Authors/Campsall/QSLA/Q19

From The Logic Museum
< Authors‎ | Campsall‎ | QSLA
Jump to navigationJump to search


Latin English
[293]
{questio undevicesima}
{Q}uaeratur: utrum illa de contingenti antecedat ad suam de inesse?
{argumenta minus principalia}
19.01 Quod sic videtur quia sequitur: 'possibile est Socratem esse hominem, igitur Socrates est homo', quia oppositum consequentis non stat. Cuius probatio est quia sequitur: 'possibile est Socratem erit hominem, igitur possibile est Socratem esse hominen' et: 'iste est Socrates', sed ista repugnant quod 'nullus homo sit Socrates' et tamen, quod 'possibile sit Socratem esse hominem et: 'iste sit Socrates'. Dicitur huic negando consequentiam quia, sicut prius dicitur, antecedens significat quod possibile sit Socratem esse sub forma praedicati.
19.02 Ad probationem: dicitur negando istam consequentiam: 'possibile est Socratem (115va) esse hominem, igitur possibile est Socratem esse hominem' et: 'iste est Socrates', et hoc, facta relatione ad praedicatum. Contra istud: antecedens infert utramque partem consequentis, quia infert se ipsam, et similiter, secundam partem; igitur, et cetera. Assumptum patet quia ista non stant simul: 'possibile est Socratem esse animal' et: 'illud animal non est Socrates' quia sequitur: 'si illud animal non est Socrates, igitur, de necessitate, non est Socrates' quia, per sic dicentes, si aliquid non est Socrates, illud de necessitate non est Socrates; sed ista repugnant, quod 'possibile sit Socratem esse animal', et tamen, quod 'illud animal, de necessitate, non est Socrates'.
19.03 Praeterea, 'si Socratem contingat esse animal; et illud animal non est Socrates; igitur, est animal aliud a Socrate, et ultra; igitur, contingit Socratem esse aliud a Socrate'. Consequens falsum; consequentia patet, quia ex consequente ad primam partem copulative, cum alia parte, sequitur idem. Cuius probatio est quia, prima pars in sensu diviso convertitur in unam de possibili, cuius subiectum accipitur pro hiis quae possunt esse; nunc sequitur quod potest esse animal contmgit esse Socratem, et illud est aliud a Socrate, igitur Socrates potest esse aliud a Socrate.
19.04 Similiter, potest argui ex maiore de contingente, et minore de necessario sic: 'quod contingit esse animal contingit esse Socratem; et illud, de necessitate, non est Socrates; igitur, illud quod non est Socrates, contingit esse Socratem'. Consequens est impossibile, quia, per sic dicentes, nihil contingit esse Socratem. Nec valet dicere quod non est discursus sillogisticus, quia non concluditur ex predictis, quia, respectur eiusdem [294] conclusionis, potest argui ex consequente ad minorem, et eadem minore sit quod 'contingit esse animal, contingit esse Socratem, et illud de necessitate est illud quod non est Socrates; igitur illud, quod non est Socrates, potest esse Socrates'. Iste discursus patet, quia in tertia figura, maiore de contingenti, et minore de necessario, aliqua conclusio sequetur in sensu diviso, et sive sit de contingenti, sive de possibili, habetur propositum. Et ad assumptum patet, quia ista consequentia est necessaria: 'illud, de necessitate, non est Socrates, igitur, de necessitate, est illud quod non est Socrates'.
19.05 Si dicatur quod ista consequentia non valet: 'contingit Socratem esse animal; et illud non est Socrates; igitur, quod contingit esse animal contingit esse Socratem' — et illud non est Socrates, propter variationem secundae partis, quia non est eadem secunda pars in antecedente et in consequente. Istud non valet quia relativum in secunda parte refert idem in antecedente et in consequente, et pro eisdem supponit precise, quia nisi 'anima' in praedicato antecedentis appellaret eadem supposita pro quibus accipitur in subiecto consequentis sub hac acceptione 'quod contingit', non converteretur in illam sub illa acceptione, quia, si pro aliis suppositis staret in una quam in alia, una istarum posset verificari absque alia.
19.06 Aliud principale: Aristoteles, mixtione inesse et contingentis, probat quod, maiore inesse, et minore de contingenti, sequatur conclusio de possibili,[1] quia, ex opposito conclusionis, cum illa de inesse minoris, sequitur oppositum maioris, sed iste modus probandi in nullo valeret, nisi minor propositio de contingenti antecederet ad suam de inesse, quia, si non antecederet ad ipsam, argueretur per istam regulam, quia, ex opposito conclusionis et una propositione disparata, sequitur una conclusio, ideo ex opposito illius, cum alia propositione penitus disparata sequeretur oppositum alterius.
19.07 Similiter, iste modus probandi non possit aliquo modo valere, nisi, ut videtur, per istam regulam: quod sequitur ad consequens cum aliquo, sequitur ad suum antecedens cum eodem, quia iste modus arguendi non patest valere, nisi propter aliquam habitudinem inter illam de contingenti et suam de inesse, et si hoc sit verum, illa de inesse sequitur ad illam de contingenti ubicumque talis mixtio probari potest.
19.08 Praeterea, si iste modus probandi valeat, ita quod ista conclusio sit bona: ex opposita conclusionis, quae est de necessario, etde inesse minoris sequitur oppositum maioris, igitur mixtio valet ex maiore de inesse et minore de contingenti, tunc omne quod antecederet ad antecedens ante[295] cederet ad istud consequens. Sed sequitur ex maiore de inesse, et minore de inesse sequitur conclusio de possibili; igitur, de opposito conclusionis, quae est de necessario, et minore de inesse, sequitur oppositum maioris; igitur sequitur ex maiore (115vb) de inesse, et minore de inesse, sequitur conclusio de possibili; igitur, ex eadem maiore de inesse, et illa de contingenti eiusdem minoris, sequitur eadem conclusio de possibili. Sed iste modus arguendi non valeret, nisi minor de inesse sequeretur ad suam de contingenti; igitur, et cetera.
I
19.09 Ideo, dicitur aliter quod generaliter illa de contingenti in sensu diviso infert suam de inesse in eisdem terminis, quia aliter, sicut argutum est, modus probandi Aristotelis, mixtione contingentis et inesse, non valeret, quia nunquam posset probari quod illa mixtio est bona, quia ex opposito conclusionis, cum de inesse minoris, sequitur oppositum maioris, nisi minor de contingenti antecederet ad suam de inesse. Contra istud: arguitur multipliciter, dato quod sic ista consequentia esset bona: 'possibile te esse episcopum, igitur tu es episcopus'.
II
19.10 Similiter, sequeretur: 'possibile est antichristum fore, igitur antichristus erit', ubi tamen, antecedens est verum, et consequens indeterminate verum, et ita sequeretur quod antecedens esset verum, et suum consequens non est verum.
III
19.11 Praeterea, non sequitur: 'tu potes in "a" esse homo, igitur tu es in "a" homo', quia antecedens est verum, et consequens falsum, et sit 'a' aliquod instans futurum.
IV
19.12 Similiter, non sequitur: 'tu potes esse in tempore futuro, igitur tu es in tempore futuro', quia antecedens est verum, et consequens falsum.
V
19.13 Similiter, si illa de contingenti in sensu diviso antecederet ad suum actum, tunc ista consequentia esset bona: 'contingit Socratem non esse album, igitur Socrates non est albus', et tamen, antecedens est verum, Socrate existente albo, et consequens falsum, eodem posito.
[296]
VI
19.14 Similiter, si affirmativa de contingenti semper antecederet ad suam de inesse, tunc ad illam de contingenti, cuius alterum extremum accipitur pro hiis quae contingunt, infereret suam de inesse; cum, igitur, alia sit de inesse illius de contingenti, secundum quod extrema accipiuntur pro hiis quae sunt, et secundum quod accipiuntur pro hiis quae contingunt, sequeretur quod in illa de inesse, extrema acciperentur pro hiis quae contingunt, et illa maiore de inesse, et minore de contingenti, esset sillogismus regulatus, quod tamen, est contra Aristotelem in ista mixtione contingentis et inesse.[2]
VII
19.15 Praeterea, eadem ratione, quaelibet de praeterito et de futuro antecederet ad suam de inesse, et ita sequeretur: 'Socrates erit albus, igitur est albus', et: 'Socrates fuit homo, igitur est homo'.
19.16 Similiter, sequeretur quod ex omnibus de contingenti sequeretur conclusio de inesse, quia praemissae de contingenti antecedunt ad suas de inesse, ex quibus sequitur eadem conclusio, et quod sequitur ad consequentia, sequitur ad antecedentia eisdem.
19.17 Et similiter, altera de inesse, et altera de contingenti, sequeretur conclusio de inesse, et ita, per eamdem rationem, arguendo ex opposito conclusionis cum illa de inesse, sequeretur conclusio de necessario.
19.18 Similiter, quaelibet negativa de inesse infereret universalem negativam de necessario in eisdem terminis, quia, ex opposito sequitur oppositum, per responsionem.
19.19 Ad oppositum est Aristoteles, ut videtur, quia per ipsum, posito possibili inesse, falsum accidit, sed non impossibile;[3] sed nunquam accideret falsum propter eius positionem inesse, si illa de contingenti esset antecedens ad suam de inesse, quia tunc, illa de contingenti esse illa falsa, sicut sua de inesse.
19.20 Praeterea, si antecederet ad suam de inesse, tunc sequeretur quod, si aliquid possit esse aliquid, ipsum esset illud, et ita sequeretur: si aliquid posset esse album, illud esset album, et: si aliquod contingit esse verum, ipsum esset verum. Quae, tamen, non videbatur esse vera, quia tunc sequeretur quod, si 'te sedere' non esset verum, impossibile esset ipsum. Esse verum.
[297]
19.21 Ad questionem: dicendum quod illa de contingenti, vel de possibili, duplex est: quaedam, accepta in sensu composito, et quaedam in sensu diviso. in sensu composito, non valet consequentia, quia non sequitur: '"a" esse "b" est contingens, vel possibile, igitur "a" esse "b" est verum'. Si capiatur in sensu diviso, adhuc haec est multipliciter: aut enim, extrema capiuntur pro hiis quae sunt, aut pro (116ra) hiis quae contingunt, vel unum pro hiis quae sunt, et alterum pro hiis quae contingunt. Si pro hiis quae contingunt, consequentia non valet in sensu diviso ab illa de contingenti ad suam de inesse, quia, cum illa de inesse terminus non potest habere istam acceptionem 'quod potest', vel 'quod contingit', quia tunc, sicut argutum est ex maior de inesse, et minore de contingenti, vel possibili, esset sillogismus regulatus. Ideo, in illa de inesse quae correspondet tali de contingenti, oportet quod extrema accipiantur sub acceptione 'quod est', ita quod eadem propositio penitus de inesse correspondeat illi de contingenti, vel de possibili sub hac acceptione 'quod contingit', vel 'potest' esse, quae correspondet illi de contingenti, vel de possibili sub hac acceptione 'quod est'. Et quia talis de possibili, vel de contingenti, non antecedit ad talem de inesse in eisdem terminis, quia tunc, ex veris sequeretur falsum, arguendo sic: 'contingit Socratem esse album, igitur Socrates est albus', quia antecedens est verum in sensu diviso, accepto praedicato pro hiis quae contingunt, et hoc, Socrate existente nigro, et ista de inesse est falsa, eodem posito. Si capiatur extremum utrobique pro hiis quae sunt, is non sit determinatio addita propositioni, quae causat falsitatem in illa de inesse, tunc consequentia est bona. Et ideo, ex istis colligitur ista regula generalis: quod semper, ex affirmativa de possibili et contingenti, in sensu diviso, acceptis extremis pro hiis quae sunt, si non sit determinatio adverbialis a parte compositionis causans falsitatem in illa de inesse, sequitur affirmativa de inesse in eisdem terminis. Et in eisdem terminis, et eodem modo accepta regula: ex negativa de inesse sequitur negativa de necessario; tamen, ista regula non habet intelligi de negativa de possibili, quia illa nunquam antecedit ad suam de inesse, nisi sit gratia terminorum.
19.22 Ad rationes, quae[4] dicuntur contra istum modum dicendi, dicendum est per ordinem:
Ad I
19.23 Ad primum principale: dicendum est quod haec: 'possibile est te esse episcopum', in sensu diviso est ulterius distinguenda, exeo quod praedicatum potest accipi pro hiis quae sunt, vel pro hiis quae possunt esse. Si primo modo, [298] consequentia est bona ab illa ad istam de inesse ' tu es episcopus ', quia impossibile est antecedens esse verum sine consequente, quia per antecedens in illo sensu significatur quod tu potes esse aliquis episcopus qui nunc, et istud non potest esse verum, nisi modo sis episcopus. Si capiatur pro hiis quae possunt esse, tunc non antecedit ad suam de inesse, quia antecedens est verum, et consequens falsum, quia, secundum quod dictum est, eadem de inesse correspondet illi de possibili in una acceptione, et in altera, quia nihil est ponere aliquam talem de inesse quam removere modum qui facit propositionem modalem, et id quod remanet dicitur sua de inesse, vel propositio correspondens ei quod remanet, et ideo, eadem de inesse utrobique, quia in illa de inesse terminus non potest habere huiusmodi acceptiones 'quod potest' et 'quod contingit'.
Ad II
19.24 Ad aliud inquam: dicendum quod ista consequentia est bona in sensu diviso: 'possibile est antichristum fore, igitur antichristus erit'. Et antecedens est ita indeterminate verum, sicut consequens, et ideo, illa de possibili solum est determinate vera in sensu composito.
Ad III
19.25 Ad aliud inquam: dicendum est, sicut dicitur in positione, quod, si 'a' sit unum instans futurum, ista consequentia non valet: 'tu potes in "a" esse homo, igitur tu es in "a" homo', quia in ista de possibili, praeter notam possibilitatis, est alia determinatio compositionis quae causat falsitatem in illa de inesse, et in talibus, secundum quod dictum est, non tenet regula: quod consequentia sit bona ab illa de contingenti ad suam de inesse.
Ad IV
19.26 Ad aliud: patet per idem quod ista consequentia non valet: 'tu potes in tempore futuro esse homo, igitur tu es homo', quia praeter notam possibilitatis additur alia determinatio compositioni, et in illis, sicut dictum est, non tenet generaliter consequentia praedicta.
Ad V
19.27 Ad aliud: dicendum est (116rb) quod ista consequentia non valet: 'contingit Socratem non esse album, igitur Socrates non est albus', sed isto modo debet intelligi regula praedicta, quod negativa de contingenti utrumlibet, in sensu diviso, habet eandem de inesse; inquam debet poni, sicut affirmativa de contingenti in eisdem terminis, quia affirmativa et [299] negativa de contingenti convertuntur, et ideo, negativa de contingenti antecedit ad affirmativam de inesse, eo modo quo affirmativa de contingenti in eisdem terminis dicitur antecedere. Et ideo, consequentia est bona: 'contingit Socratem esse non album, igitur Socrates est albus', ita debet antecedere ad suam propriam de inesse.
Ad VI
19.28 Ad aliud: dicendum, per dictum in positione, quod illa de contingenti, cuius extremum accipitur pro hiis quae contingunt, non antecedit ad suam de inesse, quia non habet aliquam de inesse, nisi in qua extrema accipiuntur pro hiis quae sunt, quia non est aliqua alia, et inter talem de inesse, et talem de contingenti, non est aliqua habitudo, nisi sit gratia terminorum.
19.29 Et si arguatur contra praedicta sic, quod tunc probatio Aristotelis in ista mixtione non valeret, quia, ex maiore de inesse, et minore de contingenti, cuius subiectum accipitur pro hiis quae contingunt, sequitur conclusio de possibili, et tamen, per responsionem, talis mixtio non potest probari, arguendo ex opposito conclusionis, ponendo minorem de inesse, quia minor non debet poni inesse, eo quod illa non antecedit ad suam de inesse, quia in sua de inesse, termini solum accipiuntur pro hiis quae sunt. et modus probandi Aristotelis non potest alio modo valere, sicut argutum est, nisi quia illa de contingenti antecedit ad suam de inesse.
19.30 Praeterea, ex tali de contingenti: 'contingit Socratem esse album in "a"', cum maiore de inesse, non sequeretur conclusio de possibili quia, non posset probari ex opposito, eo quod talis minor, per responsionem, non antecedit ad suam de inesse, et ita, aliquae propositiones de contingenti ingrederentur istam mixtionem, et aliquae non.
19.31 Ad ista: dicendum quod ista propositio Aristotelis non est generalis ad totam istam mixtionem, sed solum ubi arguitur ex tali de contingenti, cuius extremum non accipitur pro hiis quae contingunt, nec determinatio aliqua praeter modum additur compositioni, quia in talibus, illa de contingenti antecedit ad suam de inesse, et ideo, probatio generalis ad istam totam mixtionem est, sicut in aliis, arguendo ex opposito conclusionis, cum altera praemissarum, ad oppositum alterius, et hoc se extendit ad omnem mixtionem inesse et contingentis, quecumque fuerit illa de contingenti.
Ad VII
19.32 Ad aliud: dicendum est quod haec est distinguenda: 'Socrates fuit albus' ex eo quod praedicatum potest accipi pro hiis quae sunt, vel fuerunt. [300] Primo modo, sequitur: 'Socrates fuit albus, igitur est albus', et semper, quaelibet de praeterito, et de futuro. Si extrema capiantur pro hiis quae sunt, et non sit determinatio addita compositioni, infert suam de inesse, in eisdem terminis.
19.33 Ad aliud: dicendum, quod ubicumque illa de contingenti antecedit ad suam de inesse, ex duabus de contingenti, sequitur conclusio de inesse consequentia necessaria, non tamen, sillogistice, et hoc non est contra processum Aristotelis, quia tales discursus non negat, quin sint necessarii,[5] sed solum quia non sunt sillogistici.
19.34 Ad primam rationem in oppositum: dicendum quod non; illa non est ad propositum quia, sicut patet superius in questione de diffimtione contingentis,[6] illa diffinitio non habet intelligi de propositione de contingenti, sed solum habet intelligi de re significata per hoc nomen 'contingens', et de eius contentis,ita quod iste sit intellectus, quod illud est contingens quod, si ponatur erit in re, non propter hoc accidit aliquod impossibile, et istud indifferenter est verum de qualibet re contingenti, sive propositione contingenti, et hoc, sive fuerit de inesse, sive de contingenti. Et ideo, non magis (116va) habet intelligi de propositione de contingenti quam de inesse.
19.35 Ad aliud: dicendum quod in sensu diviso sequitur: ' hoc potest esse hoc, igitur hoc est hoc' ex praedictis patet in quibus terminis illa de contingenti antecedit ad suam de inesse, et in quo sensu, et quomodo acceptis extremis; potest, tamen, dici quod illa de contingenti, acceptis extremis pro hiis quae contingunt, antecedit ad suam piopriam de inesse, et quod in sua propria de inesse, extrema accipiuntur pro hiis quae contingunt eodem modo. Et potest concedi ulterius, quod, ex tali de inesse, et minore de contingenti, fit sillogismus regulatus, respectu conclusionis de contingenti, vel respectu conclusionis de inesse.
19.36 Et ad processum Aristotelis, potest dici quod Aristoteles talem discursum negat ubi in illa de inesse termini accipiuntui pro hiis quae sunt; primus, tamen, modus dicendi magis videtur convenire cum processu Aristotelis.

Notes

  1. 1 Prior analytics I, 15; 33b 25 ff., ed. cit. p. 30, 1. 22 ff.
  2. 2 Ibid. I, 15; 34b 7 ff., ed. cit. p. 32, 1. 24 ff.
  3. 3 Ibid. I, 13; 32a 18-20, ed. cit. p. 26, ll. 13-15.
  4. 4 Em. MS: quia.
  5. 5 Em. MS; sit necessaria.
  6. 6 See above, question 15.