Authors/Campsall/QSLA/Q4

From The Logic Museum
< Authors‎ | Campsall‎ | QSLA
Jump to navigationJump to search


Latin English
[87]
{Q}uaeratur: utrum universalis negativa de inesse in illis de praeterito et futuro convertatur simpliciter?
I
4.01 Quod non videtur quia, sit 'a' ista propositio: 'Socrates non incipit scire aliquid'; tunc ista consequentia non valet: 'nullum sciens "a" erit Socrates, igitur Socrates non erit sciens "a" et e contra, sequeretur, Cum tamen antecedens sit verum et consequens falsum'. Dicitur huic primo quod universalis negativa in illis de praeterito et in illis de futuro aliquando convertitur et aliquando non. Unde, sumpto subiecto in illa de futuro pro hiis quae erunt, semper est conversio bona, accepto subiecto consequentis, verum, formaliter. Et similiter est in illis de praeterito, acceptis terminis pro hiis quae fuerunt. Si tamen subiectum in altera capiatur pro hiis quae sunt non valet conversio, sicut non sequitur: 'nullus homo fuit Socrates, igitur Socrates non fuit homo', supposito quod Socrates sit mortuus. Ad rationem dicitur quod istud consequens est indeterminate verum: 'Socrates non erit sciens "a"', et similiter sua conversa.
4.02 Contra istud: ostendo quod consequens sit determinate falsum vel determinate verum, quia sua opposita est determinate falsa, quia, ex ipsa et aliqua vera, sequitur unum determinate falsum, arguendo sic: 'Socrates sciet "a", igitur in aliquo instanti sciet "a"'; et sit illud instans 'b'; nunc arguo: 'in "b" sciet "a" et non ante "b" sciet "a", igitur in "b" incipiet scire "a"'. Consequens falsum et secunda pars antecedentis est vera, vet indeterminate vera, nec repugnat primae parti, igitur, et cetera.
4.03 Praeterea, si quaelibet propositio de futuro et praeterito convertatur, accepto subiecto pro hiis quae contingunt vel fuerunt, sequeretur quod in qualibet conversione tali esset fallacia consequentis quia, in antecedente praedicatum appellat suam formam et, per consequens, indifferenter stat pro hiis quae sunt vel fuerunt in illis de praeterito, pro hiis quae sunt vel erunt, in illa de futuro; cum igitur in subiecto illius de preterito solum stat terminus pro hiis quae fuerunt, et in illa de futuro solum pro hiis quae erunt, utrobique arguitur a termino stante sub tota sui communitate ad eundem limitatum ad aliqua eius supposit tantum; igitur fuit fallacia consequentis sicut si argueretur sic: 'Socrates erit "a" vel "b", et sic de singulis,' demonstratis omnibus suppositis 'hominis' , igitur, aliquis homo futurus erit Socrates.'
[88]
4.04 Ad primum istorum dicitur quod istud consequens est indeterminate verum, et similiter, suum oppositum; et ad probationem dicitur quod haec est indeterminate vera similiter: 'in "b" Socrates incipiet scire "a"'.
4.05 Contra istud: si in 'b' incipiet scire 'a', tunc, adveniente 'b', haec erit vera: 'Socrates incipit scire "a"'; consequens falsum quia ista infert suum contradictorium esse verum, cuius probatio est: nam sequitur 'Socrates incipit scire "a", igitur Socrates scit "a" et sine medio ante hoc nescivit "a", et ultra, igitur "a" est verum et ultra, igitur Socrates non incipit scire aliquid' et ista repugnat huic: 'Socrates incipit scire "a", igitur, et cetera; dicitur huic concedendo primam consequentiam et negando istam: 'Socrates non incipit scire aliquid, igitur Socrates non incipit scire "a"'
4.06 Contra istud: sequitur: 'Socrates incipit scire "a", igitur "a" incipit sciri a Socrate, et ultra, igitur aliquid incipit Socrates scire', et hoc repugnat alteri quia repugnat suo consequenti. Sequitur enim: 'Socrates non incipit scire aliquid, igitur nihil incipit Socrates scire', et hoc contradicit alteri, igitur et cetera.
4.07 Si dicatur huic quod ista consequentia non valet: 'Socrates incipit scire "a", igitur aliquid incipit Socrates scire'. Contra istud sequitur: 'Socrates incipit scire "a", igitur aliquod "a" Socrates incipit scire, et ultra, igitur aliquid incipit Socrates scire' quia, quodcumque sit[1] "a", istud medium necessarium "a" est aliquid, nec valet dicere quod consequentia impeditur propter[2] secundum quid et simpliciter quia subiectum in proposito est transcendens et tale, respectu cuiuslibet praedicati, supponit pro quolibet; igitur et cetera. (83vb) et similiter sua conversa est necessaria pro quocumque supponit subiectum, illud necessario continetur sub predicato, et similiter necesse est quod ipsum sit aliquid, aliter enim subiectum supponeret et non pro aliquo.
4.08 Similiter, ex contradictoria conclusionis et antecedente sequitur quod 'a' non sit aliquod, cum igitur utraque praemissarum sit possibilis, per responsionem, oportet quod utraque alteri sit incompossibilis.
4.09 Similiter, per istam responsionem, si Socrates sic inciperet loqui: 'ego dico falsum' non sequeretur: 'dicit hoc, igitur dicit aliquid propter reflectionem' et ita ista starent simul, quod ' nihil diceret' et tamen 'di[89] ceret hoc dictum', et cum sequatur: 'Socrates nihil dicit et est, igitur tacet' ista ulterius starent simul, quod 'Socrates diceret hoc dictum' et tamen quod 'taceret' et ita simul taceret et loqueretur.
4.10 Ideo dicitur aliter ad argumentum concedendo hanc esse possibilem 'Socrates incipit scire "a"', sed ultra non sequitur: 'igitur Socrates scit "a"' quia non est dare primum instans in quo[3] haec oratio sciatur a Socrate, et ideo hoc verbum 'incipit' non habet exponi sicut dictum est, sed habet exponi per privationem praesentis et positionem futuri, et ideo sic exponetur 'Socrates incipit scire "a"': 'Socrates nunc scit "a" et sine medio sciet "a"'.
4.11 Contra istud: accipiatur 'incipit' in proposito secundum quod nominat idem quod nunc pono, et tunc fiat argumentum et ista, 'Socrates incipit scire "a"' tunc habet exponi per affirmativam de praesenti et negativam de praeterito, et tunc, sicut prius argutum est, ista infert suam contradictoriam. Cum tamen sit possibilis, diceretur huic quod, illo posito, haec est impossibilis: 'Socrates incipit scire "a"' quia impossibile est dare primum instans in quo haec est vera: 'Socrates scit "a"'.
4.12 Contra istud: si 'a' sciatur a Socrate aut hoc est per doctrinam aut per inventionem; quodcumque detur, impossibile est qum sit dare primum instans in quo habeat scientiam de re. Cuius probatio est quia scientia illius, quocumque modo habeatur, adquiritur per discursum et in ultimo illius post adquiritur scientia de illa; cum igitur cuiuslibet discursus sit dari ultimum, scientiae illius erit dare primum; igitur et cetera.
4.13 Praeterea, scientia huius propositionis est habitus adquisitus et permanens et cuiuslibet rei permanentis quae de novo adquiritur est dare primum, igitur scientiae huius est dare primum, et quandocumque scientia huius propositionis est, tunc ista propositio scitur et e contra; igitur est dare primum instans in quo haec propositio primo scitur.
4.14 Et similiter, si Socrates non semper scivit aliquid, et nunc scit illud, igitur Socrates incepit scire illud; cum igitur Socrates sciat 'a', et non semper scivit 'a', aliquando incepit scire 'a', et ultra; igitur fuit aliquod instans in quo primo Socrates habuit scientiam de illo et, per consequens, haec aliquando fuit vera: 'Socrates nunc primo scit "a"', et, eadem ratione nunc potest esse vera.
4.15 Praeterea, res non scitur nisi per suam speciem; cum igitur sit dare primum instans in quo species informat intellectum, erit dare primum instans in quo talis res sciatur, et 'a' est huiusmodi; igitur et cetera.
[90]
4.16 Ad secundum contra isrum modum dicendi dicitur quod in tali conversione non sit fallacia consequentis ubi subiectum consequentis in illa de futuro accipitur pro hiis quae contingunt, in illa de praeterito pro hiis quae fuerunt. Et quando dicitur quod tunc proceditur a termino indifferenter stante et cetera, dicitur quod terminus in praedicato non stat pro supposito in quo subiectum appellat formam, et ideo ymaginatur responsum quod terminus in praedicato sic stet pro suppositis futuris et praesentibus, et postea in subiecto conversae pro futuris tantum.
4.17 Contra istud: ostendo quod consequentia valeat, accepto subiecto conversae pro hiis quae sunt, nam sequitur: 'hoc instans erit hoc instans praesens, igitur hoc instans praesens erit hoc instans, et e contra'. Et ultra sequeretur: 'instans praesens erit hoc instans, igitur hoc instans praesens erit hoc instans (84ra) praesens, et ultra, igitur erit instans praesens'.
4.18 Praeterea, data responsione, ista consequentia non valeret: 'Socrates erit Socrates albus, igitur Socrates albus erit Socrates' quia antecedens est indeterminate verum, supposito quod Socrates sit niger, et consequens est determinate falsum, accepto subiecto pro eo quod est Socrates albus.
4.19 Ad primum istorum dicitur quod ista consequentia non valet: 'hoc instans praesens est hoc instans, igitur hoc instans erit hoc instans praesens'. Nec est convertibilis consequentia ab una ad alteram, quia in subiecto supponit personaliter et in praedicato appellat formam. Et ad aliud dicitur per idem, quod consequentia non valet, accepto subiecto pro eo quod est Socrates albus.
4.20 Contra istud: sequitur: 'Socrates erit Socrates albus, igitur Socrates erit Socrates albus et ille erit Socrates', et volo quod relatio fiat ad 'Socratem album' in praedicato, et ultra; igitur 'Socrates albus erit Socrates, igitur', amplius: prima consequentia patet, quia oppositum consequentis repugnat antecedenti, eo quod equipollet uni disiunctive, cuius utraque pars repugnat antecedenti. Aequivalet enim isti disiunctione: 'Socrates non erit Socrates albus vel ille non erit Socrates', et prima pars est contradictoria antecedentis, et secunda pars repugnat, quia ex ipso et antecedente sequitur quod Socrates est aliquid, et illud nunquam erit Socrates. Nec valet dicere quod relativum in secunda parte non refert totum aggregatum ex 'Socrate' et 'albo', quia tunc secunda pars huius copulative esset necessaria: 'Socrates est hoc album et illud est Socrates', et similiter, res significata per praedicatum est unum aggregatum et singulare, et tale potest referri, igitur et cetera.
4.21 Per idem patet ista consequentia: 'hoc instans praesens erit hoc instans, igitur hoc instans preerit hoc instans praesens', quia sequitur: 'hoc [91] instans praesens erit tempus, igitur hoc instans praesens erit instans, et hoc instans erit illud, et ultra; igitur erit hoc instans praesens, igitur. Amplius: prima consequentia probatur sicut prius; et ultra patet per hoc, quod in secunda parte copulative denotatur quod praedicatum erit illud pro quo supponit relativum, et hoc est hoc aggregatum 'hoc instans praesens' quia relativum referens singulare pro illo supponit quod refert; igitur et cetera.
4.22 Praeterea, secundum istam responsionem, si hoc sit primum instans in quo Socrates est albus, haec est falsa: 'Socrates fuit albus' et tamen, ex sua contradictoria et alia vera sequitur unum falsum arguendo sic: 'Socrates non fuit Socrates albus, et nihil aliud a Socrate fuit Socrates albus, igitur nihil fuit Socrates albus'. Et si concedatur conclusio. Contra istud: pro quocumque supponat praedicatum, vel appellet, pro eodem fit distributio in subiecto et, per consequens, ad ipsum sequitur quod res significata per hoc praedicatum 'non fuit Socrates albus' vel pro quocumque stet praedicatum, sequitur quod hoc non fuit illud, et ex isto sequitur quod aliquid fuit idem sibi ipsi.
4.23 Similiter, sequitur: 'aliquid fuit Socrates albus et nihil aliud a Socrate, igitur Socrates fuit Socrates albus'. Et praemissae sunt verae, supposito casu, igitur et cetera.
4.24 Similiter, per responsionem haec esset vera: ' nihil fuit hoc album' demonstrato Socrate albo, 'et ultra, igitur hoc album non fuit hoc album'. et si concedatur, arguatur ultra: 'volo demonstrare per hoc "album" et per hoc pronomen "hoc" utrobique, et tunc sequitur: "si hoc album non fuit hoc album, quod hoc non fuit hoc"', demonstrato eodem utrobique, et istud consequens apparet falsum, quia denotatur quod aliquid non fuit idem sibi ipsi.
4.25 Ideo dicitur aliter in principali, quod quaelibet propositio de preterito et futuro convertitur sicut illa de praesenti. Dicitur tamen quod praedicatum et subiectum in illa de futuro et de praeterito habent acceptiones ex eo quod possunt stare pro hiis quae sunt, fuerunt, vel erunt, et si termini utrobique habeant consimilem acceptionem, conceditur conversio, et aliter non, propter variationem termini.
4.26 Ad argumentum dicitur sicut secundo dicebatur. Contra istum modum dicendi arguitur sic: data ista responsione, sequerentur ista inconvenientia, quod de aliquo nunc esset verum dicere quod hoc nunquam fuit, nec est, nec unquam erit, et statim post hoc de eodem erit verum dicere quod hoc semper fuit, semper erit, et est. (84rb).
4.27 Praeterea, ex eodem sequeretur quod, si aliqua propositio sit vera, illa semper fuit vera, et semper erit vera, quia conversae istarum sequuntur [92] ad illud. Nam sequitur: 'si aliqua propositio sit vera, verum semper fuit illa propositio, et similiter, verum semper erit illa propositio, quia impossibile est antecedens esse verum quin utraque pars consequentis habeant aliquam singularem veram; igitur, et cetera'. Et ita sequeretur quod, si aliqua propositio sit vera, illa est necessaria.
4.28 Praeterea, sequeretur quod haec esset vera: 'Socrates semper fuit quando pater suus fuit' quia prima pars antecedentis esset vera etsi hic non est dare aliquod tempus, vel instans, in quo pater Socratis fuit, quin in illo instanti Socrates fuit.
4.29 Similiter, sequeretur quod filius Socratis fuit antequam Socrates fuit, quia haec est una copulativa, cuius utraque pars est vera — haec enim est vera: 'Socrates fuit in aliquo instanti et ante quodlibet instans tale filius Socratis fuit' quia non est dare aliquod instans, quin ante illud Socrates fuit, et similiter, suus filius, quia utrumque istorum semper fuit, et ita sequeretur quod haec esset vera, quod filius Socratis fuit antequam Socrates fuit.
4.30 Praeterea, si tales propositiones essent convertibiles, tales essent impossibiles: 'Socrates incipit esse homo', 'Socrates nunc primo est homo', quia quaelibet singularis conversae alterius istarum est impossibilis, quia est impossibilis pro Socrate, quia haec est impossibilis: 'Socrates nunc primo est Socrates' vel 'incipit esse Socrates' et similiter haec est impossibilis: 'aliud a Socrate incipit esse Socrates', et neutra istarum potest verificari nisi pro Socrate vel alio a Socrate; igitur, et cetera. Et si dicatur quod utraque istarum sit distinguenda secundum compositionem et divisionem, in sensu diviso quaelibet istarum est falsa, quia suae conversae sunt falsae pro qualibet singulari; in sensu composito sunt vere, et sunt singulares.
4.31 Contra istud: tunc sequeretur quod haec aliquo sensu esset vera: 'nihil nunc primo est Socrates'; similiter haec: 'nihil incipit esse Socrates' — quod tamen videtur falsum, cum subiectum negetur pro quolibet,
4.32 Praeterea, sequeretur: 'si Socrates est albus, Socrates semper erit albus' quia, si Socrates est albus, album semper erit Socrates et si Socrates sit huiusmodi, intellectus 'Socratis' semper erit huiusmodi intellectus et ita, si esset huiusmodi intellectus unquam. Consequentia patet, quia conversae istarum sequuntur ad istam de inesse, eo quod, si ista de inesse sit vera, oportet utramque istarum habere aliquam singularem veram.
4.33 Similiter, sequeretur quod quaelibet propositio vera esset de inesse simpliciter, quia quaelibet propositio vera semper esset vera et quaelibet talis, quae semper est vera, est de inesse simpliciter; igitur et cetera.
II
[93]
4.34 Aliud principale: supposito quod Socrates aliquando fuit albus et modo non sit, et Plato similiter, demonstratis igitur Socrate albo et Platone albo, non sequitur: 'neutrum istorum fuit Socrates vel Plato, igitur non Socrates vel Plato fuit alterum istorum' quia antecedens est verum et consequens falsum. Si dicatur huic quod antecedens est falsum et, similiter, consequens. Contra istud: haec est falsa: 'Socrates albus vel Plato albus fuit alterum istorum'quia ex ista et alia vera sequitur unum falsum arguendo sic: 'si Socrates albus vel Plato albus fuit alterum istorum, sicut Socrates vel Plato at tantum Socrates vel Plato fuit Socrates vel Plato, igitur Socrates vel Plato est Socrates albus vel Plato albus' consequens est falsum quia per casum neuter istorum est albus. Et si dicatur huic quod haec exceptiva est falsa, tunc sequeretur quod sua contradictoria habebit aliquam categoricam veram; sed categorica negativa est impossibilis, sicut haec: 'Socrates vel Plato non fuit Socrates vel Plato' quia ex negativa sequitur quod Socrates non fuit Socrates, vel Plato non fuit Plato. Nec est vero pro categorica affirmativa; haec enim est falsa: 'aliud a Socrate vel Platone fuit (84va) Socrates vel Plato' quia, ex negativa sequitur quod Socrates vel Plato aliud fuit a Socrate vel Platone per conversionem, sicut conceditur ex qua sequitur quod vel Socrates fuit aliud a Socrate, vel Plato a Platone et cetera, et ultra, igitur Socrates fuit aliud a Socrate vel Plato aliud a Platone. Ista ultima consequentia patet quia omne quod fuit aliud a Socrate vel Platone fuit aliud a Socrate et aliud a Platone.
4.35 Ideo dicitur aliter, quod haec est falsum, supposito illo casu: 'Socrates albus vel Plato albus fuit Socrates vel Plato'; Contra istud tunc, supposito casu praedicto, sua conversa esset falsa et ita eius contradictoria esset vera, et ita utraque istarum fuit vera: 'Socrates non fuit Socrates albus', 'Plato non fuit Plato', et ita ista consequentia esset bona: 'si Socrates fuit Socrates albus, Socrates est Socrates albus' quia impossibile est antecedens esse verum sine consequente, quia, per responsionem, Socrate non existente albo, non esset verum dicere 'Socrates fuit Socrates albus'.
4.36 Praeterea, ex ista et alia vera sequitur unum falsum arguendo sic: 'Socrates non fuit Socrates albus; nec fuit aliud album a Socrate albo; igitur, Socrates nunquam fuit albus'. Conclusio est falsa et minor vera, igitur maior falsa, igitur suum oppositum verum, quod Socrates fuit Socrates albus.
[94]
III
4.37 Aliud principale: supposito quod 'a' idem significet quod 'nullus homo', ita quod quilibet idem intelligat per hanc vocem et illam, tunc haec est una propositio: '"a" erit homo' et tamen, non convertitur, et si haec universalis negativa in talibus non convertetur; assumptum patet, quia, isto posito, aut convertetur in universalem negativam, aut in aliquam affirmativam. Non primo modo, quia non potest fieri conversio in eisdem terminis, apponendo signum negativum opposito convertentis, nec in affirmativam, quia tunc negativa converteretur in affirmativam. Si dicatur huic quod, illo posito, haec est universalis negativa, et habet converti in universalem negativam, intellecto praedicato, exprimetur terminus communis qui dicitur intelligi per 'a' Contra istud: quodcumque significet 'a', aut est nomen proprium, aut appellativum, et ita, aut est terminus communis, aut discretus. Si sit terminus communis, igitur disiunctive supponit pro suppositis et ultra; igitur haec erit una indiffinita '"a" erit homo', et affirmativa et nulla talis convertitur in negativam. Si sit terminus discretus, tunc est affirmativa et singularis, et ultra; igitur non convertitur in negativam.
4.38 Praeterea, quodcumque sit 'a', haec est intelligibilis: 'nullum "a" erit homo' sicut patet per suam conversam, quod non esset nisi esset universalis negativa, igitur sua contradictoria non erit negativa, igitur et cetera. Si dicatur aliter, quia haec est affirmativa: '"a" erit homo', non obstante institutione, quia totum cadit sub significatione unius termini. Contra istud: per vocem 'a' significabatur illud idem quod 'nullus homo' et eodem modo, igitur idem erit dicere '"a" erit homo' et 'nullus homo erit homo'; sed haec est universalis negativa, igitur et cetera. Et similiter, si 'a' esset terminus communis, tunc iste terminus 'nullus homo' esset terminus communis, quia significat idem, et ita haec esset indiffinita; 'nullus homo currit'.
IV
4.39 Aliud principale: non sequitur: 'nullum praeteritum erit futurum, igitur nullum futurum erit praeteritum' nec sequitur: 'nullum futurum fuit praeteritum, igitur nullum praeteritum fuit futurum'.
4.40 Similiter, per instan[84vb]tias communes, non sequitur: 'nullus homo fiet albus, igitur nullum album fiet homo'. e contra, non sequitur eo quod antecedens est necessarium pro quolibet singulari et consequens est indeterminate verum.
4.41 Similiter, non sequitur: 'nullus senex erit puer, igitur nullus puer [95] erit senex'. Nec sequitur; ' nullum mortuum erit vivum, igitur nullum vivum erit mortuum'
4.42 Ad oppositum est Aristoteles, ut videtur, quia, eodem modo potest probari conversio in istis sicut de aliis quae sunt negative de inesse.[4] Et similiter, istud patet per rationem, quia, ex quo quaelibet talis est sillogisticabilis, ex tali universali negativa et alia minore potest sequi aliqua conclusio in primo modo secundae, et quodlibet sillogismum ibi factum docet Aristoteles inmediate reducere in secundum primae per conversionem maioris,[5] quod non esset nisi talis negativa esset convertibilis.
4.43 Ad questionem: dicendum est quod, suppositis conditionibus a parte terminorum quae requiruntur ad conversionem illius de inesse, quaelibet talis de praeterito et de futuro est convertibilis. Et sunt conditiones istae: quod sint termini in recto, et quod relativum in praedicato non referat aliud in subiecto, et etiam supposito quod terminus in praedicato stet pro suppositis sicut in subiecto.
4.44 Et ista conversio ostenditur sic: acceptis 'b' et 'a' pro hiis quae sunt, utrobique sequitur: 'nullum "b" erit "a", igitur nullum "a" erit "b"' quia oppositum non stat — quod 'aliquod "a" et cetera', quia, si sic, hoc erit pro aliquo eius supposito, et sit illud 'c'; omne igitur quod contentum sub 'a' et erit aliquod eorum quae sunt 'b', igitur falsum est dicere quod 'nullum "b" erit "a"' quia ista significat quod nihil, quod est contentum sub 'b', erit aliquod eorum quae sunt 'a'.
4.45 Et ratio probationis consistit in isto quod, si de aliquo verum est dicere quod ipsum erit aliquod eorum quod nunc continetur sub 'a', igitur est nunc contentum sub 'a', et istud videtur manifestum quia, si Socrates vel antichristus erit aliquod eorum quae nunc sunt homines, vel nunc continentur sub 'homine', sequeretur quod antichristus vel Socrates esset aliquod contentum sub 'homine'. Et eodem modo potest probari conversio istarum de praeterito, et similiter, illarum de futuro in quibus termini accipiuntur pro hiis quae erunt.
4.46 Et si dicatur quod in ista conversione videtur esse consequens quia videtur quod in probatione arguitur per istam regulam: si particularis stet, aliqua singularis stabit, et ita, per istam regulam: si consequens stet, suum antecedens stabit, dicendum est quod non arguitur per istam regulam, immo per hanc: si indiffinita sit vera cum aliquo, aliqua singularis est vera cum eodem, et ulterius: si aliqua singularis sit vera cum universali, quaeretur [96] ab adversario: quae erit illa singularis? et, illo dato, probabitur conversio, sicut dictum est.
Ad I
4.47 Ad primam rationem principalem dicendum est quod conversio est bona, acceptis extremis uniformiter et quod consequens est indeterminate verum, accepto praedicato pro hiis quae erunt et similiter suum oppositum. Ad probationem: quod haec est distinguenda: 'Socrates incipiet scire "a"' secundum compositionem et divisionem. In sensu diviso est falsa, quia quaelibet singularis suae conversae est falsa;[6] in sensu composito est indeterminate vera, et illo sensu sequitur ad partes antecedentis.
4.48 Et similiter est haec distinguenda: 'Socrates incipit scire "a"' secundum compositionem et divisionem. In sensu diviso est impossibilis, quia quaelibet singularis suae conversae est impossibilis, et tunc significatur quod aliquod contentum sub praedicato incipit inesse Socrati, et hoc est falsum, sive illud suppositum sit Socrates sive aliud a Socrate, quia, si sit Socrates, (85ra) non incipit esse Socrates, quia prius fuit ille, et si sit aliud a Socrate, non incipit esse Socrates, quia non est Socrates. In sensu composito est vera, posito possibili, quia tunc significatur '"Socrates scit "a"' incipit esse vera' et hoc est possibile.
4.49 Ad illud inquam: dicendum est quod non habet exponi per positionem praesentis et negationem praeteriti, quia, per istam expositionem, inferret suam contradictoriam esse veram, et ideo habet exponi per negationem praesentis et positionem futuri. Sic haec de inesse non est vera, et sine medio erit vera, sicut ista: 'Socrates incipit moveri' habet sic exponi: 'non movetur, sed sine medio movebitur', quia, secundum aliam expositionem, esset impossibilis, et ideo dicendum est quod non est dare primum instans in quo ista propositio sciatur a Socrate.
4.50 Ad primum inquam: dicendum est quod potest fieri, et per doctrinam, et per inventionem; et ultra, neganda est ista consequentia, igitur est dare primum instans in quo ista propositio sciatur a Socrate.
4.51 Ad aliud: dicendum est quod ista consequentia non valet generaliter: haec est res permanens, igitur contingit dare primum instans sui esse, quia aliqua res permanens generatur successive, et ibi non contingit dare primum instans sui esse.
4.52 Ad aliud: dicendum est concedendo quod ista scientia adquiritur per discursum; et ultra, neganda est consequentia quod in ultimo instanti illius discursus adquiritur scientia de isto, ita quod non prius.
[97]
4.53 Ad aliud: dicendum est quod scientia de ista propositione non adquiritur per speciem unam istius propositionis, sed per species rerum significatarum per suos terminos, et ista adquisitio est successiva.
4.54 Ad aliud, contra istum modum dicendi: dicendum est sicut secundo dicebatur, quod haec est distinguenda 'hoc instans praesens semper erit hoc instans' secundum compositionem et divisionem. In sensu composito est falsa, quia tunc significatur quod haec semper sit vera: 'hoc praesens est hoc instans' et hoc est falsum, quia isto instanti praeterito semper erit falsa. In sensu diviso significatur quod res significata per praedicatum, vel pro quo supponit praedicatum, semper insit illi pro quo supponit subiectum, et haec est vera. Primo modo non[7] est convertibilis, sed secundo modo, et illo sensu est haec concedenda: 'hoc instans semper erit praesens', et similiter haec: 'Socrates semper fuit albus', accepto praedicato pro hiis quae sunt et supposito quod hoc sit primum instans in quo Socrates sit albus, quia aliquod contentum sub praedicato semper infuit Socrati, et hoc sufficit ad veritatem huius in sensu diviso, et si dicatur quod sensus non possunt sic exponi, quia tunc ingnotum exponeretur per aeque ignotum, quia haec est distinguenda 'haec semper erit vera' sicut et prima, secundum compositionem et divisionem, et, per consequens, multiplex exponitur per multiplex,[8] igitur et cetera, dicendum est negando consequentiam, quia non obstante quod haec oratio quae accipitur ad huius expositionem sit multiplex, tamen, haec multiplex non exponit hanc, sed solum in sensu composito, et non est conveniens quod oratio accepta ad expositionem alterius sit multiplex, dummodo non exponit illud, nisi quando determinatur ad alterum eius sensum,
4.55 Ad aliud inquam: dicendum est quod istud consequens est distinguendum secundum compositionem et divisionem, et in sensu diviso, accepto praedicato pro hiis quae sunt, potest haec esse falsa: 'haec semper erit homo', demonstrato antichristo, et haec vera in eodem sensu: 'quod nunquam erit homo' similiter haec: 'nunquam fuit homo' et statim postea quaelibet istarum, in eodem sensu, potest esse vera; 'hoc semper erit homo', 'semper fuit homo', et 'est homo'. Similiter, capiatur (85rb) ista; 'hoc nunquam erit homo' in sensu composito nunquam erit haec vera in aliquo sensu, demonstrato eodem: 'hoc semper erit homo' quia, in sensu composito significatur quod haec nunquam erit vera: 'Socrates est homo"; in sensu tamen diviso, non est inconveniens ad quod deducitur, sicut patet [98] per suas conversas, quia non est inconveniens quod aliqua indiffinita modo sit falsa, et statim postea deveniat vera, qualitercumque modificetur sua compositio. Unde, istud idem est concedendum alia parte, quia supposito quod Socrates adhuc non sit homo, et statim postea erit homo, tunc istae sunt vera: 'homo nunquam erit Socrates' et 'nunquam fuit Socrates', et statim postea sunt istae vere: 'homo semper fuit Socrates' et 'semper erit Socrates' quia utraque habet unam singularem veram. Unde, sicut propositio de necessario, nunc est falsa pro quolibet singulari, et statim erit vera pro aliqua singulari cum habuerit novum suppositum, ita talis propositio, cum ista determinatione 'nunquam' potest esse vera, et statim cum subiectum haberet aliud suppositum, potest verificari cum hac determinatione 'semper'.
4.56 Ad aliud inquam: dicendum est quod haec est distinguenda sicut prius, 'haec propositio semper erit vera' secundum compositionem et divisionem, et in sensu diviso significatur quod aliquod contentum sub praedicato semper inerit huic propositioni in sensu composito significatur quod haec semper erit vera, unde, in sensu composito, consequentia non valet, et in sensu diviso est consequentia bona, quia impossibile est antecedens esse verum quin conversa consequentis habeat aliquam singularem veram.
4.57 Ad aliud inquam. Dicendum est quod ista: 'Socrates semper fuit quando pater suus fuit' aequivalet isti copulative: 'Socrates semper fuit et tunc pater suus fuit', cuius copulativae utraque pars est distinguenda secundum compositionem et divisionem. Si partes utrobique accipiantur in sensu composito est falsa, quia tunc significatur quod haec semper fuit vera: 'Socrates est' et tunc fuit haec vera: 'pater suus est'. Si capiantur in sensu diviso, tunc significatur quod aliquod contentum sub praedicato semper infuit Socrati, et tunc aliquod contentum sub eodem praedicato infuit suo patri, et hoc est verum, quia de utroque est verum dicere in sensu diviso quod ipsum semper fuit.
4.58 Similiter, prima pars copulative capiatur in sensu composito et secunda in sensu diviso, vel e contra; tunc est copulativa falsa, unde, proposita ista: 'tu fuisti quandocumque tuus pater fuit', cum haec aequivaleat unam copulativam est distinguenda penes eius partes, et si accipiantur in sensu composito, concedenda est. Si in sensu diviso, adhuc est concedenda, si, tamen, prima capiatur in sensu diviso et secunda in sensu composito, est neganda propter falsitatem secundae partis, et eodem modo est haec distinguenda: 'Socrates fuit antequam suus pater fuit' quia, cum 'antequam' sit unum relativum, refert tempus consignatum in prima parte, et tunc aequivalet isti: 'pater tuus fuit aliquando, et ante illud, tu fuisti', et haec distinguenda quoad utramque partem secundum compositionem et divi[99] sionem, et in sensu composito est falsa, quia tunc significatur quod veritas unius fuit ante veritatem alterius. (85va) si capiatur in sensu diviso, potest concedi quia, non obstante quod 'ante' confundat, quia tamen relativum quod deberet confundere, refert antecedens pro uno supposito determinate, ideo disiunctive stat pro hoc vel pro illo, et ideo illo sensu potest concedi, quia non plus significatur nisi quod pater tuus aliquando fuit et 'ante' illud quando, aliquod contentum sub praedicato infuit tibi, et hoc est verum, pro quocumque stet illud, quia aliquod contentum sub praedicato semper infuit tibi. Et si dicatur: 'ex ista sequitur quod sis tantae aetatis sicut pater tuus' quia quicumque homo {qui} fuit quando alius homo fuit est tantae aetatis sicut ille, dicendum est, supposita distinctione, quod consequentia non valet, acceptis partibus antecedentis in sensu composito vel in sensu diviso. Accepta tamen prima parte insensu diviso, et secunda parte in sensu composito, consequentia est bona, sed antecedens est falsum.
4.59 Ad aliud inquam: dicendum est quod haec est distinguenda: 'Socrates incipit esse homo' secundum compositionem et divisionem. In sensu composito est possibilis, quia tunc significatur quod haec de inesse, 'Socrates est homo' incipit esse vera; in sensu diviso est impossibilis, quia tunc significatur quod Socrates incipiat esse aliquod contentum sub praedicato sicut ' Socrates' vel ' Plato' et hoc est impossibile pro quolibet supposito praedicati, quia nec potest incipere esse Socrates nec homo alius a Socrate, et in illo sensu habet sic exponi: 'Socrates est homo et nunquam fuit ille homo', et istae partes repugnant, quemcumque hominem referat ille. Et ratio quare sic habeat in illo sensu est haec, quia praedicatum stat disiunctive pro suppositis, et ideo oportet in exponentibus quod affirmatio et negatio fiat pro eodem supposito, sicut patet in exemplo: esto quod sit primum instans vitae Socratis, haec: 'homo incipit esse Socrates' non potest sic exponi; 'homo est Socrates et homo non fuit Socrates' quia istae sunt vere pro diversis singularibus. ista tamen est impossibilis pro quolibet singulari:' homo incipit esse Socrates' et quando dicitur ' tunc haec esset vera: "nihil incipit esse Socrates et nihil incipit esse homo"', dicendum est quod quaelibet talium est necessaria in sensu diviso et, eodem sensu, quaelibet talis affirmativa est impossibilis.
4.60 Ad aliud dicendum est concedendo conclusiones in sensu diviso, sicut dictum est, et neganda est ista consequentia: 'accepto antecedente in sensu diviso, haec propositio semper erit vera, igitur ista propositio est de inesse simpliciter' sicut nec sequitur, per dicentes, consequentiam veram: 'semper erit haec propositio, igitur haec propositio est de inesse simpliciter', in sensu tamen composito, est consequentia bona, sed tunc antecedens est falsum.
[100]
Ad II
4.61 Ad secundum principale: dicendum est quod haec est acceptabilis: 'neutrum istorum et cetera ' ex eo quod subiectum potest accipi pro hiis quae sunt vel fuerunt. Si primo modo, haec est falsa: 'alterum istorum fuit Socrates vel Plato', et eius opposita vera, quia illud quod est Socrates albus, illo casu supposito, est unum non ens, et tale non fuit Socrates. Si capiatur pro hiis quae fuerunt, est vera et haec negativa falsa, et eodem modo distinguendum est de praedicato suae conversae. Et si arguitur: 'inquam quod tunc haec esset acceptabilis; "Socrates albus fuit Socrates"', ex eo quod subiectum potest accipi pro eo quod est Socrates albus, vel pro eo quod fuit Socrates albus, et ita ista essent simul vera, aliquo modo Socrates fuit Socrates albus et Socrates non fuit Socrates albus, et ita, in singularibus non sufficeret componere negationem ad habendam contradictionem. Similiter, sequitur, sicut prius: 'tantum Socrates fuit Socrates; et Socrates albus fuit Socrates; igitur, Socrates albus est Socrates', et ita, ex veris sequeretur falsum, quia exclusiva est vera et secunda pars est vera in altera acceptione. (85vb).
4.62 Praeterea, per istam responsionem sequeretur: 'Socrates albus fuit Socrates, igitur est Socrates', et haec esset vera; 'omne quod erit Socrates est Socrates et omne quod fuit Socrates est Socrates', et ita, Socrates non erit aliquid nisi modo sit illud, nec fuit aliquid nisi sit idem.
4.63 Ad primum istorum potest dici concedendo conclusionem quod tale singulare quod nominat aggregatum potest habere duas acceptiones, nec valet consequentia, igitur non sufficit dare contradictionem et cetera, dicendum est quod sic, quia alia est propositio in una acceptione et in alia, et in utraque est singularis et utrique istarum sufficit dare contradictoriam, postponendo negationem.
4.64 Ad aliud: quod, accepta ista secunda parte sub acceptione 'quod fuit' consequentia non valet, sed oportet determinare subiectum in consequente sic: 'quod fuit Socrates albus, est Socrates', et haec est vera.
4.65 Ad aliud: concedatur conclusio quod quaelibet istarum est vera quia in qualibet istarum solum fit distributio pro Socrate.
Ad III
4.66 Ad aliud principale: dicendum quod, supposito quod 'a' idem quod 'nullus homo', haec est universalis negativa: '"a" erit homo'. Pro quo advertendum est quod quaedam sunt nomina appellativa, quae significant res tantum, distinguendo rem contra modum rei, et quaedam sunt nomina quae significant modum rei, et ista duplicia: quaedam significant modum accipiendi rem tantum, sicut ista signa: 'omnis', 'nullus', et quaedam [101] significant rem sub tali modo accipiendi, cuius sunt nomina distributiva, quae claudunt sua distributabilia in se, sicut 'quidlibet' et 'nihil'. Unde, posito quod 'a' significat idem quod 'nullus homo', quod erit unum nomen tertio modo dictum, sicut hoc nomen 'nihil', et faciet propositionem universalem, cuius subiectum non erit expressum, sed datum intelligi, et ideo sicut ista' 'nihil currit' convertatur in hanc: 'nullum currens est aliquis', cuius praedicatum prius fuit intellectum per signum in sua conversa, ita ista: '"a" erit homo' convertetur in hanc: 'nullus homo erit homo' et est conversa in eisdem terminis, quia praedicatum in hac fuit intellectum in hoc signo 'a'.
4.67 Per hoc patet ad illud, inquam, quando quaeritur: aut est nomen proprium, aut appellativum? dicendum est quod appellativum, et quando dicitur 'igitur terminus communis habens supposita', dicendum est quod consequentia non valet, quia 'communis' et 'nullus' sunt nomina appellativa, tunc, tamen, non habent supposita. Et si dicatur 'est nomen appellativum, igitur est terminus communis', potest dici quod terminus communis potest intelligi dupliciter, vel sic, quod significet naturam communem habentem supposita, vel solum secundum quod distinguuntur a nomine proprio, accipiendo terminum communem primo modo, non sequitur; 'est nomen appellativum, igitur est terminus communis'. Secundo modo est consequentia bona, et de illo non sequitur ultra, quod stet disiunctive pro suppositis, quia non quodlibet tale habet suppositum.
4.68 Ad aliud: dicendum quod haec non est intelligibilis; 'quodlibet "a" et cetera', sicut nec ista: 'omne nihil currit', et hoc accipiendo 'nihil' sincategorematice. Et si dicatur quod haec est intelligibilis 'nullum currens est', et sic sua conversa erit intelligibilis, quae est haec: 'nullum "a" est currens', dicendum concedendo assumptum. Et quod ista convertetur in hanc: 'nihil quod est "a" currit', et subiectum huius non est 'a', sed illud quod est 'a',
4.69 Potest dici aliter quod, quia ista duo: 'nullus homo' non significant unam rem, sed habent suo [sic - duo?] significata, Ideo, si unum nomen imponatur ad significandum idem quod haec duo, oportet illud nomen esse equivocum, quia habet multa significata, sicut si unum nomen imponatur ad significandum idem quod hoc disiunctum 'Socrates vel Plato', oportet quod significet Socratem et significet Platonem (86ra) et, per consequens, equivoce. Et ideo, illo posito, et proposita hac: '"a" currit' est distinguenda, ex eo quod hoc nomen 'a' potest accipi pro eo quod significatur per 'hominem' vel pro eo quod significatur per hunc signum 'nullus' primo modo est particularis affirmativa, et eius conversio palet; secundo modo est imperfecta, sicut hoc: 'nullus currit', et isto modo non habet conversionem. [102] Prima tamen responsio videtur probabilior, eo quod concedimus quaedam nomina significare univoce illud quod importatur signum et distributum per signum, sicut 'nihil' et 'quidlibet', de quibus non distinguimus, ex eo quod possunt accipi pro signo vel subiecto, et eodem modo possunt imponi talia nomina quae significent idem quod aggregatum ex subiecto speciali et signo.
Ad IV
4.70 Ad ultimum principale: dicendum est quod quaelibet istarum est acceptabilis, ex eo quod extrema possunt accipi pro hiis quae sunt, vel erunt.Primo modo, haec est falsa: 'nullum praeteritum erit futurum' vel hoc accipiendo praeteritum secundum quod distinguimur contra futurum. Sitamen capiatur pro hiis quae erunt, est falsa, quia tunc significatur quod nihil quod est praeteritum erit futurum, et isto modo sunt tales falsae: 'nihil, quod nunc est mortuum, postea erit vivum'. Per illud patet ad alias instantias, quod, acceptis extremis uniformiter pro hiis quae sunt vel pro hiis quae erunt, est conversio bona, quia impossibile est unum esse verum sine reliquo.


Notes

  1. 1 Em. MS: scit.
  2. 2 Phrase probably ought to have been written as: 'propter defectum secundum quid et simpliciter', but emendation is not strictly necessary; see below, 10.35 and 10.36 for the formula 'defectus' and 'deficere secundum quid et simpliciter'.
  3. 3 Em. MS: quia.
  4. 4 Prior analytics I, 2; 25a 5 ff., ed. cit. p. 7, 1. 3 ff.
  5. 5 Ibid. I, 5; 26a 34 ff., ed. cit. p. 12, 1. 11 ff.
  6. 6 Em. MS: est falsa suae conversae.
  7. 7 Scribe has inserted 'non' above the line; gemmipunctus in margin.
  8. 8 Neuter 'multiplex' likely intended by the author even though in the rest of the passage this adjective modifies 'oratio'.