to search


Latin English
[301]
questio vicesima
{Q}uaeratur: utrum, maiore universali negativa de necessario, et minore de contingenti, sequatur duplex conclusio, contingentis, et inesse?
I
20.01 Quod non videtur quia, non sequitur: 'de necessitate, nullus homo est alterum istorum; et alterum istorum contingit esse hominem; igitur, alterum istorum non est alterum', quia praemissae sunt verae, demonstratis duobus futuris, sicut antichristo et alio tali, et consequens est impossibile, eisdem demonstratis.
20.02 Similiter, non sequitur conclusio de contingenti, quia non sequitur: 'de necessitate, nullus homo est antichristus; et antichristum contingit esse hominem; igitur, antichristum contingit esse antichristum', quia conclusio est impossibilis et praemissae verae.
20.03 Dicitur huic quod, quando maior est de necessario, si subiectum accipiatur pro hiis quae possunt esse, vel pro hiis quae contingunt, tunc, ex ipsa et minore de contingenti, sequitur duplex conclusio. Si tamen, praedicatum capiatur pro hiis quae sunt, discursus non valet, quia subiectum maioris stat pro suppositis quae sunt, et praedicatum minoris appellat suam formam, et ideo, praemissae sunt verae, et conclusio falsa. Et per hoc respondetur ad instantia adductas, quod discursus non valet quia subiectum maioris utrobique stat pro hiis quae sunt. Contra istud arguitur: si ex maiore de inesse, et minore de contingenti, sequitur conclusio de possibili, igitur ex opposito conclusionis, cum minore, sequitur oppositum maioiis, et in illa de possibili, subiectum potest accipi pro hiis quae sunt, igitur in sua contradictoria accipietur pro eisdem; igitur, et cetera.
20.04 Praeterea, per istam responsionem, maiore affirmativa de necessario, et minore de contingenti, equaliter sequeretur duplex conclusio, sicut quando maior est universalis negativa de necessario, quia impossibile esset praemissas esse veras sine conciusione, quia iste discursus est necessarius; 'omne quod contingit esse "b", de necessitate est "a"; et 'c' contingit esse "b"; igitur, "c" est "c"', quia, in maiore propositione fieret distributio pro ea quod accipitur sub in minore, ipsa existente vera — istud tamen, est contra processum Aristotelis.
20.05 Praeterea, talis mixtio esset regulata per dici de omni, vel de nullo, quia, si subiectum maioris acciperetur pio hiis quae contingiml, minor [302] propositio explicaret habitudinem medii ad contenta; consequens est falsum.
20.06 Praeterea, ex isto sequeretur quod semper, ubicumque ista mixtio esset bona, ex eisdem praemissis, sequeretur conclusio de necessario, et hoc per sillogismum regulatum, quia, si in ista mixtione, semper medium acciperetur pro hiis quae contingunt, tunc minor propositio explicaret habitudinem medii ad contenta, et ita esset sillogismus regulatus ad conclusionem consimilis inhaerentiae, cum maiori propositione, sicut, si argueretur sic: 'omne quod contingit esse "b", de necessitate, non est "a"; "c" contingit esse "b"; igitur, "c", de necessitate, non est "a"', et ita, in ista mixtione, non solum sequeretur conclusio duplex, immo sequeretur conclusio triplex; una de contingenti, alia de inesse, tertia de necessario.
20.07 Si dicatur aliter, quod ista mixtio (116vb) est bona, respectu conclusionis de inesse, secundum quod intelligit Aristoteles, et hic solum est vera: 'minor extremitas respicit maiorem extremitatem contingenter vel necessario, et in illis semper valet talis mixtio'. Contra istud: ostendo quod equaliter demonstrat valere in aliis terminis, sicut in istis, quia iste est modus probandi Aristotelis istam mixtionem, quia, ex opposito conclusionis, cum conversa maioris, sequitur repugnans minori; ubicumque; igitur, ex opposito conclusionis, et conversa maioris, sequitur repugnans minori, ibi valet ista mixtio. Sed in omnibus terminis talis discursus valet ex opposito, quia, per sic dicentes, semper, maiore universali negativa de necessario, et minori de inesse, sequitur conclusio negativa de necessario; igitur, et cetera.
20.08 Similiter, ex maiore de necessario, et minore de inesse, sequitur conclusio de necessario, ubi quodlibet extremum respicit aliud contingenter solum, igitur, in illis terminis, ex opposito conclusionis, cum maiore, sequitur oppositum minoris in eisdem terminis. Et in tali discursu arguitur ex maiore de necessario, et minore de possibili, ad conclusionem de inesse, sed illa de contingenti antecedit ad illam de possibili in eisdem terminis; igitur, ubicumque ex maiore de necessaiio, et minore de inesse, sequitur conclusio de necessario, ibi, ex eadem de necessario, et altera de contingenti, sequitur conclusio de inesse.
20.09 Praeterea, per istam responsionem, ubicumque ex negativa de necessario, et minore de contingenti, sequeretur conclusio de inesse, ibidem, ex maiore affirmativa de necessario, et eadem minore de contingenti, sequeretur conclusio de inesse, et ita, sicut una mixtio valeret, ut et alia – quod est consequentia Aristotelis.[1] Assumptum patet, quia in omnibus [303] terminis ubi alterum extremum respicit aliud necessario, vel impossibiliter, sequitur conclusio de necessario ex maiore affirmativa de necessario, et minore de inesse; igitur, in eisdem, ex opposito conclusionis, cum maiore, sequitur oppositum minoris, et ultra, cum illa de contingenti antecedit ad oppositum conclusionis, et quod sequitur ex consequente cum aliquo, sequitur ex suo antecedente cum eodem; igitur, ex affirmativa de necessario, et minore de contingenti, sequeretur conclusio de inesse, ubicumque talis mixtio valeret negative.
II
20.10 Aliud principale: si talis mixtio valeret, adhuc ex veris sequeretur falsum, arguendo sic: 'de necessitate, nullum currens est asinus; contingit asinum esse currentem; igitur, asinus non est asinus'. Praemissae sunt verae, posito quod nihil currat nisi homo, quia tunc, quaelibet singularis maioris est vera, et conclusio est impossibilis.
III
20.11 Similiter, non sequitur: 'de necessitate, nullum verum est "te sedere"; et "te sedere" contingit esse verum; igitur, "te sedere" non est "te sedere"'.
IV
20.12 Praeterea, eadem ratione, maiore affirmativa de necessario, et minore de contingenti, sequeretur conclusio de inesse, quia, per Aristotelem, mixtione contingentis et inesse in teicia figura, ex maiore universali negativa de inesse, et minore de contingenti, sequitur conclusio negativa de possibili,[2] et ista mixtio potest probari ex opposito. Sed, arguendo ex opposito conclusionis, cum minore, est mixtio necessarii et contingentis, ubi maior est affirmativa de necessario et minor de contingenti in prima figura, respectu conclusionis de inesse; igitur, et cetera. Et, per consequens, aeque evidenter probari potest ista mixtio necessarii et contingentis quando maior est affirmativa de necessario, sicut quando est negativa de necessario.
20.13 Ad oppositum est Aristoteles, mixtione necessarii et contingentis, quia in principio, inter veras quas proponit circa mixtionem necessarii et contingentis, una est haec: quod, in quacumque figura, universalis negativa fuerit de necessario, et altera de contingenti, non solum sequitur conclusio eius quod est contingere, sed eius quod est inesse,[3] hoc est, non solum [304] sequitur conclusio de contingenti, sed de inesse. Sed, quando, affirmativa est de necessario, tunc solum sequitur conclusio de contingenti.
20.14 Ad questionem: dicendum quod, acceptis praemissis in ista mixtione in sensu diviso, ista (117ra) mixtio ubique valet in triminis; in sensu composito, non valet, quia arguitur per istam regulam: maior est necessaria, et minor contingens, igitur conclusio est vera. Et iste modus arguendi non valet, quia haec est necessaria: 'omnis homo est animal', et haec est contingens: 'antichristus est homo', et tamen, haec est falsa: 'antichristus est animal'.
20.15 Circa quod advertendum quod, in ista mixtione, oportet praedicatum minoris accipi pro hiis quae sunt, quia aliter esset variatio termini in maiore et minore, quia in maiore de necessario, accipitur subiectum tantum pro hiis quae sunt, quia non potest haberi aliam acceptionem, sicut ostensum est, quia tunc esset sillogismus regulatus ex maiore de necessario, et minore de contingenti. Ideo, in praedicato minoris, terminus accipitur eodem modo, et quando sic est, tunc affirmativa de contingenti antecedit ad suam de inesse, nisi sit aliqua determinatio impediens, a parte compositionis, et quia maiore de necessario, et minore de inesse, sequitur conclusio de inesse, ideo, ex eadem maiore, cum illa de contingenti, sequitur eadem oonclusio.
20.16 Et ideo, in sensu diviso, concedendum est quod in omnibus terminis equaliter sequitur conclusio de inesse, quando maior est affirmativa de necessario, et minor de contingenti, sicut quando maior est negativa de necessario, quia maior de contingenti antecedit ad suam de inesse.
20.17 Ad illud in oppositum: respondendum est quod Aristoteles videtur concedere istam mixtionem, respectu conclusionis de inesse quando negativa est de necessario, et eam negaret quando affirmativa est de necessario, dicendum quod, pro tanto Aristoteles concedit unam et negat aliam, quia unam potest perficere per conversionem maioris et aliam non, quia, quando maior est negativa de necessario in prima figura, potest probare mixtionem ex opposito conclusionis et conversa maioris, inferendo repugnans minori in eadem figura. Et isto modo non potest probare mixtionem istam quando maior est affirmativa de necessario, quia illa affirmativa non convertitur simpliciter in universalem, sicut universalis negativa de necessario. Et ideo, istam mixtionem non negavit, quin sit necessaria, sed pro tanto quod non potest aeque evidenter probari sicut mixtio negativa, et ideo eam negat quantum ad evidentiam, non quantum ad necessitatem.
[305]
Ad I
20.18 Ad primam rationem principalem: patet per praedicta, quod iste discursus valet: 'nullus homo, de necessitate, est alterum; contingit alterum istorum esse hominem', quia, secundum quod mixtio debet valere, praedicatum minoris accipitur pro hiis quae sunt, et isto modo, maior et minor repugnant, quia, stante veritate maioris, conversa minoris habet quamlibet singularem falsam.
Ad II et III
20.19 Per idem patet ad instantias sequentes, quod ista repugnant: 'de necessitate, nullum currens est asinus' et 'asinum contingit esse currentem', quia, accepto praedicato minoris pro hiis quae sunt, si maior sit vera, minor est falsa, quia, si maior sit vera, conversa minoris habet quamlibet singularem falsam.
Ad IV
20.20 Per idem patet ad instantiam sequentem,
20.21 {P}ro mixtione necessarii et inesse, secundum praedicta, est regula haec: quod, supposita conversione propositionum modalium, semper in prima figura, maiore de necessario negativa, et minore de inesse, sequitur conclusio de necessario, quaecumque sit illa de inesse, sive de inesse ut nunc, sive de inesse simpliciter. Si sit affirmativa de necessario, semper cum minore de inesse sequitur conclusio de necessario, nisi sit talis de inesse ut nunc secundo modo dicta, sicut est ista: 'Socrates est homo albus; et homo albus est homo', vel talis de inesse quae nunc est necessaria, vel inpossibilis, et aliquando fuit huius de inesse ut nunc; ideo, iste sillogismus valet: 'omnis homo, de necessitate, est animal; Socrates est homo; igitur, Socrates, de necessitate, animal'. Et conclusio (117rb) est vera, sed iste non valet; 'omnis homo, de necessitate, est animal; Socrates albus est homo; igitur, Socrates albus, de necessitate, est animal'.
20.22 Pro[4] mixtione contingentis et inesse, advertendum quod illa mixtio duplex est: aliquando est regulata, puta, quando maior est de contingenti, et minor de inesse, et tunc semper sequitur conclusio de contingenti utrumlibet, nisi accipiatur talis de inesse ut nunc, quae impedit mixtionem, sicut praedictum est, quia non sequitur: 'Socratem contingit esse Socratem album; et Socrates albus est Socrates; igitur, Socratem album contingit esse [306] Socratem album'. Aliquando maior est de inesse, et minor de contingenti, et tunc est mixtio utilis tantum, et non perfecta, et illa duplex est: aliquando maior de inesse est negativa, et aliquando affirmativa. Quando est negativa, solum sequitur conclusio negativa de possibili, et nunquam conclusio de contingenti, sicut probat Aristoteles in illa mixtione per instantiam in istis terminis: 'intelligens', 'corvus', 'homo', et medius terminus est 'intelligens'.[5] Et si maior sit affirmativa de inesse, aut est de inesse, sicut praedeterminatum est, quod non impedit aliquam mixtionem, ita quod sit de inesse simpliciter, vel de inesse ut nunc primo modo, et tunc, semper sequitur conclusio de contingenti utrumlibet. Si sit de inesse ut nunc secundo modo, sicut haec est de inesse ut nunc: 'Socrates est homo albus', tunc solum sequitur conclusio affirmativa de possibili, et non de contingenti utrumlibet, quod probat Aristoteles per instantiam in istis terminis: 'movens', 'animal', 'homo', et medius terminus est 'movens'.[6]
20.23 Pro[7] mixtione necessarii et contingentis, advertendum est, sicut immediate superius dictum est quod semper, quando maior est de necessario, et minor de contingenti, sequitur conclusio duplex: de inesse, et de contingenti, sive illa de necessario fuerit affirmativa, sive negativa, et quod pro tanto Aristoteles unam negat, et aliam concedit, quia, quando maior de necessario est affirmativa, non potest illa evidenter probari quod conclusio de inesse sequatur, sicut quando maior est negativa, quia quando maior est negativa, potest probari ex opposito conclusionis, cum conversa maioris, et non quando maior est affirmativa de necessario. Et illi modi arguendi, qui dicti sunt in istis mixtionibus, omnes intelligendi sunt, accepta propositione modali in sensu diviso, et non in sensu composito, quia ex illis non arguit Aristoteles, eo quod tunc, nullus discursus in talibus esset regulatus.

Notes

  1. 1 Prior analytics I, 16; 35b 23-28, ed. cit. p. 36, 11. 8-14.
  2. 2 Ibid. I, 21; 39b 7-11, ed. cit. p. 47, ll. 3-7.
  3. 3 Ibid. I, 19; 38a 13-16, ed. cit. p. 43, ll. 4-7.
  4. 4 Bracket in margin developed into caricatured profile.
  5. 5 Prior analytics I, 15; 34b 31-37, ed. cit. p. 33, 11. 19-24.
  6. 6 Ibid. I, 15; 34b 14-18; ed. cit. p. 33, 11. 3-9.
  7. 7 Bracket in margin developed into caricatured profile.