Authors/Campsall/QSLA/Q7
From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
[122] | |
questio septima | |
IN CONTINGENTIBUS VERO, QUONIAM MULTIPLICITER DICITUR ET CETERA...[1] | |
{Q}uaeratur: utrum affirmativa de contingenti ad utrumlibet convertatur? | |
I | |
7.01 Quod non videtur quia, non sequitur: 'contingit hominem, vel hominem album esse hominem, igitur contingit hominem esse hominem vel hominem album', quia antecedens est verum et consequens falsum. Veritas antecedentis patet quia sequitur ex hac vera: 'contingit hominem album esse hominem', et consequens est falsum quia sua repugnans est vera, sicut haec: 'de necessitate omnis homo est homo, vel homo albus'. | |
7.02 Dicitur huic quod illa de contingenti duplex est: quaedam accipitur in sensu composito, et quaedam in sensu diviso. Si accipiatur in sensu composito, tunc particularis affirmativa de contingenti convertitur in illud genus contingentis, quia in illa conversione arguitur per hanc regulam: unum convertibilium est contingens, igitur reliquum. Et universalis affirmativa de contingenti convertitur in illam de possibili. Aliter enim argueretur per istam regulam: antecedens est contingens, igitur consequens. | |
7.03 In sensu diviso, adhuc est convertibilis, sed diversimode quia, si subiectum capiatur pro hiis quae contingunt, tunc dicitur quod convertitur in idem, igitur contingenter, accepto subiecto consequentis pro hiis quae contingunt. Si capiatur pro hiis quae sunt, tunc convertitur in affirmativam de possibili, accepto subiecto consequentis pro hiis quae possunt esse. Et per hoc dicitur ad rationem quod, si capiatur subiectum antecedentis pro hiis quae contingunt, conversio est bona, accepto subiecto consequentis eodem modo, et consequens est verum, sicut antecedens; si pro eo quod est, conversio non valet, sed sic convertitur in hanc: possibile est hominem esse hominem, vel hominem album, et istud ponitur quia praedicatum appellat formam. | |
7.04 Contra istud arguitur sic: ostendo primo quod non quaelibet partcularis de contingenti, sub hac acceptione quod contingit, convertatur in [128] idem genus contingentis, ubi subiectum accipitur eodem modo, quia tunc ista conversio esset bona: 'contingit hominem esse hominem, vel non hominem, igitur contingit hominem, vel non hominem, esse hominem', acceptis subiectis utrobique pro hiis quae contingunt. Consequens est falsum, quia tunc subiectum consequentis posset stare pro hiis quae contingunt esse ipsum. | |
7.05 Praeterea, secundum istam responsionem, haec esset vera: 'contingit omnem hominem esse hominem', quia quaelibet singularis esset vera, quia quodlibet suppositum 'hominis' contingenter continetur sub 'homine', et tamen, ex hac et alia vera, sequitur unum falsum arguendo sic: 'omnis homo est iste, vel ille, et sic de singulis', connumerando omnes homines qui sunt, vel erunt; 'et contingit omnem hominem esse hominem; igitur, contingit omnem hominem esse istum, vel[2] illum, et sic de singulis'. conclusio est falsa quia sua repugnans est vera; 'de necessitate omnis homo est iste, vel ille, et sic de singulis'. Et discursus patet, quia maior est de inesse simpliciter, et ex tali, cum minori de contingenti, sequitur conclusio de contingenti. | |
7.06 Praeterea, Aristoteles non posset probare mixtionem inesse et contingentis quando maior est de inesse et minor (90va) de contingenti, quia sua probatio non valeret; arguit enim sic, quod illa mixtio est bona quia ex contradictoria conclusionis cum illa de inesse minoris, sequitur contradictoria maioris,[3] et iste modus arguendi in nullo valeret nisi illa de contingenti, ex qua arguit, antecederet ad illam de inesse, quia, si esset propositio disparata, non valeret: in aliquo ex ipsa et alio sequitur aliquid, igitur ex illa de contingenti et eodem sequitur idem. | |
7.07 Similiter, Aristoteles probat illam mixtionem, quod conclusio de possibili sequatur ad maiorem de inesse et minorem de contingenti quia sequitur ad maiorem de inesse cum illa de inesse eiusdem minoris, et hic non esset aliqua habitudo nisi minor ex contingenti antecederet ad suam de inesse, quia argueretur per istam regulam: aliquid sequitur ad unam de inesse et alteram de contingenti, quia idem sequitur ad duas de inesse, et istud non valeret nisi illa de contingenti inferat illam de inesse, quod non est verum, per istum modum dicendi. | |
7.08 Praeterea, ex veris sequeretur falsam, dato quod converteretur in idem genus contingenter, quia tunc sequeretur: 'contingit hoc, vel illud, et sic de singulis, esse hominem, igitur contingit hominem esse hoc, vel [129] illud, et sic de singulis', quia antecedens est verum, demonstratis omnibus suppositis 'hominis' quae sunt, vel unquam erunt, et consequens est falsum, eodem posito, quia de necessitate omnis homo est aliquod istorum. | |
7.09 Contra istud quod dicitur, quod illa de contingenti, accepto subiecto pro hiis quae sunt, convertitur in illam de possibili, accepto pro hiis quae possunt esse, quia tunc sequeretur quod non esset variatio termini, si primo capiatur pro hiis quae possunt esse, et postea pro hiis quae contingunt, vel e contra. Cuius probatio est quia idem est praedicatum in ista: 'contingit "b" esse "a"', accepto subiecto pro aliis quae sunt, et pro hiis quae contingunt, igitur, si convertantur, adhuc terminus manebit idem, et in una conversarum acciperetur pro hiis quae contingunt, per responsionem, et in altera pro hiis quae sunt, vel pro hiis quae possunt esse, igitur, et cetera. Et si dicatur quod non est aliqua variatio termini ex eo quod in una accipitur pro hiis quae contingunt, et in alia pro hiis quae possunt esse, vel quae sunt, sed idem manet terminus utrobique, et hoc sufficit ad conversionem. Contra istud: secundum istam responsionem, ista conversio esset bona: 'Socrates est homo, igitur quod potest esse homo est Socrates', ita quod haec determinatio 'quod potest esse' sit modus, et non pars extremi. Et similiter haec: 'Socrates est homo, igitur quod erit homo est Socrates', quia consequentia utrobique est necessaria, et ad conversionem,per responsionem,sufficit quod terminus sit idem, stans pro suppositis, et modus accipiendi non impedit conversionem. Et ita sequeretur quod quaelibet propositio haberet tot conversas quot propositiones inferret de terminis transpositis, quamcumque subiecta acciperentur pro diversis suppositis. | |
7.10 Praeterea, per istam responsionem, maiore universali negativa de necessario, et minore de contingenti, non sequeretur conclusio negativa de inesse, quia probatio Aristotelis non valeret, quia illam mixtionem probat sic, quia ex opposita conclusionis, cum conversa maioris, sequitur repugnans minori; quaero, igitur: an Aristoteles in ista mixtione arguat ex praemissis in sensu composito, vel diviso? non primo modo, quia tunc argueret per istam regulam: maior est necessaria, et minor contingens, igitur conclusio est vera, quia, in sensu composito significatur quod maior sit necessaria et minor contingens. Si in sensu diviso, habetur propositum, quod illa negativa de necessario (90vb) in sensu diviso convertitur, quia illam convertit. Ex qua arguit: si dicatur huic quod non ex quacumque negativa de necessario, et minore de contingenti, sequitur conclusio de inesse, sed solum ex tali negativa de necessario in qua subiectum accipitur pro hiis quae contingunt. Contra istud: dato isto, tunc ille discursus esset regulatus per dici de nullo, quia minor propositio explicaret habitudinem medii ad contenta, sic arguendo: 'omne quod contingit esse "b" de necessitate non est "a"; "c" contingit esse "b"', cuius tamen oppositum dicit [130] Aristoteles, mixtione necessarii et contingentis. Dicit enim ibidem quod, quando maior est de necessario, et minor de contingenti, imperfecti sunt omnes {discursus} et ideo illos probat per impossibile.[4] | |
7.11 Similiter, sequeretur quod maiore de contingenti et minore de inesse, esset sillogismus regulatus, quia praedicatum posset accipi sub hac acceptione, 'quod contingit' in illa de inesse, et tunc minor explicaret habitudinem implicitam in maiore de contingenti. | |
7.12 Praeterea, ad minus illa negativa de necessario in sensu diviso converteretur; quaero, igitur; an subiectum conversae capiatur pro hiis quae sunt, vel contingunt? Si primo modo, cum sit conversio simplex, tunc e contrario sequeretur, et tunc negativa quaelibet in qua subiectum accipitur pro hiis quae sunt esset convertibilis; si pro hiis quae contingunt, Aristoteles non probaret illam mixtionem quia eam intendit probare arguendo ex opposito per mixtionem necessarii et inesse in prima figura, et, si subiectum in illa de necessario acciperetur pro hiis quae contingunt, non esset aliqua habitudo arguendo ex ipsa et illa de inesse, quia non valet: 'de necessitate nihil quod contingit esse "a" est "b", et "c" est "a"' quia quando maior est de necessario, et minor de inesse in prima, debet esse sillogismus regulatus. | |
7.13 Ad primum istorum dicitur quod ita convertitur sub hac acceptione 'quod contingit', et conceditur quod subiectum consequentis possit stare pro hiis quae contingunt. Contra istud: dato isto, tunc in universali suae conversae subiectum posset stare pro hiis quae contingunt et, per consequens, posset esse maior in uniformi de contingenti in prima figura, et ultra; igitur inferret aliquam conclusionem per medium verum. Et ita de subiecto esset verum dicere quod 'contingit ipsum esse hominem, vel non hominem' et istud est impossibiIe,quia sua repugnans est vera sicut haec: 'de necessitate quidlibet est homo, vel non homo'. | |
7.14 Praeterea, sequeretur quod aliquis terminus communis, stans personaliter, staret pro aliquo quod impossibile est contineri sub subiecto, quia non est aliquid contentum, nec possibile est aliquid contineri sub hoc subiecto 'homo, vel non homo' quod contingat esse hominem, vel non hominem, quia quodcumque sit illud, de necessitate est homo, vel non homo. | |
7.15 Praeterea, in ista: 'contingit aliquid esse Socratem', subiectum staret pro hiis quae contingunt, et ita esset vera, vel falsa, pro aliquo supposito, et quodcumque sit illud, de eo verum esset dicere 'quod contingit esse ali[131] quid', et hoc est falsum quia quodcumque sit illud, ipsum de necessitate est aliquid. | |
7.16 Praeterea, regula est falsa quae ponitur, quia, accepta ista, 'contingit aliquid esse Socratem, et contingit hominem esse Socratem', sub hac acceptione, 'quod contingit' non oportet quod convertatur in aliquam de contingenti in qua subiectum accipitur pro hiis quae contingunt, quia tunc haec esset acceptabilis: 'contingit Socratem esse hominem', et ita ista aliquo sensu esset vera: 'contingit Socratem esse Socratem, quia, accepto subiecto pro hiis quae contingunt, et ita sequeretur quod ita, aliquo sensu simul starent 'Socrates de necessitate est Socrates' et 'contingit Socratem esse Socratem'. | |
7.17 Similiter, si illa de contingenti sub hac acceptione 'quod est' convertatur in illam de possibili, (91ra) sumpto subiecto pro eo quod potest esse, haec esset acceptabilis: 'Socrates potest esse homo', quia convertit istam: 'quod est homo contingit esse Socratem', et ita, ista aliquo sensu non contradicerent: 'Socrates potest esse homo' et 'Socrates de necessitate non est homo' quia non contradicit nisi accepto Socrate pro eo quod est. | |
7.18 Ad primum istorum dicitur concedendo quod subiectum in ista: 'contingit hominem, vel non hominem, et cetera' potest stare pro hiis quae contingunt, et quod possit esse maior in uniformi de contingenti sub illa acceptione, si sibi addatur signum universale. Et negatur conclusio ulterius, quod inferat aliquam singularem per medium veram, quia sub illa acceptione non supponit subiectum pro aliquo supposito, quia sub illa acceptione non habet suppositum, et ideo, quaelibet minor est falsa. Contra istud: sub illa acceptione subiectum stat personaliter, igitur pro aliquo, vel igitur pro se ipso, vel pro aliquo supposito contento sub subiecto, igitur ad illud contingit decendere, et tunc quaeratur: per quod medium? an de inesse, an de contingenti? Non primo modo, quia tunc non esset sillogismus regulatus, nec secundo modo, quia adhuc minor esset impossibilis. | |
7.19 Praeterea, si haec sit universalis sub illa acceptione, igitur potest induci, et illa inductio potest reduci in sillogismum, et tunc quaerendum est: per quod medium? an per medium de inesse, an de contingenti? Non primo modo, quia tunc esset sillogismus regulatus ex maiori de contingenti, et minore de inesse, accepto subiecto in illa de contingenti pro hiis quae contingunt. Si sit de contingenti, habetur propositum, quod illa minor sit vera. | |
7.20 Similiter, ex ista de contingenti, et aliqua vera de contingenti, potest argui in tertia figura arguendo sic: 'contingit omnem hominem, et non [132] hominem, currere; contingit hominem, vel non hominem esse album; igitur, contingit album currere' ista minor de contingenti est vera, vel aiiqua consimiiis, igitur, conversa minore propositione, erit sillogismus in prima figura ubi medium erit verum et, per consequens, ista de contingenti, sub hac acceptione 'quod contingit' aliquam conclusionem infert per medium verum. | |
7.21 Praeterea, in omni universali propositione est dici de omni, vel de nullo, et, per consequens, quaelibet universalis propositio infert aliquam propositionem per medium verum. | |
7.22 Praeterea, si universalis posset accipi sub, quin minor de contingenti erit falsa, sequeretur quod subiectum supponeret pro aliquo de quo inpossibiliter dicitur, sub illa acceptione, quia sub illa acceptione, non potest verificari pro aliquo, quia non est aliquid de quo verum est dicere quod contingit esse hominem, vel non hominem, nec valet dicere quod minor de contingenti sit vera, quia, per istam responsionem, universalis affirmativa de necessario, et particularis affirmativa de contingenti repugnant. Et haec est vera: 'de necessitate quodlibet est homo, vel non homo, igitur et cetera'. Nec valet dicere aliter quod illa de contingenti, sub acceptione 'quod contingit' non potest esse maior in uniformi de contingenti, quia ex ipsa et alia de contingenti fit sillogismus regulatus, quia per minorem de contingenti explicatur habitudo medii ad contenta, arguendo sic: 'omne quod contingit esse hominem, vel non hominem, contingit currere; hoc contingit esse hominem, vel non hominem'. Et similiter, si sit vera sub hac acceptione 'quod contingit', potest esse maior in aliquo sillogismo; an, igitur, in uniformi, vel mixto? Si primo modo, habetur propositum; non secundo modo, quia esset variatio termini, eo quod subiectum maioris acciperetur pro hiis quae contingunt, et in minore pro hiis quae sunt, et propter aliud, quia Aristoteles, in principio mixtionis contingentis et inesse, (91rb) dicit illam de contingenti ingredi uniformem sub acceptione 'quod contingit', et mixtam sub acceptione 'quod est'.[5] | |
7.23 Ad secundum, contra istum modum dicendi dicitur quod maiore de inesse et minore de contingenti non sequitur conclusio de contingenti utrumlibet, sed solum conclusio de possibili, et ideo negetur discursus respectu conclusionis de contingenti utrumlibet. Contra istud: videtur esse contra processum Aristotelis, mixtione contingentis et inesse; probat enim quod in mixtione affirmativa, quando maior est de inesse et minor de contingente, 'oportet accipere' illam de inesse 'simpliciter', et 'non [133] secundum tempus determinantes',[6] et illud probat per instantiam in terminis istis: 'animal', 'movens', 'homo'.[7] Quaero, igitur: an instat contra istam mixtionem, respectu conclusionis de contingenti utrumlibet, aut respectu conclusionis de possibili? si respectu conclusionis de contingenti utrumlibet, habetur propositum, quod, si maior esset de inesse simpliciter, sequeretur conclusio de contingenti utrumlibet; non respectu conclusionis de possibili, quia tunc instantia Aristotelis non esset ad propositum. Arguit enim sic, cum praemissis sic dispositis; stat haec: 'omnis homo de necessitate est animal, igitur praedicta conclusio non sequitur', sed ista consequentia non valet: ista de necessario stat, igitur affirmativa de possibili non sequitur, quia illa de possibili sequitur ad illam de necessario, igitur oportet quod intelligat conclusionem quae deberet sequi esse de contingenti utrumlibet. | |
7.24 Praeterea, Aristoteles post illam literam 'oportet autem accipere et cetera' probat instantiam in terminis specialiter de mixtione negativa, quod maiore negativa de inesse, et minore de contingenti, non sequitur conclusio de contingenti utrumlibet, quia tunc, ex veris sequeretur falsum, arguendo sic:[8] nullum intelligens est corvus; contingit hominem esse intelligentem; igitur, contingit utrumlibet hominem esse corvum. Si igitur, maiore affirmativa de inesse, et minore de contingenti non sequeretur conclusio de contingenti utrumlibet non est verisimile quin Aristoteles posuisset instantiam contra mixtionem affirmativam, respectu conclusionis de contingenti utrumlibet, sicut contra negativam. Et ideo, non videtur philosophum errare in tanto quod ponat instantiam, et non ad propositum, et quod instet contra unum, et non reliquum, si equaliter contra utrumlibet esset instandum. Et si dicatur quod Aristoteles in ista mixtione affirmativa arguit in sensu composito, respectu conclusionis de contingenti utrumlibet, et illo sensu instat. Contra istud: in sensu composito non valet in aliquibus terminis, quia, sive maior sit de inesse ut nunc, sive de inesse simpliciter, semper praemissis veris conclusio est falsa, quia argueret per istam regulam: maior est vera, et minor est contingens, igitur conclusio est contingens. Et istud non valet, quia, ex maiore vera, et minore contingenti, potest sequi conclusio impossibilis, vel necessaria, et quod Aristoteles argueret per istam regulam in sensu composito patet, quia minor in sensu composito significat suam de inesse esse contingentem, et similiter couclusio et maior significat se esse veram. | |
7.25 Similiter, istud patet per instantiam in terminis Aristotelis, ubi maior [134] est de inesse ut nunc; ubi maior est de inesse simpliciter patet in istis terminis instantia: 'omnis homo est iste, vel ille, et sic de singulis', connumerando omnia supposita 'hominis' quae sunt et possunt esse; 'contingit antichristum esse hominem; igitur, contingit antichristum esse (91va) istum, vel illum, et sic de singulis'. Ista conclusio est impossibilis in sensu composito quia sua de inesse est necessaria, quia antichristus disiungitur in praedicato, et praemissae sunt verae, accipiendo minorem in sensu composito. | |
II | |
7.26 Aliud principale: non sequitur: 'contingit ad utrumlibet hominem bis fore album, igitur contingit aliquod album bis fore hominem', quia antecedens est verum et consequens falsum, sive capiatur subiectum pro hiis quae sunt, sive pro hiis quae contingunt, quia, si capiatur pro hiis quae sunt, patet quod quaelibet sirgularis est falsa, et hoc accipiendo hoc adverbium secundum quod dicit discontinuationem alicuius cum alio. | |
7.27 Similiter est falsa sub hac acceptione, 'quod contingit', quia adhuc quaelibet singularis est falsa, quia non potest verificari nisi pro aliquo quod contingit esse hominem, et impossibile est aliquod tale bis esse hominem. | |
III | |
7.28 Praeterea, non sequitur: 'contingit aliquid esse hominem, igitur contingit hominem esse aliquid', quia antecedens habet multas singulares veras, sicut istas: 'contingit Socratem album esse hominem, et sic de aliis', et consequens est falsum, quia suum repugnans est verum, sicut haec: 'de necessitate omnis homo est aliquid'. | |
IV | |
7.29 Similiter,[9] non sequitur: 'contingit alterum istorum fore necessarium, igitur contingit aliquod necessarium fore alterum istorum', quia antecedens est verum, demonstratis istis: 'tu fuisti romae', tu non fuisti romae', et consequens est falsum, eisdem demonstratis, quia quaelibet singularis est falsa, accepto subiecto pro hiis quae erunt, quia nulla singularis potest verificari pro aliquo istorum, nec pro aliquo alio, quia quodlibet istorum de necessitate est alterum istorum, et quodlibet aliud ab altero istorum inpossibile est esse alterum istorum. | |
[135] | |
V | |
7.30 Praeterea, non sequitur: 'contingit hominem esse album, igitur contingit album esse hominem', quia antecedens est verum et consequens falsum, nam sequitur: 'contingit album esse hominem, igitur contingit album, vel non album, esse hominem'. Consequens falsum, quia sua conversa est falsa, nam haec est vera: 'de necessitate omnis homo est albus, vel non albus'. Et similiter sequitur: 'contingit album esse hominem, igitur contingit quale esse hominem', et haec est falsa, quia de necessitate omnis homo est qualis. | |
7.31 Ad oppositum est Aristoteles dicens quod, 'in affirmativis' de contingenti, 'similiter se habebit secundum conversionem in omnibus'.[10] | |
7.32 Ad questionem: dicendum est quod affirmativa de contingenti duplex est: quaedam in sensu composito, et quaedam in sensu diviso. In sensu composito, particularis affirmativa de contingenti utrumlibet convertitur in idem genus contingentis, quia in illo sensu, in illa conversione arguitur per istam regulam: unum convertibilium est contingens, igitur reliquum. et ista conversio ostensa est prius, in conversione particularis negative de inesse. Universalis, tamen, affirmativa de contingenti utrumlibet in sensu composito non convertitur in idem genus contingentis, quia, si sic, argueretur per istam regulam: universalis est contingens, igitur particularis convertens ipsam est contingens, et istud non valet, quia non sequitur: 'haec est contingens: "omne quod est Socrates, vel homo alius a Socrate, est homo", igitur haec est contingens: "homo est Socrates, vel homo alius a Socrate"', quia haec particularis est necessaria, et universalis aliquando est vera, aliquando falsa. Et conversio huiusmodi ostensa est prius in conversione illorum de inesse, quia, si antecedens sit contingens, consequens est possibile, si consequentia sit necessaria. | |
7.33 In sensu diviso, tam universalis quam particularis affirmativa convertitur in idem genus contingentis, et hoc sive termini capiantur pro hiis quae sunt, sive pro hiis quae contingunt. Ad probationem, tamen, istius conversionis in sensu diviso, oportet ista tria supponere: primo, quod predicatum in affirmativa de contingenti stet disiunctive pro supposiiis, sicut a parte subiecti; secundo, quod, si utrumlibet extremum sit commune, potest accipi utrobique pro hiis quae sunt, vel pro hiis quae contingunt; et tertio, quod quaelibet affirmativa de contingenti habet exponi per duas de possibili in eodem sensu, affirmativam et negativam, et quod contra[136] dictoriae (91vb) illarum de possibili, accepte sub disiunctione sint causae veritatis negative de contingenti. | |
7.34 Pro primo, adverrendum est quod ista: 'contingit "b" esse "a"', in sensu diviso non significat quod haec sit contingens: '"b" est "a"', sed, quia praedicatum stat disiunctive pro suppositis, ideo significat quod aliquod contentum sub praedicato contingenter insit alicui contento sub subiecto. Et ideo, ad veritatem huius, in sensu diviso, requiritur quod hoc 'b' contingit esse hoc 'a', vel illud 'a', et sic de aliis. Et ideo, tales sunt negandae in sensu diviso: 'contingit hominem esse animal' acceptis extremis pro hiis quae sunt, quia ad veritatem huius requiritur quod istum hominem esse hoc animal, vel illud animal, et sic de aliis, vel illum hominem contingit esse hoc animal, et sic de aliis, et quodlibet[11] istorum est impossibile. | |
7.35 Pro secundo, advertendum quod variatio est termini ex eo quod pro aliquibus accipitur in una praemissarum et pro aliis in alia, et ideo oportet quod pro eisdem suppositis precise supponat terminus in una conversarum et in alia. Et ideo, si in subiecto capiatur terminus pro hiis quae sunt, in praedicato suae conversae accipetur pro eisdem precise. | |
7.36 Circa tertium, advertendum quod, quia praedicatum in illa de contingenti stat disiunctive pro suppositis, sicut a parte subiecti, si sint termini communes, et contingens importat 'possibile esse et possibile non esse' et ideo, exponendo istam per duas de possibili, non potest negativa de possibili esse talis quod praedicatum in illa de contingenti sit praedicatum in illa, quia tunc staret confuse et distributive, et ex veris sequeretur falsum. et ideo, exponentes huius: 'contingit "b" esse "a"' non sunt iste: '"b" potest esse "a"' et 'potest non esse "a"', quia tunc haec esset vera: 'contingit hominem esse Socratem', quia istae exponentes sunt vere: 'homo potest esse Socrates' et: 'homo potest non esse Socrates' et ideo in negativa exponente de possibili, oportet quod utrobique fiat relatio ad illud suppositum, tam subiecti quam praedicati, in illa de contingenti, a quo illa de contingenti debet verificari, et ideo ista: '"b" contingit esse "a"' debet sic exponi: '"b" potest esse "a"' et: 'illud "b" potest non esse illud "a"' et disiunctiva facta, ex contradictoriis istarum de possibili erit composita ex causis veritatis huius: 'non contingit "b" esse "a"' quia quae exponunt aliquid sub copulatione eorum quae sunt causae veritatis contradictorii illius sub disiunctione. Ita, supposito primo, conversione sic sequitur: 'contingit "b" esse "a", igitur contingit "a" esse "b"' quia oppositum non stat: 'non contingit "a" esse "b" quia aequivalet huic: 'sequitur negative: "nullum 'a' est 'b', [137] vel, de necessitate illud 'a' est illud 'b'" quia istae duae sunt causae veritatis huius', et sequitur: 'de necessitate nullum "a" est "b", vel, illud "a" est illud "b", igitur de necessitate nullum "b" est "a", vel, illud "b" de necessitate est illud "a"'. Et ista consequentia ostensa est prius in conversione universalis negativa de necessario, et propter hoc dixit Aristoteles quod hoc ostensum est prius. | |
7.37 Nec ista repugnat huic: 'contingit "b" esse "a"' quia repugnat suis exponentibus istis, scilicet: '"b" potest esse "a"' et 'iilud "b" potest non esse illud "a"' quia copulativa facta ex aliquibus repugnat disiunctive composite ex contradictoriis illarum partium, et ita, codem modo potest probari conversio universalis de contingenti. Nec est in ista conversione dubium quoad probationem, supposito quod illa de contingenti habeat sic exponi, sicut dictum est, quia tunc prima consequentia patet, quia arguitur a propositione ad suas causas veritatis sufficientes. Et secunda consequentia patet per conversionem illarum de necessario, quia (92ra) illud ostensum est prius, sicut dicit Aristoteles, et illud consequens repugnat affirmative de contingenti, quia repugnat suo convertibili; repugnat, enim, copulative facte ex suis exponentibus; Contra istud modum probandi arguitur sic: per istam probationem sequeretur quod particularis affirmativa de contingenti non converteretur per oppositas qualitates, quia tunc aliquid sequeretur ad consequens quod non ad antecedens, quia ad istam: 'contingit "b" non esse "a"', sequitur ista: 'possibile est "b" non esse "a"' quia negativa de contingenti antecedit ad negationem de possibili. Et tamen, non detur; 'contingit "b" esse "a", igitur possibile est "b" non esse "a"' | |
7.38 Praeterea, si praedicatum sic staret disiunctive pro suppositis, universalis affirmativa de necessario et particularis affirmativa de contingenti utrumlibet simul starent, et ita iste modus arguendi Aristotelis non valeret: universalis affirmativa de necessario stat, igitur affirmativa de contingenti non sequitur. | |
7.39 Similiter, si praedicatum in illa de contingenti posset sic accipi pro hiis quae contingunt, sequeretur quod uniformis de contingenti non esset regulatus per dici de omni, vel dici de nullo, quia tunc in illa acceptione intellectus huius: 'contingit "b" esse "a"' esset iste: 'contingit "b" esse idem quod contingit esse "a"' et tunc, in uniformi argueretur sic: 'omne "b" contingit esse "a"; "c" contingit esse id quod contingit esse "b"' ubi nulla est habitudo. | |
7.40 Similiter, sequeretur quod quaelibet minor in uniformi de contingenti esset falsa, quia, si arguatur sic: 'contingit omnem hominem currere; contingit Socratem esse hominem'. Minor propositio esset falsa, quia [138] praedicatum stat disiunctive pro suppositis, et non potest verificari pro aliquo, quia non pro Socrate, eo quod hoc est impossibile: 'contingit Socratem esse Socratem' nec pro homine alio a Socrate, quia quodlibet tale impossibile est esse Socratem. | |
7.41 Similiter, sequeretur, sicut prius argutum est quod, si Socratem contingit esse aliquid, ipsum est id, et semper ad affirmativam de contingente sequeretur suam de inesse esse veram. | |
7.42 Ad primum istorum: dicendum est negando consequentiam, quia in negativa de contingenti ad utrumlibet praedicatum stat disiunctive pro suppositis, sicut in affirmativa de contingenti quam convertit, et hoc virtute notae contingentiae quae ex suo significato ponit 'esse et non esse', sicut patet ex diffinitione contingentis.[12] Et quando arguitur quod infert negativam de possibili quae non sequitur ad affirmativam de contingenti, dicendum est quod non. Pro quo advertendum est quod particularis negativa de contingenti ad utrumlibet non valeret inferre negativam de possibili in eisdem terminis, sicut in illis in quibus praedicatum est commune, quia in illa de contingenti praedicatum stat disiunctive, et ideo, ad sui veritatem sufficit quod aliquod contentum sub praedicato contingenter insit alicui contento sub subiecto si sit commune, vel rei significate per subiectum si sit singulare. Sed in negativa de possibili, praedicatum, si sit commune, stat confuse et disiunctive, ita quod contingit decendere ad quodlibet contentum sub eo, et ideo, ad sui veritatem requiritur quod quodlibet contentum sub praedicato possit non inesse alicui contento sub subiecto, et ideo, plus requiritur ad veritatem negative de possibili quam negative de contingenti utrumlibet in eisdem terminis. Et ideo non infert talem negativam de possibili; aliquam tamen infert, et hoc erit ubi relatio fit ad idem suppositum praedicati et subiecti, pro quo conclusio negativa de contingenti est vera. Et ideo, ista consequentia est bona: 'contingit ad utrumlibet aliquod "b" esse "a", igitur possibile est illud "b" non esse illud "a"', supposito isto pro principio, quod praedicatum stet pro suppositis, sicut subiectum; non plus sequitur: 'contingit "b" non esse "a", igitur possibile est "b" non esse "a"' quam sequatur: 'igitur possibile est nullum "b" esse "a"' et hoc si praedicatum sit singulare. Et ideo, sicut ista: 'homo incipit esse Socrates' (92rb) habet sic exponi: 'homo est Socrates' et 'iste, sine medio, non fuit Socrates', quia, si exponeretur per duas indefinitas in eisdem terminis, expositum esset falsum et exponentes vere, et hoc est quia subiectum stat disiunctive pro suppositis. | |
[139] | |
7.43 Ita illa de contingenti particularis exponetur per affirmativam de possibili in eisdem terminis et negativam in qua relatio est ad suppositum pro quo verificatur illa de contingenti, et talem negativam, negativam de possibili debet inferre, quae eam exponit. Nec habetur a philosopho quod illa de contingenti debeat inferre negativam de possibili. | |
7.44 Ad secundum: dicendum est concedendo istam conclusionem, quod universalis affirmativa de necessario et particularis affirmativa de contingenti simul stant in talibus terminis ubi praedicatum est tale commune quod pro aliquo supposito inest subiecto in illa de contingenti, vel alicui eius supposito contingenter et pro aliis suppositis necessario inest aliis suppositis eiusdem, sicut patet in ista: 'de necessitate omnis homo est illud quod contingit esse hominem'; similiter in ista: 'contingit omnem hominem esse hominem', haec: 'hominem album', ista sunt simul vera cum istis: 'contingit omnem hominem esse illud quod contingit esse hominem' et 'de necessitate omnis homo est homo, vel homo albus' quia ista praedicata pro aliquibus suppositis insunt contentis sub 'homine' necessario, et pro aliis contingenter. Et ad illud in oppositum, dicendum quod Aristoteles nunquam arguebat sic: universalis alfirmativa de necessario stat, igitur nulla de contingenti sequitur nisi in talibus terminis ubi supposita predicati non respiciunt supposita subiecti contingenter, immo, Aristoteles in probando illam de contingenti non sequi ad aliquas praemissas arguit sic: universalis affirmativa de necessario stat; et universalis de necessario stat; igitur, nulla conclusio de contingenti sequitur. Et iste modus arguendi necessarius est in omnibus terminis, quia in omnibus terminis universalis negativa de necessario repugnat illi de contingenti, et ideo iste modus arguendi sufficit Aristoteli: universalis negativa de necessario stat, igitur illa de contingenti non sequitur generaliter, tamen apponit affirmativam universalem de necessario stare, et hoc est ex habundanti, quia, in aliquibus terminis, affirmativa de necessario repugnat, et istud probo ex processu Aristotelis. | |
7.45 Aristoteles[13] enim, mixtione necessarii et contingentis in secunda figura, probat quod, maiore de contingenti, et minore universali affirmativa de necessario, non sequatur aliqua conclusio de contingenti, quia universalis negativa de necessario stat arguendo sic: 'contingit nullum hominem esse album' et 'de necessitate omnis cignus est albus' cum istis stat quod: 'de necessitate nullus cignus est homo', nec ostendit universalem affirmativam de necessario stare in terminis, quod non esset si hoc requireretur ad sui probationem. Nec valet dicere quod Aristotelem im[140] probet istam mixtionem in sensu composito, quia in illo sensu, ex negativa de necessario, et altera de contingenti, non sequitur aliqua conclusio, quia argueret per istam regulam: altera praemissarum est necessaria, et altera contingens, igitur conclusio est contingens, vel possibilis, sicut manifeste patet, eo quod praemisse in sensu composito significant quod una sit contingens et altera necessaria. Et iste modus arguendi non valet, quia ex altera necessaria et altera contingenti potest sequi conclusio impossibilis. | |
7.46 Ad aliud dicendum est quod uniformis de contingenti est regulatus, et explicatur habitudo medii ad contenta per minorem unde, et si ista consequentia sit bona: 'contingit "c" esse "b"' accepto praedicato pro hiis quae contingunt, igitur contingit "c" esse illud quod contingit esse "b"', tamen, non idem significatur per unum et reliquum, sicut patet in ista: 'omnis homo currit', subiectum stat pro hiis quae sunt, et tamen, non est idem dicere: 'omnis homo currit' et: 'omnis homo, pro supposito quod est, currit'. (92va) | |
7.47 Ad aliud dicendum est per praedicta, quod ista minor: 'contingit Socratem esse hominem' in uniformi de contingenti est vera. Et huius ratio est quia, ut sic, praedicatum accipitur pro hiis quae contingunt, et ideo aequaliter praedicatum supponit pro suppositis per accidens 'hominis' sicut pro 'Socrate albo' vel 'Socrate muto' sicut pro suppositis per se, et ideo potest verificari pro aliquo supposito per accidens. Et ideo illa minor verificatur pro hac: 'contingit Socratem esse Socratem album', vel pro aliquo tali. Et quando quaeritur: aut verificatur pro Socrate, aut pro alio a Socrate? Dicendum est quod verificatur pro Socrate, sed ex hoc non sequitur quod haec sit vera: 'contingit Socratem esse Socratem' sicut non sequitur ex alia parte. Haec est vera per dicentes oppositum: 'contingit Socratem esse Socratem album'; quaero: aut verificatur pro Socrate, aut pro alio a Socrate? et alterum oportet dari, si verificaretur pro aliquo, et ideo dicendum est pro utraque parte quod consequentia non valet. Non sequitur, posito quod quilibet homo sit albus, haec indiffinita est vera: 'homo per se est Socrates' et verificatur pro aliquo; aut, igitur, pro Socrate albo, aut pro eo quod non est Socrates albus, et tamen, non sequitur quod alterum istorum sit verum: 'Socrates albus per se est Socrates' vel: 'id quod non est Socrates albus per se est Socrates' quia antecedens habet aliam causam veritatis, verificatur enim pro istis: 'Socrates per se est Socrates' et: 'Socrates est albus' et alius verificatur pro hac: 'Socrates per se est Socrates et Socrates est id quod non est Socrates albus' | |
[141] | |
Ad I | |
7.48 Ad primum principale: patet per praedicta quod conversio est bona, qualitercumque capiantur extrema, et consequens est verum, sicut antecedens, et concedendum est quod, in istis termims, affirmativa de contingenti utrumlibet, in sensu diviso, et universalis affirmativa de necessario simul sunt vera, quia illa de contingenti potest verificari pro aliquo supposito praedicati, et illa de necessario potest verificari pro aliis. | |
Ad II | |
7.49 Ad aliud principale: dicendum est quod haec est distinguenda secundum compositionem {et divisionem} et utroque sensu est convertibilis. In sensu composito est impossibilis, quia tunc significatur quod haec sit contingens: Socrates bis erit albus, et haec est impossibilis pro quolibet supposito praedicati, sive capiatur pro hiis quae sunt, sive pro hiis quae erunt, et hoc accipiendo hoc adverbium 'bis' secundum quod nominat discontinuationem alicuius cum alio. In sensu diviso, adhuc est impossibilis, quia affirmativa exponens est impossibilis, eo quod quaelibet singularis suae conversae est impossibilis, sicut patet de singularibus huius: aliquod album bis potest esse Socrates. Si tamen, utamur alio modo significato vocali, ita quod 'bis' non dicat interruptionem sed quod idem sit dicere: Socrates bis erit albus, et: Socrates duabus vicibus erit albus, utraque istarum est concedenda, et similiter haec: Socrates infinities erit albus, quia in infinitis vicibus erit albus, et istud potest concedi de virtute sermonis; alio tamen modo accipiendo hoc adverbium, magis est ex usu loquendi. | |
Ad III | |
7.50 Ad aliud principale: dicendum est quod haec est vera; 'contingit aliquid esse Socratem', qualitercumque capiatur subiectum, quia, qualitercumque capiatur subiectum, equaliter supponit pro sociate albo, sicut pro Socrate; cum sit transcendens, equaliter dicitur de quolibet, et ideo semper habet unam singularem veram in qua subiciatur subiectum per accidens, et in istis terminis concedendum est, sicut prius, quia particularis de contingenti, et universalis affirmativa de necessario non repugnant. | |
Ad IV | |
7.51 Ad aliud principale: dicendum est quod, demonstratis istis: 'tu fuisti romae' 'tu non fuisti romae', haec est vera: 'contingit alterum istorum fore necessarium' et similiter, sua conversa, et hoc in sensu diviso. Et quando dicitur: 'quaelibet singularis est falsa', dicendum est quod non, immo quae[142] libet singularis est indeterminate vera, et hoc, accepto subiecto pro hiis quae erunt (92vb) et si capiatur ista: 'contingit id quod ent necessarium et cetera' concedendum est quod indiffinita est vera, et quaelibet singularis est falsa 'quia non dicetur aliqua esse singularis universalis, si subiectum capiatur pro hiis quae sunt, nisi praedicatio subiecti indiffinite de subiecto illius singularis sit vera, cum hoc verbo 'est'. | |
Ad V | |
7.52 Ad ultimum principale: dicendum quod ista consequentia est bona: 'contingit hominem esse hominem album, igitur contingit album esse hominem' et, similiter, haec est vera: 'contingit album vel non album, esse hominem' et sua conversa, et similiter, universalis affirmativa de necessario est vera in eisdem terminis, nec repugnat in istis termmis, sicut praeedictum est. Et per idem patet ad {illud } quod ista sunt simul vera: 'contingit hominem esse qualem' et: 'de necessitate omnis homo est qualis'. |
Notes
- ↑ 1 Lemma is Prior analytics I, 3; 25a 37-39, ed. cit. p. 8, II. 5-7.
- ↑ 2 Scribal correction: 'hominem' expunctuated.
- ↑ 3 See above, question 6, 6.11, note 2.
- ↑ 4 Prior analytics I, 16; 35b 37-36a 1, ed. cit. p. 36, 1. 24 - p. 37, 1. 2.
- ↑ 5 Ibid. I, 15; 33b 35-40, ed. cit. p. 30, 1. 22 - p. 31, 1. 7.
- ↑ 6 Ibid. I, 15; 34b 7, ed. cit. p. 32, 1. 24; also in 7.24 and many times later, v.g. 8.09, 8.11, 9.26, 18.13.
- ↑ 7 Ibid. I, 15; 34b 14-18, ed. cit. p. 33, 11. 3-8.
- ↑ 8 Ibid. I, 15; 34b 32 ff., ed. cit. p. 33, 1. 20 ff.
- ↑ 9 Margin: drawing of a pointing hand.
- ↑ 10 Prior analytics I, 3; 25a 38-41, ed. cit. p. 8, II. 5-8.
- ↑ 11 Em. MS: quaelibet.
- ↑ 12 Question 15 is devoted to the definition of the contingent given in Prior analytics I, 13; 32a 16-29, ed. cit. p. 26, 11. 12-24.
- ↑ 13 Prior analytics I, 19; 38a 26-36, ed. cit. p. 42, 1. 17 - p. 44, I. 1.