Authors/Campsall/QSLA/Q6

From The Logic Museum
< Authors‎ | Campsall‎ | QSLA
Jump to navigationJump to search


Latin English
[117]
questio sexta
{Q}uaeratur: utrum universalis affirmativa de necessario convertatur?
I
6.01 Quod non videtur quia, non sequitur: 'hoc album de necessitate est Socrates, igitur Socrates de necessitate est hoc album', quia antecedens est verum et consequens falsum, quia, id quod denotatur in subiecto de necessitate est Socrates — eo quod tantum Socrates denotatur — et falsitas consequentis patet, quia Socrates potest esse niger. Dicitur huic, sicut in questione praecedenti,[1] quod haec est distinguenda secundum compositionem et divisionem, et utroque sensu convertitur, et maxime in sensu diviso, quia in illo sensu arguit Aristoteles ex illo de necessario. Ad argumentum dicitur quod conversio est bona sed antecedens est falsum. Ad probationem dicitur quod non tantum Socrates cadit sub denotatione, immo aggregatum ex Socrate et albo, et ideo negatur.
6.02 Contra istud arguitur: ostenditur primo quod haec sit vera: 'Socrates albus de necessitate est Socrates', nam, sequitur: 'de necessitate, omnis homo est aliquod istorum', demonstratis Socrate albo, et Platone nigro, et sic de omnibus suppositis per accidens 'hominis', 'igitur aliquod istorum de necessitate est homo' Antecedens est verum, igitur consequens, et si istud consequens sit verum, igitur verificatur pro aliquo istorum, vel, igitur, pro Socrate albo, vel pro aliquo consimili; quaecumque detur, haec erit vera: 'Socrates albus de necessitate est homo', vel aliqua consimilis.
6.03 Praeterea, haec est vera; 'Socrates albus, vel non albus, de necessitate est Socrates', et non verificatur pro ista: 'Socrates non albus de necessitate est Socrates ' quia haec est falsa, posito quod Socrates sit albus; igitur, eodem posito, haec erit vera: 'Socrates albus de necessitate est Socrates'. Veritas assumpti patet quia sequitur ex veris arguendo sic, mixtione necessarii et inesse: 'Socrates de necessitate est Socrates, et: Socrates est Socrates albus, vel non albus; igitur, Socrates albus, vel non albus, de necessitate est Socrates'; praemissae verae, igitur conclusio. Discursus patet quia, minor est de inesse simpliciter.
6.04 Praeterea, sequitur: 'aliquid de necessitate est Socrates, et nihil aliud a Socrate albo de necessitate est Socrates; igitur, Socrates albus de [118] necessitate est Socrates praemissae verae, posito quod Socrates sit albus igitur conclusio.
6.05 Praeterea, arguitur sophistice contra istum modum dicendi secundum istam responsionem: 'haec esset vera in sensu diviso: "Socrates de necessitate est homo" et non est necessaria, igitur contingens et, per consequens, possibile esset istam esse falsam'. Consequens falsum, quia ex 'ipsam esse falsam' sequitur impossibile, nam sequitur: 'si haec sit falsa, huius contradictoria infert: non propositionem esse propositionem, et similiter "istam esse falsam" infert suam contradictoriam, et non propositionem esse (88vb) eadem, et hoc est impossibile, igitur et cetera'.
6.06 Ad primum istorum dicitur negando istam propositionem: 'de necessitate, omnis homo est aliquod istorum' quia quaelibet singularis falsa. Contra istud: haec est necessaria: 'omnis homo est aliquod istorum' et quaelibet singularis est necessaria, quia impossibile est accipere aliquod per se suppositum 'hominis' quin aliquod suppositum per accidens 'hominis' vere insit eidem, et quandocumque aliqua singularis est necessaria, tunc verificatur cum modo necessitatis in sensu diviso, igitur et cetera. Ideo conceditur ista maior in sensu diviso, et similiter sua conversa, et negatur consequens ulterius, quod aliqua istarum sit vera in sensu diviso: 'Socrates albus de necessitate est homo' immo ista indiffinita habet aliam singularem veram ubi significatur istud commune in Socrate sic dicto: 'hoc, quod est aliquod istorum, de necessitate est Socrates', et haec est vera.
6.07 Contra istud capiatur ista: 'Socrates de necessitate est Socrates albus, vel mutus, et sic de singulis', distinguendo inter omnia supposita per accidens quae possunt inesse Socrati. Tunc non est vera, quia sua de inesse est necessaria, igitur sua conversa est vera, et, per consequens, vel pro Socrate albo, vel muto, et sic de aliis. Quodcumque detur habetur propositum quod haec sit vera: 'Socrates albus de necessitate est Socrates', vel aliqua consimilis, nec valet dicere quod verificatur pro aliquo supposito, quia hoc disiunctum non est commune, nisi ad aliquod istorum; igitur, si verificatur pro aliquo, hoc erit pro aliquo istorum.
6.08 Ad secundum dicitur concedendo istam: 'Socrates albus, vel non albus, de necessitate est Socrates ' et tamen, dicitur quod neutra istarum est vera: 'Socrates albus de necessitate est Socrates', vel: 'Socrates non albus de necessitate est Socrates ' Contra istud: quando disiunctum est commune ad aliqua, impossibile est aliquam singularem esse illius indiffinite in qua illud commune subicitur quin sit singularis alicuius propositionis in qua altera pars subicitur, sicut patet in hac: 'homo, vel non homo, de necessitate est homo'. Ista non habet aliquam singularem quin sit singularis huius: 'homo de necessitate est homo', vel huius; 'non homo de necessitate [119] est homo'; igitur, altera istarum erit singularis huius et quaelibet istarum est falsa; igitur, et cetera.
6.09 Praeterea, si utraque istarum singularium sit falsa, igitur ista indiffinita non verificatur pro Socrate albo, nec pro Socrate non albo, et ultra; igitur, non verificatur pro aliquo, quia quidlibet est Socrates albus, vel id quod non est Socrates albus.
6.10 Praeterea, si utraque istarum sit falsa, igitur earum opposite sunt vere: 'possibile est Socratem album non esse Socratem, et: possibile est quidlibet quod non est Socrates albus non esse Socratem; igitur, non est aliquid quin possit non esse Socrates, et uitra; igitur, quidlibet potest non esse Socrates'.
6.11 Praeterea, consequentia patet, quia, si utraque pars antecedentis sit vera, et non est aliquid quin contineatur sub uno, vel sub reliquo, igitur non est aliquid quin possit non esse Socrates, quia non est aliquid quod est homo quin posset non esse Socrates, nec aliquis non homo, igitur et cetera. ideo dicitur, sicut in questione praecedenti,[2] quod negativa de necessario in sensu composito est distinguenda; in sensu composito, quaelibet est convertibilis, sicut illa de inesse; in sensu diviso, non convertitur nisi sit gratia terminorum. Contra istud: dato isto, sequeretur quod Aristoteles, mixtione (89ra) contingentis et inesse, non posset probare mixtionem in prima figura, maiore de inesse et minore de contingenti, nam Aristoteles ibi probat mixtionem illam per hoc quod, ex opposito conclusionis, cum de inesse minoris, sequitur contradictoria maioris.[3] sed ista regula non valet; probatio, quia, per istum modum dicendi, illa de contingenti non antecedit ad suam de inesse, nec e contra; igitur Aristoteles arguit per istam regulam: quod quia aliqua conclusio sequitur ad unam propositionem cum alia, quod propter hoc sequatur ad eandem cum una propositione disparata ab illa, quia illa de inesse nec antecedit ad suam de contingenti, nec e contra, per istum modum dicendi.
6.12 Similiter, alius modus probandi Aristotelis non valeret; probat enim quod maiore de inesse et minore de contingenti sequatur conclusio de contingenti per hoc quod, ex eadem maiore, et illa de inesse minoris, sequitur eadem conclusio necessario. Et iste modus arguendi in nullo valeret, nisi illa de contingenti antecederet ad suam de inesse, vel cum ipsa converteretur, sed argueret per regulam praedictam, nec esset evidentia in probatione, quia argueret per istam regulam; quia conclusio sequitur ad duas [120] de inesse, ideo sequitur ad unam istarum cum illa de contingenti alterius. et istud non valet, per responsionem, quia non est habitudo inter istam de contingenti et suam de inesse, nec e contra.
6.13 Praeterea, haec esset falsa: 'Socrates albus de necessitate est aliquod istorum', demonstratis omnibus suppositis per accidens 'hominis', sicut prius, quia ex ista sequitur quod Socrates de necessitate sit aliquod istorum. Et si dicatur huic concedendo quod haec sit falsa: 'Socrates albus de necessitate et cetera'. Contra istud, si enumerentur omnia supposita per accidens 'hominis', tunc haec singularis est necessaria: 'Socrates albus est aliquod istorum', igitur subiectum necessario est sub forma praedicati, et hoc sufficit ad veritatem singularis affirmative de necessario in sensu diviso.
6.14 Praeterea, Socrates albus de necessitate est de numero istorum inter quae necessario connumeratur sed, demonstratis omnibus suppositis per accidens 'hominis', Socrates albus est huiusmodi, igitur Socrates albus est de necessitate de numero istorum.
6.15 Praeterea, haec est falsa: 'contingit Socratem album esse sub hoc disiuncto', et hoc est falsum cum haec sit necessaria: 'Socrates albus est iste, vel ille, et sic de singulis', connumeratis quae prius; 'igitur, opposita istius de contingenti est vera', et non pro categorica negativa, quia haec est falsa: 'Socrates albus de necessitate non est aliquod de numero istorum, igitur oportet quod verificatur pro categorica affirmativa; igitur, et cetera.'
6.16 Similiter, possunt adduci rationes in questione praecedenti quod haec esset vera: 'possibile est idem esse Socratem album et ille'; demonstrato ipsomet, haec esset vera: 'possibile est Socratem album non esse hoc', et ita, possibile esset Socratem album non esse ipsummet, et similiter, haec esset falsa: 'hoc de necessitate est hoc', demonstrato eodem utrobique, et similiter, non instaret in terminis contra mixtiones ubi maior est particularis in prima figura, nisi tales essent vere: 'omnis homo de necessitate est animal', et sic de aliis, in sensu diviso.
II
6.17 Aliud principale: non sequitur: 'aliquod necessarium de necessitate erit alterum istorum', demonstratis istis: 'tu fuisti romae', 'tu non fuisti romae'; 'igitur, de necessitate alterum istorum erit (89rb) necessarium', quia antecedens est verum, et consequens est falsum pro qualibet singulari. et si dicatur quod antecedens est falsum. Contra istud: haec est necessaria: 'alterum istorum erit necessarium', quia haec est necessaria: 'tu eris non existens', et quandocumque haec erit necessaria, 'tu es non existens', alterum istorum erit necessarium, quia tunc alterum istorum erit verum: [121] 'tu fuisti romae', 'tu non fuisti romae', et quodcumque istorum tunc fuerit verum, tunc erit necessarium, quia tunc non potest denegare falsum.
III
6.18 Praeterea, non sequitur:[4] 'de necessitate aliquod verum erit hoc, igitur de necessitate hoc erit verum', demonstrato aliquo quod determinate erit verum, et non nunc est verum quia tunc antecedens est verum et consequens falsum, quia suum oppositum est verum: 'possibile est hoc non esse verum', quia sua de inesse erit vera si haec modo sit falsa, et ex ista de possibili sequitur quod possibile est hoc non fore verum,
IV
6.19 Et similiter, sequitur hoc: 'de necessitate erit verum; igitur, de necessitate est verum, et ultra; igitur, falsum de necessitate est verum'. similiter, non sequitur: 'verum de necessitate est hoc; igitur, hoc de necessitate est verum', quia tale potest demonstrari quod contingit esse verum, et nullum verum potest demonstrari quin aliquod verum de necessitate sit illud,
6.20 Ad oppositum est Aristoteles ponens istam conversionem.[5]
6.21 Ad questionem: dicendum est, sicut in questione praecedenti,[6] quod quaelibet talis distinguenda est secundum compositionem et divisionem; in sensu composito, quaelibet talis est convertibilis et arguitur per istam regulam: universalis de inesse est necessaria et affirmativa, igitur conversa suae indiffinite est necessaria, et hoc quando arguitur ab universali ad particularem, vel denotatur: si unum convertibilium sit necessarium, et reliquum, et hoc quando particularis convertitur in particularem, et ita patet conversio in sensu composito.
6.22 In sensu diviso est conversio bona similiter, suppositis conditionibus quae requiruntur ad conversionem illius de inesse, quod sit in terminis rectis, et non sit relativum resolvens aliquid in subiecto. Cuius conversio potest probari sic: detur omne 'b' de necessitate est 'a', igitur aliquod 'a' de necessitate est 'b', quia oppositum non stat: 'possibile est nullum "a" esse "b"' quia, si sic, hoc erit pro aliquo singulari pro quo supponit subiectum in illa de necessariosicut istud: 'c'; 'c' igitur, est unum contentum sub 'b', et de necessitate est aliquod eorum quae nunc continentur sub [122] 'a', quia termini in illa de necessario stant pro hiis quae sunt utrobique, et ultra; igitur, falsum est dicere quod possibile est nullum 'a' esse 'b' quia ista significat secundum quod contradicit illi de necessario, quod quilibet, quod continetur sub uno, possibile est non esse aliquod eorum quae nunc continentur sub altero, et haec repugnat alteri, quia ex ista sequitur quod illud idem quod nunc continetur sub uno, de necessitate sit aliquod eorum quae continentur sub reliquo.
6.23 Vel potest ista conversio aliter probari per expositionem huius termini 'a' in negativa de possibili. Vel potest probari per sillogismum expositorium sic: sequitur 'de necessitate omne "b" est "a", igitur de necessitate aliquod "a" est "b"' quia oppositum non stat cum aliqua singulari antecedentis, quia sit illud 'c'; igitur, 'c' est 'b' et de necessitate est 'a', ex quibus sequitur expositive in tertia figura quod aliquod 'b' de necessitate est 'a', et haec est contradictoria (89va) alterius. Et prima consequentia patet per dici de omni quia, si omne 'b' de necessitate sit 'a', si 'c' sit contentum sub 'b', 'c' de necessitate est 'a'
6.24 Et eodem modo probatur conversio particularis affirmative de necessario. Et differentia inter modum probandi conversionem huius, et [sic] universalis negative de necessario, est haec: quod in negativa de necessario, probatur per significationem subiecti consequentis, et in proposito per significationem subiecti antecedentis. Nec valet sic: dicatur quod ista probatio est a posteriori, quia probatur ista conversio per mixtionem inesse et necessarii in tertia figura, quae adhuc est ignota; dicendum est quod modus arguendi in illa mixtione adhuc est ignotus, tamen, aliquis discursus singularis, ubi est sensibilis deductio, est manifestus. Et ideo iste discursus singularis potest cadere in usum probantis aliquam conclusionem antequam de illo aliquid probetur, sicut sillogismus cadit in usum artificis antequam tradat scientiam de sillogismo. Et hoc est necessarium, quia aliter nunquam posset tradere scientiam, quia ad hoc quod aliquid doceat, oportet quod hoc fieret discurrendo ab uno in aliud, et hoc non est sine sillogismo. Ideo, tales discursus in usu necessario praecedunt artem traditam de huiusmodi discursu.
Ad I
6.25 Ad primam rationem principalem: dicendum est sicut prius dicebatur quod haec est falsa in sensu diviso: 'hoc album de necessitate est Socrates', quocumque demonstrato, quia, secundum quod dicitur in questione praecedenti,[7] affirmativa de necessario non est vera in sensu diviso, nisi aliquod [123] contentum sub praedicato sit invariabile circa aliquod contentum sub subiecto, ipso existente, et hoc ubi termini sunt communes, vel, si sint termini singulares, oportet quod res significata per unum non sit variabile circa rem significatam per alterum, ipso existente. Et ideo haec est vera: 'hoc vivens de necessitate est Socrates', demonstrato Socrate, quia Socrate existente, 'hoc vivens' non est variabile circa ipsum.
6.26 Et similiter, commune unius necessario consequitur commune alterius, sicut 'vivere', 'hominem'. Sed huiusmodi non est 'hoc album' respectu Socrates, nec 'album' respectu hominis, quia, Socrate existente, aliquando est 'hoc album', aliquando non. Similiter, 'album' contingenter consequitur speciem hominis.
6.27 Ad primum inquam: dicendum est quod antecedens est verum, et similiter, consequens. Et quando dicitur quod tunc aliqua singularis est vera, concedatur, sed illa singularis nec erit haec: 'Socrates albus de necessitate est Socrates', nec 'Socrates mutus', et sic de aliis, sed erit singularis danda per significationem 'hominis' in hoc supposito, sic dicendo 'hoc' quod est Socrates albus, vel mutus, et sic de aliis, 'de necessitate est Socrates'.
6.28 Ad aliud inquam: dicendum est per idem, quod haec de disiuncto subiecto est vera in sensu diviso: 'Socrates albus, vel non albus, de necessitate est Socrates' et, tamen, utraque istarum est falsa eodem sensu: 'Socrates albus de necessitate est Socrates' et: 'Socrates non albus de necessitate est Socrates'. Et quando dicitur quod ista non habet aliquas singulares, dicendum est negando assumptum, quia in talibus disiunctis oportet accipere singularem per significationem totius disiuncti in aliquo de quo necessario dicitur praedicatum, vel aliquod eius contentum. Et ideo, sicut prius, singularis verificans hanc indiffinitam est haec: 'hoc quod est Socrates albus, vel non albus, de necessitate est Socrates', et hoc demonstrando Socratem. et quando dicitur quod non est aliqua singularis illius propositionis in qua subicitur disiunctum quin sit singulare alicuius in qua subicitur aliqua eius pars, et hoc ubi uterque terminus disiunctus est communis, sicut patet in hac: 'homo (89vb) vel non homo de necessitate est animal' dicendum est quod istud non est universaliter verum, immo solum gratia terminorum, ubi utrunque disiunctum est terminus simplex et non significat aliquod aggregatum ex diversis, et istud non est verum in proposito.
6.29 Et si dicatur quod istud disiunctum non habet aliud suppositum quam 'Socratem album', vel 'Socratem non album', igitur, si verificetur pro aliqua singulari, oportet quod subiectum illius sit 'Socrates albus' vel 'Socrates non albus'; dicendum est concedendo praedicatum acceptum, et dicendum est quod in singulari veritate 'Socrates albus' erit subiectum, [124] vel 'Socrates non albus', et hoc accipiendo ista personaliter, et similiter, accipiendo subiectum secundum quod res subicitur in propositione, quia suum signum subicitur, et ex isto non sequitur quod altera istarum sit vera: 'Socrates albus de necessitate est Socrates', vel: 'Socrates non albus de necessitate est Socrates sicut proposito quod quidlibet homo sit albus, tunc 'homo' non supponit nisi pro hominc albo, nec in ista: 'homo de necessitate est animal', supponit nisi pro aliquo homine albo; igitur, haec est vera; 'homo albus de necessitate est homo'.
6.30 Ad aliud inquam: patet quod ista consequentia non valet: 'utraque istarum est falsa, igitur quaelibet singularis huius indiffinite est falsa', quia ponitur una singularis verificans, quae est tertia ab istis, et illa danda est per significationem totius disiuncti in Socrati, sicut dictum est. Et per idem patet quod ista consequentia non valet: 'possibile est Socratem album non esse Socratem; et possibile est quidlibet quod non est Socrates albus non esse Socratem; igitur, possibile est quidlibet non esse Socratem'. Nec est istud medium 'quidlibet est Socrates albus, vel illud quod non est Socrates albusquia prima est una disiunctiva, et si caperetur secundum quod est de disiuncto subiecto, neganda esset, quia haberet unam singularem inpossibilem.
6.31 Ad aliud: contra istum modum dicendi: dicendum est quod ista consequentia non valet: 'aliquid de necessitate est Socrates; et nihil aliud a Socrate albo de necessitate est Socrates; igitur, Socrates albus de necessitate est Socrates', quia ex maiori particulari et minori de possibili, non oportet illud sequi; nunc secunda propositio aequivalet isti: ' quidlibet aliud a Socrate albo potest non esse Socrates'; nunc, manifestum est quod non sequitur: 'aliquid de necessitate est Socrates; et possibile est quidlibet aliud a Socrate albo non esse Socratem; igitur, Socrates albus de necessitate est Socrates' quia, ex negativa de inesse istius de possibili, et maiore quae prius, non sequitur idem. Non enim sequitur: 'aliquid de necessitate est Socrates; et nihil aliud a Socrate albo est Socrates; igitur, Socrates albus de necessitate est Socrates' quia, posito quod Socrates sit albus, utraque pars antecedentis est vera et consequens falsum. Et si dicatur quod ex istis sequitur ista exceptiva: 'tantum Socrates de necessitate est Socrates et ex ista sequitur alia', dicendum est quod non, quia affirmativa exponens non sequitur. Nam ista, secundum quod exceptiva est, habet exponi per unam affirmativam de necessario et aliam negativam de possibili, quia negatio in nota exclusionis habet resolvi ad negationem necessitatis, et ista sic habet exponi: 'Socrates albus de necessitate est Socrates, et quidlibet aliud a Socrate albo possibile est non esse Socratem'. Et ista affirmativa exponens non sequitur ad alias. Et per idem dicendum est ad aliud, quod non sequitur: 'possibile est Socratem album non esse Socratem; et possibile est quid[125] libet aliud a Socrate albo non esse Socratem; igitur, possibile est nihil esse Socratem'.
6.32 Ad aliud: dicendum est quod haec est vera in sensu diviso, potest, tamen, esse falsa; et quando dicitur quod istam propositionem esse falsam infert suum (90ra) contradictorium contradicere non propositioni, dicendum est quod haec est distinguenda secundum compositionem et divisionem. In sensu composito, est vera, quia tunc significatur quod haec, 'ista propositio est falsa', infert quod sua contradictoria contradicat 'non propositioni', et hoc est verum, quia, demonstrata quacumque propositione vera, si ponatur quod sit falsa, ad illud sequitur, consequentia formali, quod ipsa non sit propositio, et haec consequentia ut nunc, quia, si sit falsa, cum quodlibet falsum sit hoc, vel illud, demonstratis propositionibus falsis, sequitur quod haec propositio vera sit alia propositio a se ipsa. Et si dicatur quod tunc hanc propositionem esse falsam sequitur suum contradictorium, et aliquam 'non propositionem' esse eadem, sed ita, ista consequentia esset bona: haec propositio est falsa, igitur sua contradictoria et aliqua 'non propositio' sunt eadem, et ultra; igitur, ad unam propositionem sequeretur 'non propositio', dicendum est huic concedendo primam consequentiam et negando secundam. Et si arguitur contrariam sic: quandocumque aliqua propositio infert aliqua esse eadem, si inferat unum istorum infert reliquum istorum, igitur si ista propositio 'haec propositio est falsa' inferat suam contradictoriam et aliquam 'non propositionem' esse eadem, vel aliquam propositionem et 'non propositionem' esse eadem cum haec propositio inferat illam propositionem, haec propositio infert 'non propositionem', dicendum est huic quod haec est falsa: 'quandocumque aliqua propositio infert aliqua esse eadem, si inferat unum istorum, infert reliquum istorum', sicut patet in exemplo ista: 'omnis homo est animal, et lapis, sunt eadem' infert istam propositionem et lapidem esse eadem. Et, tamen, non sequitur quod, si ista inferat hanc propositionem 'homo est animal', quod propter hoc inferat 'lapidem', et ideo haec est vera: quandocumque aliqua propositio infert aliquas propositiones esse easdem, tunc quod infert unum istorum, infert reliquum istorum.
Ad II
6.33 Ad secundum principale: dicendum est quod haec est distinguenda: 'alterum istorum de necessitate erit necessarium' secundum compositionem et divisionem. Et in sensu composito est vera, quia haec indiffinita est necessaria: 'alterum istorum erit necessarium' quia necesse est quod haec aliquando sit vera: tu es mortuus, et tunc necesse est quod alterum istorum sit necessarium, quia, te non existente, alterum istorum erit verum: [126] ' tu fuisti romae', ' tu non[8] fuisti romae', et[9] cum tunc non possit mutari a vero in falsum, oportet quod tunc sit necessarium.
6.34 In sensu diviso est falsa, quia quaelibet singularis est falsa, et quando dicitur: si sit vera in sensu composito, est vera in sensu diviso, dicendum est quod consequentia non valet, et hoc ubi indiffinita est necessaria, et quaelibet singularis indeterminate vera. Et sic est in proposito, quia haec est necessaria: 'alterum istorum erit necessarium' et de utroque istorum est indeterminatum utrum erit necessarium, vel non. Ubi, tamen, est determinata veritas in singularibus indiffinite potest concedi consequentia ab indiffinita in sensu composito ad illam in sensu diviso.
Ad III
6.35 Ad aliud principale: dicendum est quod, demonstrato aliquo quod determinate erit verum, haec est vera: 'aliquod verum de necessitate erit', hoc in sensu diviso, et accepto subiecto pro hiis quae erunt, et sua conversa est vera eodem sensu, accepto praedicato eodem modo. Et quando dicitur: 'possibile est hoc non fore', verum, quia possibile est hoc non esse verum, dicendum est quod haec est distinguenda, et in sensu diviso est falsa, accepto praedicato pro hiis quae possunt esse, et solum isto modo infert istam: 'possibile est hoc non fore', quod contradicit alteri. Si capiatur pro hiis quae sunt est vera, et infert aliam de possibili, accepto praedicato eodem modo; et isto modo non repugnat illi de necessario.
Ad IV
6.36 Ad ultimum: dicendum quod ista consequentia in sensu diviso est bona, et istud consequens, illo sensu, est verum, quia quocumque vero demonstrato, de eo verum est dicere in sensu diviso quod (90rb) 'hoc de necessitate est verum' sicut patet per veritatem suae conversae. Et quando dicitur quod tale potest demonstrari, quod contingit esse verum, dicendum est quod adhuc haec est vera, quod 'contingit esse verum' de necessitate est verum quia verificatur pro qualibet propositione vera contingenti. Et si dicatur quod 'contingit illud esse verum', dicendum est quod haec in sensu diviso adhuc est acceptabilis, ex eo quod praedicatum potest accipi pro hiis quae sunt, vel pro hiis quae contingunt; primo modo est falsa, quocumque vero demonstrato, sicut patet per falsitatem suae conversae; secundo modo est vera, nec illo sensu repugnat alteri.

Notes

  1. 1 See above: 5.06 and 5.41-5.51.
  2. 2 See above: 5.38.
  3. 3 Prior analytics I, 15; 34a 35-34b 6, ed. cit. p. 31, ll. 13-23.
  4. 4 Em. MS: repeats 'Praeterea non sequitur'.
  5. 5 Prior analytics I, 3; 25a 28-29, ed. cit. p. 7, 11. 24-26.
  6. 6 As above, note 2; see 5.38.
  7. 7 Ibid., where negative propositions are at issue: 5.38.
  8. 8 Scribe has inserted 'non' above the line.
  9. 9 Em. MS: repeats 'et cum'.